Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Perna seu maior Pinna.
1. Maior Pinna pelagia est, rugis profundis caret: duriore crusta contegitur, bipedalis sæpissimè inuenitur: pinnophylacem ut minor alit: uliginoso ac palustri tractu nascitur, profundiore gurgite immergitur: multùm ingrati saporis. Stant Pinnæ velut suillo crure longo in arena defixæ, hiantésque pedali non minus spatio: intus illis pro spondylo grandis caro est: ambæ cùm subrectæ in terram defixæ sunt, pabulum per eas setas (quas Aristoteles byssum vocat) alliciunt. Sua sede non dimouentur quin pereant: nisi iterum eodem statu, humi defigantur. Nam cùm eis natura hæc insit, ut rectas stare, & per villos arenulam attrahere necesse sit, iacentes viuere non possunt. Cuspidata valuarum pars quinque digitorum profunditate humi defixa, reliquum corpus erectarium in sublime sustinet: non quòd radices ibi habeat: nam undique continua est, nullo foramine hiulca, nec in rimam aliquam dehiscens. Pars autem quæ à terra eminet, in latitudinem protensa est, atque in superficie rotundatur: quemadmodum si ab utroque latere semicircularem lineam secueris, reliquum triangulum, ab ima parte in acutum tendentem efficies. Labra sunt illis in gyrum tenuia, duabus grandibus patula conchis, intus pellucidis, foris scabris. Aristoteles quinto de historia, tradit hanc custodem aliquem continere, multísque accidere, ut plures secum etiam tales comites habeant. Theophrastus libello de gemmis non quidem Pinnam margaritas proferre ait, sed concham aliam Pinnæ similem. Libro item secundo capite 24. de Pinnophylace & pinna: Et animata (inquit) quædam non nisi in animalibus possunt creari, ceu quæ in conchis nascuntur. Verùm eorum obscura est origo. Porrò vel in animalium genere permulta eiusmodi facere natura videtur, ut aliis alia ad generationem salutémue utilia sint. Paulò pòst, Neque enim vita fortasse conchis possit seruari, nisi opera Cancri. Oppianus, {402}
Muscosos inter scopulos, cautésque profundasPinna colit: duro tegitur sub tegmine testæ.
2. Paulò pòst de Pinnophylace,
Communémque domum, simul & communia tectaCancer habet: Pinnam pascit, pinnámque tuetur:Hinc Pinnæ custos fertur cognomine Graio.