Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mytulus.
1. Ad Græcorum antiquorum Balanum, recentiorúmque Calagnonem, ac Venetorum Mussolum plurimum accedit Mytulus qui & Musculus, Oceano frequentissimus, Vulgo Gallico Moule. Parcius in Adriatico capitur, Venetis Conchola nominatur, Romam rarissimè adfertur. Mitylenenses Midia vocant. Clusiles & reseratiles habet testas, intus ac foris læues: labra tenuia, corpus oblongum, altera parte latum, altera turbinatum. Connectuntur Musculi inter se, fauisicant & aceruantur Muricum modo. Nascuntur more cæparum, ut minores subinde oriantur iuxta veris initium, algosis & arenosis locis degunt. Falluntur autem qui duo marinorum Mytulorum genera constituunt: eorum nempe alterum fluuiatile est. Nam μὺς vel μύαξ, omnium Græcorum consensu, idem cum Mytulo & Myaco vel musculo Latinorum est. Marinus autem villos habet extrorsum more pinnæ, ab ea parte testæ qua scopulis hæret, per quos alimentum exugit, atque arenulas & marina deiectamenta attrahit. Hinc fit ut qui musculi locis arenosis crescunt, aut inter testas figlinas gignuntur, deteriores euadant: qui verò algosis tractibus nutriuntur, meliores ac multò gratiores sint, ubi multa dulcis aqua marinæ permiscetur. Mytuli cancrum pinnæ modo in concha nutriunt, orbicularem, paruum, suis sic membris absolutum, ut & incedat, & alatur, & oua excludat, grandi lente multò maiora ac crassiora. Humi accubant Mytuli, cùm tamen Glandes siue Mussoli adhærendo pendeant. Galenus undecimode medicamentorum facultatibus, capite de Vipera, Mytulorum vires exponit: Dioscorides Ponticos laudat. Plinius Mytulorum iusculum aluum & vesicam exinanire tradit, interanea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipémque minuere. {398} Utilissimum hydropicis medicamentum, mulierum purgationibus, morbo regio atque articulari, idem fellis, pulmonis, iocineris, splenísque vitiis ac rheumatismis prodesse ait: fauces tamen vexare, vocésque obtundere: sed & ulcera quæ serpunt, item carcinomata persanare. Caueto autem ne pro mytulo, murem marinum (qui Græcis μῦς θαλάττιος dicitur) accipias. Est enim piscis mediocris magnitudinis, Cretensibus familiaris, inter sanguine præditos connumerandus.
Μύαξ Græcis, Mytulus Latinis, Moules Gallis, Midia vulgo Græcorum, Conchole Venetis.