Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Purpura.
1. Purpuram Genuenses (quòd muricatis aculeis in orbem circunualletur atque horreat) Ronceram vocare solent. Venetorum & Romanorum vulgus ab ungue odorato (quo iam inde ab ortu naturæ sese quasi concludendo tuetur) Ognellas nominat. Cuius concha cochleam penitus referret, nisi clauata esset, & canalem ad latus, quà linguam exerit, haberet. Cornua limacum more attollit, atque eodem pacto serpit, iisdémque cornibus iter sibi prætendit. Linguam ex tubulo canaliculato in latere procurrentem habet, quæ callosæ huius parti adhærescit: cui caro ipsi testæ adiungitur. Est autem {420} ea caro, musculus quidam fortis ac candidus, mediæ testæ alligatus, quo Purpura tanquam congenito quodam operculo, carni patulæ opposito diutissimè extra aquam viuit. Marinam enim aquam haustam asseruat, qua pluribus diebus refouetur ac sustentatur. Caput illi est cartilagineum ac durum: Os in ea parte qua scopulis hæret, rotundo foramine peruium, quo lapides arrodit, & in stomachum exugens demittit. Percepi autem ex anatome Purpuræ, in canaliculo, per quem linguam exerit, duo foramina in diuersas corporis partes primùm delata: ut inde ad branchiarum locum pertinerent (quas transuersas sub grandiore ac neruoso musculo positas numerosenas in parte corporis gibba ostendit) ac paulò inferius stomachum, amplum cor, erui ferè magnitudine, subrotundum, ad latera branchiarum situm. Hepar porrò viscidum, tenaci quodam lentore præditum, ut penè viscum esse appareat. Hoc Aristoteles papauer appellare voluit: ad cuius latus, mucus purpureus (quo olim tingebatur) apparet, in recentibus purpuris ilico extorquendus: totus enim in demortuis perit. Quibus autem Purpuris tincturæ succus apparet, eæ magnitudine mediocres sunt, ouum gallinæ rarò excedentes: quanquam nonnullis eiusdem magnitudinis nihil interdum eius appareat. Purpurarum testas Itali Porcellanas vocant, quo etiam nomine conchylii genus omne intelligunt: unde nos quoque detorta ad vasa appellatione Porcellanica vasa nuncupamus. Vocem quoque hanc agno {421} scimus in globulis, quibus nostræ mulierculæ suas preces nuncupare solent: Patenostres de Porceleine vocant, qui ex testis maiorum Purpurarum aut muricum conficiuntur. Cæterum paruæ Purpuræ ut plurimùm litorales sunt, locis quidem scopulosis natæ: in quarum testis totidem reperiuntur orbes, quot eas annos vixisse credas. Genera earum traduntur plura, ipso tantùm pabulo ac solo discreta. Est enim Lutensis putri limo, Algensis vili alga enutrita: item Teniensis in Tenei maris ora collecta: quædam item calculosa vocatur, alia Dialutensis: denique Purpurarum caro, sicuti & cæterorum testaceorum dura est: atque iis exhiberi solet, quibus ex malorum succorum copia cibus in ventriculo corrumpitur.