Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Cancer (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 37, 2
[α] TC, nat. 7, 19, 1-4
[β] TC, nat. 7, 19, 36-38
[γ] TC, nat. 7, 19, 39-41
[δ] TC, nat. 7, 19, 32-33
[ε] TC, nat. 7, 19, 41-42
[ζ] TC, nat. 7, 19, 10-12
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Cancer pedes habet et brachia forcipesque pro manibus. Retrogradus est nec umquam ante faciem suam ambulare novit. [β] Mares duas habent spinas inter ventrem et caudam, quibus feminae carent. Quae ova in ventre habent ictibus serpentuma medentur. [γ] Coitus tempore mas ascendit in dorso super feminam. At illa, motum ejus sentiens a tergo coire volentis, inclinata super latus ad ipsum se convertit, sicque coitus completur. [δ] Latent in hieme mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt velut anguis. [ε] Cancer lacte potatus sine aqua vivit multis diebus. [ζ] Cum autem senuerit, duo lapides albi coloris intermixto rubore inveniuntur in ejus capite ; quos tantae virtutis esse dicunt ut in potub dati cordis punctiones sanant.
2. VB, SN, 17, 37, 1
[η] Arist. HA, 490 b 6 MS*
[θ] Arist. HA, 523 b 5-8 MS*
[ι] Arist. HA, 525 b 7-9 MS*
Aristoteles. [η] Cancer habet octo pedes per quosc movetur aequali motu. Caret sanguine. [θ] Durumd extra et intus molle nec est illud durum conteribilee ; immo accipitf ignem. [ι] In ripa maris quod est intra Judeam habenturg cancri parvi qui dicuntur milites propter velocitatem cursus. Tantum enim currunt quod deprehendi non possunt. Et cum aliquis finditur, non invenitur in ejus corpore caro vel superfluitas omnino, quia pascua non habent.
3. VB, SN, 17, 36, 1
[κ] Isid. orig. 12, 6, 51*
Isidorus. [κ] Cancri vocati sunt quia conchae sunt crura habentesb’. Inimica ostreis animalia. Eorum veroh carnibus vivunt miro ingenio. Duo autemi sunt genera cancrorum : fluviales et marini.
4. VB, SN, 17, 36, 2
[λ] Ambr. hex. 5, 8, 22*
Ambrosius. [λ] Cancer ostreis vescitur. Sed quia ostreum clausum nulla vi aperirij potest periculosumque est si chelamk ejus includat, ad argumenta confugit et insidias novac’ fraude molitur. Explorat enim si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptycum illud suum aperiatl, ut aere libero viscerum suorum voluptatem quandam capiat. Et tunc clanculo calculum immittens ostreim conclusionem impedit ; sicque aperta claustra reperiens tuten chelas inserito visceraque interna depascit.
5. VB, SN, 17, 37, 1
[λ] compil.
[μ] Arist. HA, 541 b 30-32 MS*
[ν] Arist. HA, 548 a 15-17 MS*
[ξ] Arist. HA, 549 b 25-28 MS*
[ο] Arist. HA, 590 b 24-25 MS*
Itemp. [μ] Feminae majorum membrorum sunt quam masculi, et distantia coopertorii major est quam in masculis. Et ovantq per locum superfluitatisr. [ν] Cancer parvus generatuss ex terra et limo intratt loca vacua testarum aliorum animalium. Cumque creverit aliquantulum, mutat se ab illo loco ad testam majorem. [ξ] Cancer et karabou in senectute exuunt spolium. [ο] Uterque accipit pisces in profundo marisv duobus suis labiis et dividit eos in duas partes et ducit ad os suum.