Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Borbotha, botha et brenna (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 35, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 7, 17
Isidorusaa’. [α] Borbothab sunt pisces quidam fluviales, aliquatenus anguillis similes. Lubricae namque sunt et excoriantur sicut anguillae. Corium habent nigrum, esumc dulcem, et hepar prae omnibus piscibus melius et efficacius, caput magnum respectu corporis, os amplum et latum valde. Cum autem aetate duodecim annos excesserit, in corpus magnum crescit, et tunc nomen ejus mutatur, et solaris vocatur, de quo inferius dicetur.
2. VB, SN, 17, 35, 1
[α] compil.
[β] TC, nat. 7, 16
Idemdb’. [β] Bothae sunt pisces fluviales, qui non natantc’ nisi per amplitudinem corporis. Tenuissimi namque sunt et lati valde. Pinnas habent in circuitu lati corporis. Impinguantur vento meridionali flante. Cumque venatur hic piscis a piscatoribus, fundum aquae petens aquam supra se turbat ut videri nequeat, maximeque corpore strato cum terrae adhaeret, supra dorsum terrae simillimus est. Maculas autem in dorso rubeas habet.
3. VB, SN, 17, 35, 2
[γ] AN, 33*
Alexander. [γ] Brenna est piscis fluvialis qui, cum videt sibi lucium imminere, declinat ad caenosae, aquarum limpiditatemf a tergo perturbans.