Source de référence : BrigitteGauvin, Ichtyologia, Inter litteras et scientias, Caen, Presses universitaires de Caen, 2019

Ichtyologia

1. Carolus Figulus Johanni, Vlricho, Christophoro et Othoni, eximia spe, summae virtutis adolescentibus, honestis, viri Johannis Sylii filiis, SPD.
2. Cum summa ingratitudo et, ut quidam volunt, quaedam sit species furti, non agoscere et profiteri per quos profeceris ac didiceris, vobisque et multis aliis satis constet me a vestro patre in multis rebus adjutum et edoctum, ingratus profecto essem atque more furum puniendus nisi haec patris vestri beneficia in me collata commemorarem ac praedicarem. Quamobrem ut apud omnes homines extaret aliquod meae erga patrem vestrum gratitudinis ac benevolentiae indicium, ego sermonem de quibusdam piscibus inter me et illum habitum, monumentis literarum mandavi et in formam dialogi redegi, et inibi vestrum patrem mecum sermocinantem induxi, quemadmodum in aedibus vestris facere solitum meministis. Caeterum hanc nostram de piscibus disputationem uobis dedicare visum est ut, exemplo paterno, vos ad studium virtutis inflammarem. Neque enim tantum bonis artibus studere debetis, sed patrem vestrum imitari vos decet cogitetisque hanc paternam imitationem vobis fore omni disciplina conducibiliorem atque praestantiorem.
3. Valete omnes in Christo.
4. Confluentiae, ex nostra aeolia, Anno mdxl, nono calendis Junii.
5. Personae : Anonymus et Sylius.
6. Anonymus.
Salve !
7. Sylius.
Et tu salve, sed quamobrem huc advenisti ?
8. An.
Vt pauca tecum de piscibus commentarer.
9. Syl.
Tuus igitur adventus mihi est longe gratissimus atque etiam jucundissimus, verum de quibus piscibus vis mecum colloqui ? Sum enim, ut ipse nosti, natione Mosellanus et, praeter Mosellanos pisces, paucos admodum cognovi.
10. An.
Quid ais ? Es tu natione Mosellanus ?
11. Syl.
Maxime.
12. An.
Atqui ego existimabam in Mosella dumtaxat nasci pisces, non homines ; quodsi in Mosella natus es, haud dubie Mosellanos pisces optime nosti.
13. Syl.
Tu tuo more jocaris, Anonyme ! Ceterum jocari desine ac de marinis piscibus cum maritimis et cum insulanis hominibus loquere ; mecum autem, utpote cum homine Mosellano, de Mosellanis piscibus verba facias.
14. An.
At quomodo de rebus ignotis verba faciam ? Scis enim me natione esse Gallum, ideoque mihi non constare quos pisces alat Mosella.
15. Syl.
Qui probabile est te ignorare quinam pisces alantur in Mosella, quum iam totos tres annos egeris apud nos ludi magistrum ? Opinor enim te interdum die Veneris piscium carnibus vesci.
16. An.
Equidem libenter vescerer, si modo haberem, sed scis quam sit difficile hic in tanta ἰχθυοφάγων multitudine pisces adipisci.
17. Syl.
Scio istud quidem ; tu tamen interdum apud me et apud alios cives Confluentinos comedisti Mosellanos pisces.
18. An.
Non Mosellanos modo, sed etiam Rhenanos comedi ; et propediem, uti spero, apud te comedam aut Carpas, aut Lupos, aut Fundulos, aut Fariones, aut Percas, aut Alburnos, aut etiam Cancros.
19. Syl.
Imo Ranas comedes !
20. An.
Mallem aviculas. Sed age nunc tandem de piscibus loquamur.
21. Syl.
De quibus obsecro ?
22. An.
De illis potissimum quos Ausonius in sua, vel potius in tua, Mosella descripsit.
23. Syl.
Vnde ordiemur ?
24. An.
A Capitone*.
25. Syl.
Scisne quomodo teutonice dicatur Capito ?
26. An.
Nescio.
27. Syl.
Capito fortasse piscis is est, qui cum Fundulis seu Grundulis capitur, venditur, atque comeditur.
28. An.
Quomodo hos pisces vestra vulgari lingua appellatis ?
29. Syl.
Capitonem appellamus ein feuling, Fundulum aut Grundulum ein gründlin.
30. An.
Quid existimas interesse inter Barbum et Mullum ?
31. Syl.
[α] Plin. nat. 9, 64*
[β] Cic. par. V, 2, 8*
Juxta Ciceronem et Plinium, nihil videtur inter Barbum et Mullum interesse ; nam Plinius ait [α] Mullum esse piscem, qui inferius labrum habeat gemina barba insignitum. Et Cicero in Paradoxis [β] vocat Mullos barbatulos*. Sed si Mullus piscis is est quem nos Mosellani Mönne vocamus, et quem, ut aliquando ex te audire memini, Galli Monnier vocant : certe Mullus differet multum a Barbo, quem nos Barbe dicimus, et vos Barbiau gallice dicitis. Noster enim Mullus non est barbatus, sed Barbus gemina barba est insignitus. Et Ausonius primum describit Barbum*, deinde in descriptione Percae obiter Mulli meminit, et Mulli et percae collationem facit, et utrique gustum inertem tribuit*.
32. An.
Quid hic suspicer nescio. Certe mihi verisimile est Ciceronem et Plinium vocare mullum, quem Ausonius Barbum vocat, et Ausonii Mullum Ciceroni et Plinio fuisse ignotum, aut certe sub alio nomine eis fuisse notum.
33. Syl.
Haec tua suspicio, uel potius opinio, Anonyme, mihi non displicet. Quos autem pisces esse judicas Thedonem*, Salarem*, et Farionem* ?
34. An.
Thedonem opinor esse piscem quem vulgo Trutam, Picardi une Trute nominant .
35. Syl.
Quem tu piscem vocas Trutam ?
36. An.
Eum piscem quem vulgo Forellam vocant.
37. Syl.
Quid igitur erit Salar et Fario ?
38. An.
Erit idem piscis quem dixi vulgo Forellam appellari.
39. Syl.
Thedo igitur, Truta, Salar, Fario, sunt synonyma et significant eum piscem quem Galli pariter Germanis Forellam nominant ?
40. An.
Ita est.
41. Syl.
Quis tibi credet ?
42. An.
Non mihi, sed Ausonio credi volo, qui de Thedone et Salare scribit in hunc modum* :
Purpureisque salar Stellatus tergora guttisEt nullo spinae nociturus acumine Thedo.
Et paulo infra sic scribit de Farione*
Teque inter geminas species, neutrumque et utrumque,Qui necdum Salmo, nec iam Salar, ambiguusqueAmborum medio Fario intercepte sub aevo.
Audis hic Thedonem esse parvulam et adhuc teneram Forellam quae, postquam fuerit grandiuscula, nomen suum amittit et salar vocatur. Audis hic etiam ab Ausonio Farionem dici medium inter Salarem et Salmonem, atque Farionem ab Ausonio describi in hunc modum : Fario est adultior forella, Salare maior, et Salmone minor, hoc est, quae iam desint esse Salar, et quae nondum est Salmo.
43. Syl.
Quas tu mihi Metamorphoses narras, Anonyme ?
44. An.
Narro tibi Ausonii, non Ovidii, Metamorphoses !
45. Syl.
Thedo igitur in Salarem, Salar in Farionem, Fario in Salmonem convertitur ?
46. An.
Ita prorsus existimo.
47. Syl.
At in quod animal transformatur salmo ?
48. An.
Salmo manet salmo, donec a piscatoribus capiatur et a nobis comedatur et in nostri corporis alimentum transfundatur.
49. Syl.
Haec mihi videntur esse absurda. Neque enim credo Fariones converti in Salmones, praesertim cum in Mosella conspiciantur Salmuli, qui in Salmones excrescunt. Vnde apparet non ex Farionibus sed ex Salmulis fieri Salmones.
50. An.
Fateor Salmonem generare Salmulos : nam unumquodque animal procreat aliud animal sibi simile. Sic et Forella generat Forellam, non Salmulum. Sed posteaque Forella in Salmonem degeneravit, ex Salmone non potest aliud nasci quam Salmulus.
51. Syl.
Vbi autem Fario seu Forella patitur ejusmodi metamorphosin ?
52. An.
In mari. Forella enim ingressa mare protinus transfiguratur ; ita ut regressa ad loca illa unde digressa erat, non amplius Forella seu Fario sed Salmo vocetur.
53. Syl.
Satis superque de Farionibus diximus ; nunc transeamus ad alios pisces.
54. An.
Agedum fiat.
55. Syl.
Qualem vocem esse putas Percam* ? Graecam, Latinam, Gallicam an Germanicam ?
56. An.
[γ] Erasm. adag. 1506*
Perca vox est a Graecis sumpta. Nam ab illis Perca vocatur πέρχη , unde celebre est apud eos proverbium : ἀντὶ πέρχης σκορπίον ἐλαβον, id est, pro Perca Scorpium cepi. Quod adagium Erasmus usurpari tradit, quoties quis [γ] optima captans, pessima capit. Galli hunc piscem sua lingua dicunt Perche ; Mosellani vero, quemadmodum annotasti ad marginem illius Ausonii quem tu mihi dono dedisti, Percam appellant Bersich.
57. Syl.
Nostin pisces quos Ausonius virides Tincas* vocat ?
58. An.
Novi. Tinca piscis est quem Galli pariter Latinis une Tinche dicunt ; vos Mosellani hunc piscem, ni fallor, a lubricitate ein Schley vocatis.
59. Syl.
Rem tenes.
60. An.
Quomodo vocatis lingua vulgari Alburnos* ?
61. Syl.
Opinor Alburnos esse pisces quos nostra lingua Albellen dicimus.
62. An.
Est et Alburnus nomen montis.
63. Syl.
Est, sed apud Ausonium Alburnus est nomen piscis et utrique rei nomen a candore inditum autumo.
64. An.
Alburnus igitur est pisciculus ille candidus quem quadragesimali tempore alebas domi in cisterna cum duabus carpis, cum aliquot Gobiis, Macrellis, Prasmis et Rubiculis ?
65. Syl.
Ita opinor, sed quos tu pisces dicis Carpas16, Anonyme ?
66. An.
Exemplo Erasmi 17Carpas dico quas alii Carpones et Carpiones vocant.
67. Syl.
Sed Gobius, nisi fallor, vox est germanica magis quam Latina. Nam hunc piscem vulgari lingua appellamus ein göbe, unde videtur deduci Gobius qui ab Ausonio dicitur Gobio, in tertia declinatione.
68. An.
Gobius a Graeco nomine deducitur. Nam hic piscis ab Aristotele *κωβιός vocatur. Idem piscis a Gallis ung gouvion dicitur.
69. Syl.
Credis igitur Gobium siue Gobionem esse piscem quem nos Mosellani vocamus ein göbe ?
70. An.
Quidni ?
71. Syl.
Vnde id colligis ?
72. An.
Partim ex vulgaribus nostris appellationibus quae Graecis et Latinis respondent, deinde ex descriptione Gobionis quae extat apud Ausonium in tua Mosella. Nam Ausonius de Gobione scribit in hunc modum* :
Tu quoque flumineas inter memorande cohortesGobio, non major geminis sine pollice palmis,Praepinguis, teres, ovipara congestior alvo,propexique jubas imitatus Gobio Barbi.
[δ] Auson. mos. 131-134*
[δ] Hoc est, Gobio est piscis duorum palmorum magnitudine, praepinguis, teres, multa ova in alvo habens, barbatulus perinde atque Barbo. Nonne haec descriptio respondet pisci, quem vos Mosellani dicitis ein göbe ?
73. Syl.
Ita profecto, Anonyme. At Macrella, ut opinor, est dictio vel Gallica vel Germanica : nam Macrella vox est Gallis pariter ac Germanis nota ; et vehementer cupio ex te scire quomodo Macrella ab Ausonio vocetur.
74. An.
Opinor Macrellam ab Ausonio dici Lucium*.
75. Syl.
Tu non recte opinaris, Anomyme ; nam Lucius est piscis qui alio nomine Lupus dicitur.
76. An.
Cujus auctoritate vel quibus rationibus id probas, Syli ?
77. Syl.
Ego passim vel ab eruditis promiscue usurpari audio Lupum et Lucium pro pisce quem vernacula lingua dicimus ein Hecht et grammatici dicunt Lucium dictum esse quasi Lycium, a graeco nomine λυκός, id est Lupus.
78. An.
[ε] Auson. mos. 102-105*
Certe ex Ausonio liquet, Lucium diversum esse piscem a Lupo. Nam Ausonius scribit [ε] Lucium esse piscem ignobilem, qui lacunis, coenosis, et fuliginosis locis delectetur ; at lupus ponitur inter laudatissimos pisces. Et quod Lucius piscis non deducatur ἀπὸ τῶ λύκω, hinc probo quod λυκός corripiat priorem syllabam, sed Lucius apud Ausonium producit antepenultimam. Quapropter, ut ego opinor, Lucius a luce, quam fugit, derivatur, et est ille piscis quem vulgo Macrellam vocant. Sed haec tibi et aliis doctioribus judicanda relinquo.
79. Syl.
Vnde autem Lupus piscis dictus est ?
80. An.
A rapacitate qui graece a voracitate λάβραξ vocatur ; voce quoque diminutiva a Lupo fit Lupulus, qui Germanice dicitur ein hechelin.
81. Syl.
Vocasne Prasmum piscem quem nos vulgari lingua Presem et Rubiculum quem dicimus Rotaugen et quem Graeci ἐρυθρόφθαλμον appellant ?
82. An.
Ita.
83. Syl.
Quos autem pisces existimas esse Alausas ?
84. An.
Opinor Alausas ab Ausonio dici pisces* quos meus hospes Botzemius solitus est vocare in prima declinatione Alsas, et Alsones in tertia declinatione, vulgari lingua hoc genus piscium vocatis Alsen qui adventum veris Rhenanis et Mosellanis annunciant. In mense autem Maio aut circiter, quam primum tonitrua audiverint, in mare sese recipiunt adeoque tonitruis terrentur ut multi ex eis inveniantur in ripa Mosellae et Rheni metu exanimati.
85. Syl.
Ita ferunt. Nunc dicas mihi, quem tu piscem arbitreris esse Silurum, quem miror ab Ausonio inter pisces Mosellanos numerari*, cum tamen Silurus numquam a nobis in Mosella conspiciatur. Neque enim reor Silurum eundem esse Sturioni.
86. An.
Nihil possum statuere de pisce quem ipse numquam vidi. Neque tu potes desinire, utrum Silurus et sturio sint ejusdem an diversi generis pisces, nisi Delphinum videris ac noveris.
87. Syl.
Vidi et novi Sturium seu Sturionem quem nos vulgari lingua ein Stör dicimus. Delphinum neque vidi, neque novi nisi pictum.
88. An.
[ζ] Plin. nat. 9, 20*
[η] Plin. nat. 9,23*
[θ] Plin. nat. 9, 23*
[ι] Plin. nat. 9, 23*
[ζ] Os habet infra rostrum, medio paene in ventre, [η] dorsum habet repandum*[θ] et rostrum simum, unde et Simonis cognomen agnoscit, [ι] linguam habet suillae similem. Talisne erat Delphinus ille quem pictum vidisti ?
89. Syl.
Omnino talis.
90. An.
Habetne Sturius easdem notas ?
91. Syl.
Easdem opinor, sed cur ista tam anxie percontaris ?
92. An.
Quia si Sturius piscis esset Delphino similis, tunc Silurus, Delphinus et Sturius essent synonyma, et illum piscem declararent quem vos vocatis ein Stör.
93. Syl.
Quis dicit quod Silurus sit Delphinus ?
94. An.
[κ] Auson. mos. 135-137*
Ausonius, nam de Siluro scribit in hunc modum : [κ] Amnicola delphina reor. Et postquam Silurum dixit magnitudine aequare Balenas marinas, addidit dissimilitudinem :
Hic tamen hic nostrae mitis Balena MosellaeExitio procul est, magnoque honor additus amni.
Quasi dicat Balenae sunt exitiales, Silurum autem nemini nocet. Quod certe quadrat in Delphinum quem scribunt animal esse homini amicum.
95. Syl.
Restat dicendum de Mustella pisce quem Ausonius quoque in sua Mosella celebravit*. Eruditi credunt Mustellam esse piscem, quem alias vulgo a lambendis petris, Lampetram, teutonice ein Lampreth et gallice, ni fallor, une Lamproye vocant.
96. An.
[λ] Auson. mos. 105-109*
Ita se res habet, Syli, si modo Ausonio credimus, [λ] qui scribit Mustellam in tergo habere puncta luteo, nigro caeruloque distincta instar iridis, quem alias arcum coelestem vocant, et in medio corpore esse pinguem, et circa caudam esse squalidam et aridam, et mustellam spumarum indiciis capi ; quae certe omnia arguunt Mustellam esse piscem quem vulgo Lampetram et Lamprenam dicunt.
97. Syl.
Cur Ausonius nihil scripsit de anguillis, Muraenis et de multis aliis piscibus quos alit Mosella ?
98. An.
Quia ipse, utpote vates, praescivit te de reliquis piscibus scripturum !
99. Syl.
Caeterum, si libet, Anonyme, canamus nunc receptui. Nam tempus est caenandi, posthac de aliis piscibus loquemur copiosius, cum nobis otium dabitur.
100. An.
Tu igitur interim Vale !
101. Syl.
Et tu, perpetuo Vale !