Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Perna seu major Pinna.
1. Maior Pinna pelagia est, rugis profundis caret: duriore crusta contegitur, bipedalis sæpissime inuenitur: pinnophylacem ut minor alit: uliginoso ac palustri tractu nascitur, profundiore gurgite immergitur: multum ingrati saporis. Stant Pinnæ velut suillo crure longo in arena defixæ, hiantesque pedali non minus spatio: intus illis pro spondylo grandis caro est: ambæ cum subrectæ in terram defixæ sunt, pabulum per eas setas (quas Aristoteles byssum vocat) alliciunt. Sua sede non dimoventur quin pereant: nisi iterum eodem statu, humi defigantur. Nam cum eis natura hæc insit, ut rectas stare, et per villos arenulam attrahere necesse sit, jacentes vivere non possunt. Cuspidata valuarum pars quinque digitorum profunditate humi defixa, reliquum corpus erectarium in sublime sustinet: non quod radices ibi habeat: nam undique continua est, nullo foramine hiulca, nec in rimam aliquam dehiscens. Pars autem quæ a terra eminet, in latitudinem protensa est, atque in superficie rotundatur: quemadmodum si ab utroque latere semicircularem lineam secueris, reliquum triangulum, ab ima parte in acutum tendentem efficies. Labra sunt illis in gyrum tenuia, duabus grandibus patula conchis, intus pellucidis, foris scabris. Aristoteles quinto de historia, tradit hanc custodem aliquem continere, multisque accidere, ut plures secum etiam tales comites habeant. Theophrastus libello de gemmis non quidem Pinnam margaritas proferre ait, sed concham aliam Pinnæ similem. Libro item secundo capite 24. de Pinnophylace et pinna: Et animata (inquit) quædam non nisi in animalibus possunt creari, ceu quæ in conchis nascuntur. Verum eorum obscura est origo. Porro vel in animalium genere permulta ejusmodi facere natura videtur, ut aliis alia ad generationem salutemue utilia sint. Paulo post, Neque enim vita fortasse conchis possit servari, nisi opera Cancri. Oppianus, {402}
Muscosos inter scopulos, cautesque profundasPinna colit: duro tegitur sub tegmine testæ.
2. Paulo post de Pinnophylace,
Communemque domum, simul et communia tectaCancer habet: Pinnam pascit, pinnamque tuetur:Hinc Pinnæ custos fertur cognomine Graio.