Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pinna et Perna.
1. Pinnarum alteram minorem, alteram autem majorem agnoscimus. Minor bonitate præstat: {399} Concharum generis sunt. Utraque duabus grandibus patulis conchis constat. Vulgarem nomenclaturam in Græcia retinent, antiquæ fere persimilem: quæ quod byssum, vel sericum lanæ consimilem gerunt, Genuensibus pinnæ lanæ appellantur, Massiliensibus Nacre, Venetis Asturæ. Sed et multa quoque conchylia eodem hoc nomine appellare solent. Raro Venetiis conspiciuntur, Romæ multo rarius, nunquam Lutetiæ: cum tamen alibi nautæ lintres plenos in forum piscarium (urbium Græcarum potissimum) aduehant ac divendant. Ambæ testæ intus argentea tersitudi ne resplendent: minor foris magis albicat, intus autem ad cæruleum accedit. Cæterum qui pinnam nunquam viderit, Mytulum pedem longum et semipedem latum sibi confingat oportet. Pinna enim eodem circino quo Mytulus (quam Moulam vocamus) tornata est: atque ejusdem coloris testam habet. Minor itaque mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valuasque continuo cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua inquam parte planior esse constat. Qua autem parte sese in latum expandit, eadem byssum, id est laneum villum (mytuli modo) continet: quem ternis digitis longiorem exerit. Est autem veluti capillamentum quoddam coaceruatum, prædurum, ac nigrum, quod lapillis affigitur, limumque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Nam cum Pinna longa sit, et subrecta stet, turbinatiorem partem suffixam habet: latiorem autem sursum ex aqua attollit, præcipuamque internæ partis humo propinquiorem ostendit. Nam et major Pinnæ capacitas in sublime attollitur: in qua etiam plerunque tres pinnoteres videas, aliquando duas, ut plurimum unam. Frustra creditum est Pinnam pisciculis ali, morsuque a Pinnophylace admoneri, concludere conchas, et intus pisces exanimari. Quod siquidem verum esset, oporteret omnibus intus inesse Pinnophylacem, sed decem aperies, antequam unum Pinnophylacem comitem reperias. Cum itaque iis, quas dixi, rebus nutriatur, indigenæ quoties Pinnas incoquunt, stomachum inde auferunt, quod non quidem in crudis, sed jam coctis Corcyrenses efficiunt: multis nanque modis edi possunt. Sunt enim qui in {400} testa modico pipere et butyro addito suppositis prunis incoquant, quem ego modum meliorem esse puto. Eæ nanque, quæ ex jure incoquuntur, gustui non ita placent. Pinna raro semipedalem excedit longitudinem. Neruos habet, quos nonnulli (ut Plinius in Perna) sphondylos vocant, quibus utraque valua soluitur ac contrahitur. Genus hoc Venetiis non visitur: tamen in Propontide latera ejus sinus, qui Nicomediam fertur, qua terram pertingunt, pinnarum frequentia crispa apparent.