CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Dactylus seu Unguis mas & fœmina.

1. Dactylos alii Donacas, alii Aulos vocant. Horum duo genera reperiuntur, mas & fœmina. Anglicum vulgus Pitot vocat, quo ut & Neustrii in piscatione tantùm utitur. Venetiis tamen sunt edules, & cum conchis longis plerunque diuendi solent. Vitam fœminæ in arena traducunt, mares in eo lapidis genere quem Glastrum vocant, nec unquam alibi visuntur, qui etiam nonnunquam oblongi esse solent. Auidissimè hunc appetunt reliqui pisces. Quamobrem natura munitissimo vallo eum occultauit, ut inde nisi valido ligonis mucrone aut pala ferrea effodi aut auelli possit: unde Oceani piscatores in recessu maris, palis ad id dedicatis utuntur. Veneti Cappas longas nominant. Mares autem valuas utrinque clusiles ac reseratiles (fœminis modo) longas, sed crassiores habent, duabus extremitatibus detectas, ex uno tantùm latere connexas. Promuscidem ex conchis exerunt, duram, crassam, & ferè cartilagineam, qua terram arrodunt: quam (dum timent) in concham retrahunt. Porrò iidem valuas interna parte glabras, foris virgatas, & multa scabritie horrentes, ea longitudine qua fœminæ, gerunt: ac parte anteriore qua promuscidem exerunt, apophysibus ex concha eminentibus, seu aculeis ordine deinceps dispositis horrent. Fœminæ sinuosam ea parte concham habent, & foramen amplum: posteriore autem (qua conchæ cardinibus seu neruis inuicem fulciuntur) aliquid gerunt, muliebri pudendo simile. Multam arenam deglutiunt: quamobrem nisi ab ea bene repurgatæ vix edi possunt. Porrò dactyli, etiam Solenes à Latinis dicuntur. Galli des Cousteaux, quòd cultri manubrium referant, Cappæ longæ Italis, Conchæ longæ Plinio. Harum duo etiam discrimina vulgo Veneto agnoscuntur, quorum alterum Capa da ferro: alterum Capa da deo vel da detto (quòd ex {413} sua theca solo digito sine ferro eximi possit) cognominat. Solenes enim fœminæ rectæ in arena stare solent: cúmque omnia silent, sursum è profundissimo foramine emergunt: in quod (strepitum audientes) protinus sese abdunt: unde nisi pala ferrea in transuersum supposita, ac profundissimè impacta auelli possunt. Id est quod Plinius (Aristotelem secutus) intellexit, Solenes fugere admoto ferramento. Subtrahunt enim sese inferius, & subsidunt ad ima. Ungues ex hoc dicti sunt, quòd ad similitudinem unguium læues sint. Aules verò, quòd binis quidem conclusi valuulis uno tantùm latere conuexis, tereti tamen & fistulæ modo oblongis, intúsque concauis, spectentur. Donaces quoque quòd arundinis modo vacuum intra se spatium obtineant. Fœmina ergo à mare hoc differt, quòd conchis includatur albis, glabris, fragilibus, nullam habentibus partem quæ prona aut supina dici possit. Cæterum omnibus hoc proprium est, quod iusculo incoctæ, id crassiusculum reddant: copiosúmque, sed glutinosum & malum succum procreare traduntur. Verùm quò grandiores, eò præstantiores sunt, vigéntque maximè æstate. His quinque vocibus, Aulo, Dactylo, Solena, Donace & Concha longa Plinius seorsim ad hunc piscem significandum utitur. {414}
Donax siue dactylus mas.
Donax fœmina, Capa da detto Venetis. {415}