CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Dactylus seu Unguis mas et fœmina.

1. Dactylos alii Donacas, alii Aulos vocant. Horum duo genera reperiuntur, mas et fœmina. Anglicum vulgus Pitot vocat, quo ut et Neustrii in piscatione tantum utitur. Venetiis tamen sunt edules, et cum conchis longis plerunque divendi solent. Vitam fœminæ in arena traducunt, mares in eo lapidis genere quem Glastrum vocant, nec unquam alibi visuntur, qui etiam nonnunquam oblongi esse solent. Auidissime hunc appetunt reliqui pisces. Quamobrem natura munitissimo vallo eum occultavit, ut inde nisi valido ligonis mucrone aut pala ferrea effodi aut avelli possit: unde Oceani piscatores in recessu maris, palis ad id dedicatis utuntur. Veneti Cappas longas nominant. Mares autem valuas utrinque clusiles ac reseratiles (fœminis modo) longas, sed crassiores habent, duabus extremitatibus detectas, ex uno tantum latere connexas. Promuscidem ex conchis exerunt, duram, crassam, et fere cartilagineam, qua terram arrodunt: quam (dum timent) in concham retrahunt. Porro iidem valuas interna parte glabras, foris virgatas, et multa scabritie horrentes, ea longitudine qua fœminæ, gerunt: ac parte anteriore qua promuscidem exerunt, apophysibus ex concha eminentibus, seu aculeis ordine deinceps dispositis horrent. Fœminæ sinuosam ea parte concham habent, et foramen amplum: posteriore autem (qua conchæ cardinibus seu nervis invicem fulciuntur) aliquid gerunt, muliebri pudendo simile. Multam arenam deglutiunt: quamobrem nisi ab ea bene repurgatæ vix edi possunt. Porro dactyli, etiam Solenes a Latinis dicuntur. Galli des Cousteaux, quod cultri manubrium referant, Cappæ longæ Italis, Conchæ longæ Plinio. Harum duo etiam discrimina vulgo Veneto agnoscuntur, quorum alterum Capa da ferro: alterum Capa da deo vel da detto (quod ex {413} sua theca solo digito sine ferro eximi possit) cognominat. Solenes enim fœminæ rectæ in arena stare solent: cumque omnia silent, sursum e profundissimo foramine emergunt: in quod (strepitum audientes) protinus sese abdunt: unde nisi pala ferrea in transversum supposita, ac profundissime impacta avelli possunt. Id est quod Plinius (Aristotelem secutus) intellexit, Solenes fugere admoto ferramento. Subtrahunt enim sese inferius, et subsidunt ad ima. Ungues ex hoc dicti sunt, quod ad similitudinem unguium læves sint. Aules vero, quod binis quidem conclusi valuulis uno tantum latere conuexis, tereti tamen et fistulæ modo oblongis, intusque concavis, spectentur. Donaces quoque quod arundinis modo vacuum intra se spatium obtineant. Fœmina ergo a mare hoc differt, quod conchis includatur albis, glabris, fragilibus, nullam habentibus partem quæ prona aut supina dici possit. Cæterum omnibus hoc proprium est, quod jusculo incoctæ, id crassiusculum reddant: copiosumque, sed glutinosum et malum succum procreare traduntur. Verum quo grandiores, eo præstantiores sunt, vigentque maxime æstate. His quinque vocibus, Aulo, Dactylo, Solena, Donace et Concha longa Plinius seorsim ad hunc piscem significandum utitur. {414}
Donax sive dactylus mas.
Donax fœmina, Capa da detto Venetis. {415}