Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Celethy et ceruleo (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 104, 1
[α] TC, nat. 6, 11
Ex Libro de naturisa reruma’. [α] Celethyb secundum Aristotelem est animal marinum quod praeterc morem aliorum ova in matrice sua generat. Quibus illic debito tempore fotisdb’ exeunt vermes ex illis. Quos cum pepererinte, incredibili celeritate fiunt animalia perfecta parentibus similia. Cor habet magnum, et tamen est valde timorosum. Grauiter dormit, ita ut manu capi possitc’.
2. VB, SN, 17, 104, 2
[β] Arist. HA, 591 b 10 MS*
[γ] Arist. HA, 564 b 15-16 MS*
[δ] Arist. HA, 543 a 14 MS*
[ε] Arist. HA, 489 b 30 MS*
[ζ] Arist. ?
[η] Arist. HA, 566 a 17 MS*
[θ] Arist. HA, 566 a 25-28 MS*
Aristoteles. [β] Celethy est ex animalibus carnem comedentibus. [γ] Celethy quidem habet ova, unum completum intra, quod et parit extra. Ceteri vero pisces ovant extra ova incompleta excepta rana marinad’. [δ] Ova haec post parvitatem cito crescunt sicut vermes quaef generantur ex animali parvo valde ; deinde crescunt per se. [ε] Celethy non habet alas ; [ζ] sed habet simileg radicibus in terra crescentibuse’. [η] Generat autem multotiens, scilicet sex mensibusf’. [θ] Exit a profundo maris et pullificat prope terram ; quod facit propter caloremh et ut a pullis suis auferat timorem.