CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Purpura maiuscula.

1. Nonnullæ Purpuræ (inquit Aristoteles) magnitudine augentur insigni, ut quæ ad Sigæum et Lectron Idæ promontoria gignantur. Ad Crateiam autem inueniri traduntur, Purpuræ et Buccinæ δεκακότυλοι, id est, quarum testæ decem cotularum sunt capaces. Quod genus magnarum Purpurarum pelagium esse consuevit: cujus caro (ut tradit Xenocrates) cæteris durior esse solet. {422}
Purpura pentadactylus prona.