Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Felchus, foca et galata (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 116, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 22
Isidorusaa’.[α] Felchus, qui et vitulus marinus appellatur, cutem habet pilosam, albis nigrisque maculis distinctam. In terra pecudum more parit, et numquam geminis plures educat. Fetus etiam lactat mammis, nec ante duodecimum diem in mare deducit. His in sono mugitus est. Nullum animal graviori somno premitur ; unde dextris pinnis, quibus utuntur in mari, vim somniferam inesseb dicunt, si cujusquam capiti subdantur. Difficulter autem nisi capite eliso interficiuntur. De hoc etiam animali illud mirabile fertur, quod, eo mortuo et excoriato, pilus in pelle, ubicumque fuerit, naturali quodam instinctu, prout mare sec habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexeritd, et pilus similiter erectus exurgit ; si vero mare pacificatum fuerit, pilus in planum sternitur. Sicque maris status in re insensata et morticina deprehenditur.
2. VB, SN, 17, 116, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 9*
Isidorus. [β] Focas – sive bocase – dicunt esse boves marinos quasi boacasf.
3. VB, SN, 17, 116, 3
[γ] TC, nat. 6, 23
Ex Libro de naturis rerumb’. [γ] Foca estg bos marinus, animal scilicet in suo genere fortissimum, animosumh, iracundum, non tantum ad alia animantia sed etiam ad sua domestica. Semper enim cum femina sua pugnat donec eam interficiat. Interfectam autem a loco ejicit et sici aliam superducit ; nec sic cessat eas feminas superducere donec eum contingat propria morte defungi vel a femina sua superatum interimij. Nec mutat locum suum de facili : sed illic semper manet ubi eum natura condiderit. Hujus pernicie aemuli filii rapina vivunt.