Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Balaena (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 34, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 7*
Isidorus. [α] Balaena est immensae magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas vocata. Ceteris enim bestiis maris altius jacit undas. Balina’ autem Graece dicitur emittere.
2. VB, SN, 17, 34, 2
[β] Plin. nat. 9, 12*
[γ] Plin. nat. 9, 13*
[δ] Plin. nat. 9, 16*
[ε] Plin. nat. 9, 19*
Plinius libro nonob’. [β] Balaenas in Gaditano oceano non ante brumama conspici tradunt, condi autem aestatis temporibus in quodam sinu placidob et capaci, mirec gaudentes ibi parere ; hoc scire orcasd, infestam his beluam et cujus imago nulla representatione alia possit exprimi quam carnis immensae dentibus truculentae. [γ] Irrumpunt ergo in secreta vitulosque illarum aute fetasf vel etiamnumg gravidas morsu lacerant incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertesh ac pondere suo onerataei, tunc quidem in utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium noverunt in altum perfugerej seque toto oceano defendere. Econtrak orcae laborant occurrere sequel opponere et cavatism angustiis trucidare, in vada urgeren, saxiso illidere. Spectantur hujusmodi proelia ceu ipso mari sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvuntp. [δ] Ora balaenae habent in frontibus ideoque summa aqua annatantesq in sublimer nimbos efflant. [ε] Balaenis branchiae non sunt, sicut nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant quae ad pulmonem pertinents, balaenis a fronte, delphinist a dorso.
3. VB, SN, 17, 34, 2
[ζ] Plin. nat. 9, 41*
Itemu. [ζ] Quae pilo vestiuntur animalia pariunt, ut pristisv balaena vitulus.
4. VB, SN, 17, 34, 3
[η] Plin. nat. 10, 210*
Idem in libro decimo. [η] Balaenae ac delphini dormiunt. Nam etiam stertentes audiuntur.
5. VB, SN, 17, 34, 4
[θ] Sol. coll. 52, 42*
Solinusc’. [θ] Indica maria balaenas ultra spatia quattuor jugerum habent. Sed quos fascituras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra navium antemnas se extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructuantw ut nimbosa alluvie plerumque navigantium alveos deprimant.
6. VB, SN, 17, 34, 5
[ι] TC, nat. 6, 6, 18-19
[κ] TC, nat. 6, 6, 12-18
Ex Libro de naturis rerumd’. [ι] Balaenae, branchias non habentes, fistula spirant, quod raro in marinis animalibus invenitur. [κ] Fetus suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt ; et si parvi sunt, eos in ore suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt, et post tempestatem illos evomunt. Quoniamx propter defectum aquae fetus impediuntur ne matrem sequantur, mater aquam in ore receptam instar fluvii ad eos ejicit ut sic inhaerentes terrae liberete’. Adultos etiam diu comitatur. Adolescunt autem celeriter et decem annis crescuntf’.