Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Verith alias verich, vipera et umbra (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 98, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 7, 89
Isidorusaa’.[α] Verichb piscis est vulgariter sic dictus. Latine vero aristosusc, quia aristis innumeris armatur caro ejus, ita ut incommode edi possit et non sine fastidio. Unde pauperum cibus est, tamquam omnium piscium esibilium vilissimus. In aquisd dulcibus frequenter habitat, in his tamen quaee fluxu etf refluxug maris amaricantur. Capitur autem sic : retia tenduntur in longum aquae vel in transversum, et ante retia super aquas instrumentum instar arcus ita ut fluitet super undas. In superiori autem ejus parte nola suspenditur. Ejush sonum piscis audiens gregatim adventat, tinnitum nolae stultus sequens – et hoc indicio pateti quia sensum habent auditus. Incidentes ergo in retia capiuntur inj multitudine magna.
2. VB, SN, 17, 98, 1
[α] compil.
[β] TC, nat. 7, 88
Idemkb’.[β] Vipera marina piscis est parvus, paulo plus quam cubiti unius. In capite super oculos unum cornu fert parvum, acutum et mortiferum. Eo namque quemcumquel vulnerat veneno inficit. Quod caventes piscatores, capto pisce, caput ei amputant. Reliquum vero corpus in ususm hominum cedit.
3. VB, SN, 17, 98, 2
[γ] Isid. orig. 12, 6, 6*
Idemn. [γ] Umbrac’ dicitur a colore eo quod coloriso sit umbrosi.