CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pinna et Perna.

1. Pinnarum alteram minorem, alteram autem maiorem agnoscimus. Minor bonitate præstat: {399} Concharum generis sunt. Utraque duabus grandibus patulis conchis constat. Vulgarem nomenclaturam in Græcia retinent, antiquæ ferè persimilem: quæ quòd byssum, vel sericum lanæ consimilem gerunt, Genuensibus pinnæ lanæ appellantur, Massiliensibus Nacre, Venetis Asturæ. Sed & multa quoque conchylia eodem hoc nomine appellare solent. Rarò Venetiis conspiciuntur, Romæ multò rarius, nunquam Lutetiæ: cùm tamen alibi nautæ lintres plenos in forum piscarium (urbium Græcarum potissimùm) aduehant ac diuendant. Ambæ testæ intus argentea tersitudi ne resplendent: minor foris magis albicat, intus autem ad cæruleum accedit. Cæterum qui pinnam nunquam viderit, Mytulum pedem longum & semipedem latum sibi confingat oportet. Pinna enim eodem circino quo Mytulus (quam Moulam vocamus) tornata est: atque eiusdem coloris testam habet. Minor itaque mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valuásque continuo cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua inquam parte planior esse constat. Qua autem parte sese in latum expandit, eadem byssum, id est laneum villum (mytuli modo) continet: quem ternis digitis longiorem exerit. Est autem veluti capillamentum quoddam coaceruatum, prædurum, ac nigrum, quod lapillis affigitur, limúmque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Nam cùm Pinna longa sit, & subrecta stet, turbinatiorem partem suffixam habet: latiorem autem sursum ex aqua attollit, præcipuámque internæ partis humo propinquiorem ostendit. Nam & maior Pinnæ capacitas in sublime attollitur: in qua etiam plerunque tres pinnoteres videas, aliquando duas, ut plurimùm unam. Frustrà creditum est Pinnam pisciculis ali, morsúque à Pinnophylace admoneri, concludere conchas, & intus pisces exanimari. Quod siquidem verum esset, oporteret omnibus intus inesse Pinnophylacem, sed decem aperies, antequam unum Pinnophylacem comitem reperias. Cùm itaque iis, quas dixi, rebus nutriatur, indigenæ quoties Pinnas incoquunt, stomachum inde auferunt, quod non quidem in crudis, sed iam coctis Corcyrenses efficiunt: multis nanque modis edi possunt. Sunt enim qui in {400} testa modico pipere & butyro addito suppositis prunis incoquant, quem ego modum meliorem esse puto. Eæ nanque, quæ ex iure incoquuntur, gustui non ita placent. Pinna rarò semipedalem excedit longitudinem. Neruos habet, quos nonnulli (ut Plinius in Perna) sphondylos vocant, quibus utraque valua soluitur ac contrahitur. Genus hoc Venetiis non visitur: tamen in Propontide latera eius sinus, qui Nicomediam fertur, quà terram pertingunt, pinnarum frequentia crispa apparent.
Πίννη Græcis, Pinna Latinis, Lana pinna Genuensibus, Nacre Massiliensibus, Astura Venetis. {401}