CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Purpura.

1. Purpuram Genuenses (quod muricatis aculeis in orbem circunualletur atque horreat) Ronceram vocare solent. Venetorum et Romanorum vulgus ab ungue odorato (quo jam inde ab ortu naturæ sese quasi concludendo tuetur) Ognellas nominat. Cujus concha cochleam penitus referret, nisi clavata esset, et canalem ad latus, qua linguam exerit, haberet. Cornua limacum more attollit, atque eodem pacto serpit, iisdemque cornibus iter sibi prætendit. Linguam ex tubulo canaliculato in latere procurrentem habet, quæ callosæ hujus parti adhærescit: cui caro ipsi testæ adiungitur. Est autem {420} ea caro, musculus quidam fortis ac candidus, mediæ testæ alligatus, quo Purpura tanquam congenito quodam operculo, carni patulæ opposito diutissime extra aquam vivit. Marinam enim aquam haustam asservat, qua pluribus diebus refouetur ac sustentatur. Caput illi est cartilagineum ac durum: Os in ea parte qua scopulis hæret, rotundo foramine pervium, quo lapides arrodit, et in stomachum exugens demittit. Percepi autem ex anatome Purpuræ, in canaliculo, per quem linguam exerit, duo foramina in diversas corporis partes primum delata: ut inde ad branchiarum locum pertinerent (quas transversas sub grandiore ac neruoso musculo positas numerosenas in parte corporis gibba ostendit) ac paulo inferius stomachum, amplum cor, erui fere magnitudine, subrotundum, ad latera branchiarum situm. Hepar porro viscidum, tenaci quodam lentore præditum, ut pene viscum esse appareat. Hoc Aristoteles papaver appellare voluit: ad cujus latus, mucus purpureus (quo olim tingebatur) apparet, in recentibus purpuris ilico extorquendus: totus enim in demortuis perit. Quibus autem Purpuris tincturæ succus apparet, eæ magnitudine mediocres sunt, ovum gallinæ raro excedentes: quanquam nonnullis ejusdem magnitudinis nihil interdum ejus appareat. Purpurarum testas Itali Porcellanas vocant, quo etiam nomine conchylii genus omne intelligunt: unde nos quoque detorta ad vasa appellatione Porcellanica vasa nuncupamus. Vocem quoque hanc agno {421} scimus in globulis, quibus nostræ mulierculæ suas preces nuncupare solent: Patenostres de Porceleine vocant, qui ex testis majorum Purpurarum aut muricum conficiuntur. Cæterum paruæ Purpuræ ut plurimum litorales sunt, locis quidem scopulosis natæ: in quarum testis totidem reperiuntur orbes, quot eas annos vixisse credas. Genera earum traduntur plura, ipso tantum pabulo ac solo discreta. Est enim Lutensis putri limo, Algensis vili alga enutrita: item Teniensis in Tenei maris ora collecta: quædam item calculosa vocatur, alia Dialutensis: denique Purpurarum caro, sicuti et cæterorum testaceorum dura est: atque iis exhiberi solet, quibus ex malorum succorum copia cibus in ventriculo corrumpitur.
Πορφύρα Græcis, Purpura Latinis, Roncera Genuensibus, Ogniella Romanis.