Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Balano, seu Glande marina.
1. Balanos in genere testatorum annumerauit Aristoteles. Nascuntur ut Thytya, circa rimas, ca {396} uernásque saxorum, quibus multùm adhærent, immobilésque sunt, testa læui contecti. Vulgus Græcum Calognones vocat. Veneti (apud quos frequentes sunt) Moussolos, dum fortasse mytulos dicere student: sunt enim his satis similes. Porrò quercinæ glandis formam habent, unde & Balani & glandes Græcis ac Latinis dicti. Sunt qui Spondylos Latinis vocari putent. Plinius verò ad diuersa animalia utrunque nomen transfert. Columella inter Concharum genera annumerat. Paulus concharum genus Condylos scribit, quos tu fortasse Spondylos dixeris. Athenæus, A locis, inquit, sortiti sunt discrimina Balani: quandoquidem in Ægypto optimi gignuntur, & suauissimi, tenelli, oríque ac ventriculo grati: qui & succum & alimentum præstant copiosum. Decoctum eorum (ut prodit Xenocrates) aluum ciet: qui verò saxis non adhærescunt, acres sunt ac medicamentosi, magísque aluum perturbant: atque urinam minus concitant. Galenus eos in cibo præcipuè commendat, qui eo loci proueniunt, ubi aquæ marinæ admiscetur fluuiatilis, saxísque adhærent: ii nanque (inquit) dulces & habiliores, pleniorésque, copiosum præbent succum, quo & abundè nutriunt, aluúmque permouent, ori ac stomacho pergrati, teneriorémque habent carnem, & urinam cient. alim.