Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Balano, seu Glande marina.
1. Balanos in genere testatorum annumeravit Aristoteles. Nascuntur ut Thytya, circa rimas, ca {396} uernasque saxorum, quibus multum adhærent, immobilesque sunt, testa lævi contecti. Vulgus Græcum Calognones vocat. Veneti (apud quos frequentes sunt) Moussolos, dum fortasse mytulos dicere student: sunt enim his satis similes. Porro quercinæ glandis formam habent, unde et Balani et glandes Græcis ac Latinis dicti. Sunt qui Spondylos Latinis vocari putent. Plinius vero ad diversa animalia utrunque nomen transfert. Columella inter Concharum genera annumerat. Paulus concharum genus Condylos scribit, quos tu fortasse Spondylos dixeris. Athenæus, A locis, inquit, sortiti sunt discrimina Balani: quandoquidem in Ægypto optimi gignuntur, et suavissimi, tenelli, orique ac ventriculo grati: qui et succum et alimentum præstant copiosum. Decoctum eorum (ut prodit Xenocrates) aluum ciet: qui vero saxis non adhærescunt, acres sunt ac medicamentosi, magisque aluum perturbant: atque urinam minus concitant. Galenus eos in cibo præcipue commendat, qui eo loci proveniunt, ubi aquæ marinæ admiscetur fluviatilis, saxisque adhærent: ii nanque (inquit) dulces et habiliores, plenioresque, copiosum præbent succum, quo et abunde nutriunt, aluumque permovent, ori ac stomacho pergrati, tenerioremque habent carnem, et urinam cient. alim.