Ichtyologia
[β] Cic. par.V, 2, 83sourcesReuiuescat M'. Curius […] et uideat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem.
Juxta Ciceronem et Plinium, nihil videtur inter Barbum et Mullum interesse ; nam Plinius ait [α] Mullum esse piscem, qui inferius labrum habeat gemina barba insignitum. Et Cicero in Paradoxis [β] vocat Mullos barbatulos4sourcesCic. Att. II, 1, 7 : Nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant […].. Sed si Mullus piscis is est quem nos Mosellani Mönne vocamus, et quem, ut aliquando ex te audire memini, Galli Monnier vocant : certe Mullus differet multum a Barbo, quem nos Barbe dicimus, et vos Barbiau gallice dicitis. Noster enim Mullus non est barbatus, sed Barbus gemina barba est insignitus. Et Ausonius primum describit Barbum5sourcesAuson. mos. 91-96 : Tuque per obliqui fauces uexate Saraui / qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis / cum defluxisti famae maioris in amnem / liberior laxos exerces, barbe, natatus : / tu melior peiore aeuo, tibi contigit omni / spirantum ex numero non inlaudata senectus., deinde in descriptione Percae obiter Mulli meminit, et Mulli et percae collationem facit, et utrique gustum inertem tribuit6sourcesAuson. mos. 115-118 : Nec te delicias mensarum, perca, silebo / amnigenos inter pisces dignande marinis / solus puniceis facilis contendere mullis : / nam neque gustus iners […].
Purpureisque salar Stellatus tergora guttisEt nullo spinae nociturus acumine Thedo.
Teque inter geminas species, neutrumque et utrumque,Qui necdum Salmo, nec iam Salar, ambiguusque5Amborum medio Fario intercepte sub aevo.
Perca vox est a Graecis sumpta. Nam ab illis Perca vocatur πέρχη , unde celebre est apud eos proverbium : ἀντὶ πέρχης σκορπίον ἐλαβον, id est, pro Perca Scorpium cepi. Quod adagium Erasmus usurpari tradit, quoties quis [γ] optima captans, pessima capit. Galli hunc piscem sua lingua dicunt Perche ; Mosellani vero, quemadmodum annotasti ad marginem illius Ausonii quem tu mihi dono dedisti, Percam appellant Bersich.
Tu quoque flumineas inter memorande cohortesGobio, non major geminis sine pollice palmis,Praepinguis, teres, ovipara congestior alvo,propexique jubas imitatus Gobio Barbi.
[δ] Hoc est, Gobio est piscis duorum palmorum magnitudine, praepinguis, teres, multa ova in alvo habens, barbatulus perinde atque Barbo. Nonne haec descriptio respondet pisci, quem vos Mosellani dicitis ein göbe ?
Certe ex Ausonio liquet, Lucium diversum esse piscem a Lupo. Nam Ausonius scribit [ε] Lucium esse piscem ignobilem, qui lacunis, coenosis, et fuliginosis locis delectetur ; at lupus ponitur inter laudatissimos pisces. Et quod Lucius piscis non deducatur ἀπὸ τῶ λύκω, hinc probo quod λυκός corripiat priorem syllabam, sed Lucius apud Ausonium producit antepenultimam. Quapropter, ut ego opinor, Lucius a luce, quam fugit, derivatur, et est ille piscis quem vulgo Macrellam vocant. Sed haec tibi et aliis doctioribus judicanda relinquo.
[η] Plin. nat.9,2326sourcesdorsum repandum.
[θ] Plin. nat.9, 2328sources[...] rostrum simum. Qua de causa nomen Simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
[ι] Plin. nat.9, 2329sourcesLingua est his [...] haud differens suillae.
[ζ] Os habet infra rostrum, medio paene in ventre, [η] dorsum habet repandum27sourcesPlin. nat. 9, 23 : dorsum repandum.[θ] et rostrum simum, unde et Simonis cognomen agnoscit, [ι] linguam habet suillae similem. Talisne erat Delphinus ille quem pictum vidisti ?
Ausonius, nam de Siluro scribit in hunc modum : [κ] Amnicola delphina reor. Et postquam Silurum dixit magnitudine aequare Balenas marinas, addidit dissimilitudinem :
10Hic tamen hic nostrae mitis Balena MosellaeExitio procul est, magnoque honor additus amni.
Ita se res habet, Syli, si modo Ausonio credimus, [λ] qui scribit Mustellam in tergo habere puncta luteo, nigro caeruloque distincta instar iridis, quem alias arcum coelestem vocant, et in medio corpore esse pinguem, et circa caudam esse squalidam et aridam, et mustellam spumarum indiciis capi ; quae certe omnia arguunt Mustellam esse piscem quem vulgo Lampetram et Lamprenam dicunt.
Notes de source :
1. Auson. mos. 85-87 :Squameus herbosas capito inter lucet harenas / uiscere praetenero, fartim congestus aristis / nec duraturus post bina trihoria mensis |
2. Cetero genera eorum [mullorum] plura ; nam et alga uescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. |
3. Reuiuescat M'. Curius […] et uideat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem. |
4. Cic. Att. II, 1, 7 : Nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant […]. |
5. Auson. mos. 91-96 : Tuque per obliqui fauces uexate Saraui / qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis / cum defluxisti famae maioris in amnem / liberior laxos exerces, barbe, natatus : / tu melior peiore aeuo, tibi contigit omni / spirantum ex numero non inlaudata senectus. |
6. Auson. mos. 115-118 : Nec te delicias mensarum, perca, silebo / amnigenos inter pisces dignande marinis / solus puniceis facilis contendere mullis : / nam neque gustus iners […] |
7. Auson. mos. 89 : et nullo spinae nociturus acumine rhedo. |
8. Auson. mos. 88 : purpureisque salar stellatus tergora guttis ; ibid., 129 : nec dum salmo nec iam salar. |
9. Auson. mos. 128-130 : Teque inter species geminas neutrumque et utrumque / qui necdum salmo nec iam salar, ambiguusque / amborum medio, sario, intercepte sub aeuo ? |
10. Auson. mos. 88-89. |
11. Auson. mos. 128-130. |
12. Auson. mos. 115-117 : Nec te delicias mensarum perca silebo, / amnigenos inter pisces dignande marinis, / solus puniceis facilis contendere mullis. |
13. Pro perca scorpium. Ubi quis optima captans pessima capit. |
14. Auson. mos. 125-126 : Quis non et uirides, uulgi solacia, tincas / norit et alburnos, praedam puerilibus hamis […] ? |
15. Auson. mos. 125-127 : Quis non […] norit et alburnos, praedam puerilibus hamis / stridentesque focis, obsonia plebis alausas ? |
18. Arist. HA 6 15 |
19. Auson. mos. 131-134. |
20. Tu quoque flumineas inter memorande cohortes, / gobio, non geminis maior sine pollice palmis, / praepinguis, teres, ouipara congestior aluo / propexique iubas imitatus, gobio, barbi. |
21. Auson. mos. 102-125 : Hic etiam Latio risus praenomine, cultor / stagnorum, querulis uis infestissima ranis, / Lucius, obscuras ulua caenoque lacunas / obsidet. Hic nullos mensarum lectus ad usus / feruet fumosis olido nidore popinis. |
22. Hic etiam Latio risus praenomine, cultor / stagnorum, querulis uis infestissima ranis, / Lucius, obscuras ulua caenoque lacunas / obsidet. Hic nullos mensarum lectus ad usus / feruet fumosis olido nidore popinis. |
23. Auson. mos. 127 : stridentesque focis, obsonia plebis, alausas. |
24. Auson. mos. 135-149 : Nunc, pecus aequoreum, celebrabere, magne silure, Quem velut Actaeo perductum tergora oliuo Amnicolam delphina reor: sic per freta magnum Laberis et longi uix corporis agmina solvis Aut breuibus defensa uadis aut fluminis uluis. At cum tranquillos moliris in amne meatus, Te uirides ripae, te caerula turba natantum, Te liquidae mirantur aquae: diffunditur alueo Aestus et extremi procurrunt margine fluctus. Talis Atlantiaco quondam ballena profundo, Cum uento motuue suo telluris ad oras Pellitur, exclusum fundit mare, magnaque surgunt Aequora, uicinique timent deereseere montes. Hic tamen, hie nostrae mitis ballena Mosellae Exitio procul est magnoque honor additus amni. |
25. ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre. |
26. dorsum repandum. |
27. Plin. nat. 9, 23 : dorsum repandum. |
28. [...] rostrum simum. Qua de causa nomen Simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari. |
29. Lingua est his [...] haud differens suillae. |
30. Nunc pecus aequoreum celebrare, magne silure, / quem uelut Actaeo perductum tergora oliuo / amnicolam delphina reor. |
31. Auson. mos. 105-109 : Quaeque per Illyricum, per stagna binominis Histri / spumarum indiciis caperis, mustela, natantum / in nostrum subuecta fretum, ne lata Mosellae / flumina tam celebri defraudarentur alumno. / Quis te naturae pinxit color ! Atra superne / puncta notant tergum, qua lutea circuit iris / lubrica caeruleus perducit tergora fucus ; / corporis ad medium fartim pinguescis, at illinc / usque sub extremam squalet cutis arida caudam. |
32. Quaeque per Illyricum, per stagna binominis Histri / spumarum indiciis caperis, mustela, natantum / in nostrum subuecta fretum, ne lata Mosellae / flumina tam celebri defraudarentur alumno. / quis te naturae pinxit color! atra superne / puncta notant tergum, qua lutea circuit iris ; / lubrica caeruleus perducit tergora fucus ; / corporis ad medium fartim pinguescis, at illinc / usque sub extremam squalet cutis arida caudam.
Notes de commentaire :
16. La carpe n'est pas mentionnée par Ausone. |
17. Non trouvé.