Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mytulus.
1. Ad Græcorum antiquorum Balanum, recentiorumque Calagnonem, ac Venetorum Mussolum plurimum accedit Mytulus qui et Musculus, Oceano frequentissimus, Vulgo Gallico Moule. Parcius in Adriatico capitur, Venetis Conchola nominatur, Romam rarissime adfertur. Mitylenenses Midia vocant. Clusiles et reseratiles habet testas, intus ac foris læves: labra tenuia, corpus oblongum, altera parte latum, altera turbinatum. Connectuntur Musculi inter se, favisicant et aceruantur Muricum modo. Nascuntur more cæparum, ut minores subinde oriantur juxta veris initium, algosis et arenosis locis degunt. Falluntur autem qui duo marinorum Mytulorum genera constituunt: eorum nempe alterum fluviatile est. Nam μὺς vel μύαξ, omnium Græcorum consensu, idem cum Mytulo et Myaco vel musculo Latinorum est. Marinus autem villos habet extrorsum more pinnæ, ab ea parte testæ qua scopulis hæret, per quos alimentum exugit, atque arenulas et marina dejectamenta attrahit. Hinc fit ut qui musculi locis arenosis crescunt, aut inter testas figlinas gignuntur, deteriores evadant: qui vero algosis tractibus nutriuntur, meliores ac multo gratiores sint, ubi multa dulcis aqua marinæ permiscetur. Mytuli cancrum pinnæ modo in concha nutriunt, orbicularem, parvum, suis sic membris absolutum, ut et incedat, et alatur, et ova excludat, grandi lente multo majora ac crassiora. Humi accubant Mytuli, cum tamen Glandes sive Mussoli adhærendo pendeant. Galenus undecimode medicamentorum facultatibus, capite de Vipera, Mytulorum vires exponit: Dioscorides Ponticos laudat. Plinius Mytulorum jusculum aluum et vesicam exinanire tradit, interanea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. {398} Utilissimum hydropicis medicamentum, mulierum purgationibus, morbo regio atque articulari, idem fellis, pulmonis, jocineris, splenisque vitiis ac rheumatismis prodesse ait: fauces tamen vexare, vocesque obtundere: sed et ulcera quæ serpunt, item carcinomata persanare. Caveto autem ne pro mytulo, murem marinum (qui Græcis μῦς θαλάττιος dicitur) accipias. Est enim piscis mediocris magnitudinis, Cretensibus familiaris, inter sanguine præditos connumerandus.
Μύαξ Græcis, Mytulus Latinis, Moules Gallis, Midia vulgo Græcorum, Conchole Venetis.