Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Delphin (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 112, 1
[α] VB, SN, 17, 112, 1
Actora. [α] Delphinus frater hominis dicitur, quia moribus humanis quodammodo assimilatur.
2. VB, SN, 17, 110, 6
[β] TC, nat. 6, 16, 17-29
Ex Libro de naturis reruma’. [β] Delphinusb. Pro voce gemitus est illisc humano similisb’, et hoc quia pulmonem habent et venam asperam ; et eorum lingua non est absoluta, nec eorum labia proveniunt vel prominentc’ ad distinguendam vocem. Aures non habentd’, sed aurium loco foramen. Horum autem olfactusd nec vestigia quidem habet, cum tamen sagacissime olfaciunte. Dormiunt super aquas, ut possintf audiri sterteree’. Vivunt usque ing annos CXL. Mulcenturf’ musica. Vnde Arrionemh cytaristam in mari nautis interficere parantibus, obtinuit ab illis ut prius cythara caneret. Ad cujus cantum delphinorum gregibus congregatis, cum in marii se projecisset, ab uno exceptus est et ad litus projectusjg’. Solus delphinus, ut dicit Aristotelesh’, inter pisces felle caret.
3. VB, SN, 17, 111, 1
[γ] Arist. HA, 566 b 5-26 MS*
Aristotelesi’. [γ] Delphinus valde diligit filiosk suos, et ideo longo tempore pascit eos. Solus inter pisces animal completum generat et habet mamillas lactatque fetusj’.
4. VB, SN, 17, 111, 5
[δ] Arist. HA, 631 a 8-20 MS*
Ideml. [δ] Mortuo denique delphino, ceteri delphini concurrunt ipsumquem circumdantes in profunda deferunt atque sepeliunt, ne a piscibus comedaturk’.
5. VB, SN, 17, 111, 4
[ε] TC, nat. 6, 16, 30-37
Itemnl’. [ε] Delphini parvi semper simul sunt tamquam greges et habent duos magnos delphinos custodes. Quod si quis eorum mortuus fuerit, alii super scapulas eum efferunt ipsumque custodiunt, ne ab aliis piscibus comedatur, donec tempestate maris ad litus ejiciatur. Invicem enim se miro modo diligunt. Vnde, Plinio testante, narratur quod, delphino capto a rege Cariaeo, convenit ingens multitudo reliquorum ad portum ubi delphinus ligatus tenebatur ; quibus plangentibus et quasi miserationem poscentibus, rex eum dimitti praecepit.
6. VB, SN, 17, 110, 1
[ζ]  Physiol. ?
Physiologus. [ζ] Delphini oculos habent in dorso, et ora in parte opposita. Unde non bene praedam suam capiunt propter distortionem oris a parte oculorum. Hinc est quod ora sua convertunt ad caelum et dorsum oculosque ad terram, ut praedam suam consequantur. Imminente tempestate ludunt apparentes in undarum superficiem’. Subsidium vero naufragantibus exhibuisse dicunturp. Feruntur etiam plorare quando capiunturn’.