Operationes
[α] Arist. HA, 523 b 5-8 MS2sourcesEt est etiam aliud genus quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem ut karabo et cancer.
A. Aristoteles. [α] Karabo, sicut et cancer, sanguinem non habet. Durum habet extra et molle intra ; nec est nutribile illud durum ; immo recipit ignem.
[β] Arist. HA, 590 b 19 MS3sourcesAccipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer.
B. [β] Accipit autem pisces sicut cancer in profundo maris cum duobus labiis suis, eosque in duas partes dividit et ad os suum ducit.
[γ] Arist. HA, 490 a 2 MS4sourcesMoventur [locustae] cum sua cauda motu veloci sicut motus alarum suarum.
C. [γ] Karabo ex piscibus durae carnis movetur cum cauda sua5apparatsub Prüss1. motu veloci sicut motu alarum suarum.
[δ] Arist. HA, 549 b 24-27 MS6sourcesHalkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bonae carnis, et post est malae carnis. Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito, cancer vero et karabo similiter.
D. [δ] Est autem genus quoddam, ex quo generatur karabo, quod est bonae carnis antequam ova ponat, postea vero malae. Hoc genus exuit spolium in vere sicut serpens. Ita cancer et karabo senectutem exuunt et quae mollis testae sunt.
[ε] Arist. HA, 549 a 15-19 MS7sourcesAnimal vero mollis testae, sicut carabo, coit et impregnatur, et sunt in eo ova per tres menses, deinde ovat et crescunt illa ova sicut vermes. Et similiter accidit malakie.
[ζ] Arist. GA, 757 b 31-33 MS9sourcesEt huiusmodi generatio est malakie sicut sepiae et sibi similis, et animalis mollis testae sicut karabo et sibi similis in genere, quoniam ista ovant etiam ex coitu.
E. [ε] Marinum animal mollis testae, karabo coit et impregnatur, et malakye8apparatmalachiae VBd ut semper. similiter accidit. [ζ] Karabo et sibi simile in genere, scilicet animal mollis testae, ovant coitu. Similiter est generatio malakye ut sepia et sibi simile.
[η] Arist. GA, 758 a 14-17 MS10sources[…] mares autem custodiunt ova tantum. Et malakie ovat extra, et mas eicit super feminas sperma, sicut faciunt mares piscium sperma super ova.
F. [η] Maresque karabo tantum custodiunt ova. Malakye autem ovat extra, et mas ejicit super feminas sperma sicut mares piscium super ova11philologieOn trouve la même information formulée presque à l’identique en Arist. HA 567 b 6 MS : Et quando ovaverit femina, sequitur eam mas et super sua ova eiciet sperma..
[θ] Arist. HA, 590 b 27-29 MS13sourcesEt quando non timuerit, ambulat naturaliter ad anterius et ejicit cornua ad unum latus. Et cum timuerit, retrocedet.
[ι] VB SN, 17, 117, 3
[κ] Arist. HA, 590 b 27-29 MS
G. Ex Libro de naturis rerum12philologieCette précision ne figure pas chez Thomas de Cantimpré, du moins dans le texte de l’édition Boese, mais chez Aristote.. [θ] Karabo[ι] secundum Aristotelem[κ] est piscis qui, quando timet, retrocedit ; quando vero non timet, ambulat ad anterius14apparatinterius 1491 Prüss1 1536. naturaliter.
[κ] compil.
[λ] TC nat.6, 30
H. In15apparatin — libro non hab. VB. eodem libro16philologieLe chapitre De kylion de Thomas de Cantimpré est plus long, mais il ne comporte pas d’autres informations concernant l’animal.. [λ] Kylon17apparatkylo Prüss1 kilon VB2 chylon VBd.18philologieNous retenons le terme kylon pour ce poisson, la graphie kylone du titre des éditions de l’Hortus provenant de la forme à l’ablatif présente dans le titre de Vincent de Beauvais. est animal marinum quod contra naturae communis ordinem habet hepar in sinistro, splen in dextro. Nam in omnibus animantibus19apparatanimalibus 1536. terrae, magnis et parvis, est e converso.
Notes d’apparat :
5. sub Prüss1. |
8. malachiae VBd ut semper. |
14. interius 1491 Prüss1 1536. |
15. in — libro non hab. VB. |
17. kylo Prüss1 kilon VB2 chylon VBd. |
19. animalibus 1536.
Notes philologiques :
11. On trouve la même information formulée presque à l’identique en Arist. HA 567 b 6 MS : Et quando ovaverit femina, sequitur eam mas et super sua ova eiciet sperma. |
12. Cette précision ne figure pas chez Thomas de Cantimpré, du moins dans le texte de l’édition Boese, mais chez Aristote. |
16. Le chapitre De kylion de Thomas de Cantimpré est plus long, mais il ne comporte pas d’autres informations concernant l’animal. |
18. Nous retenons le terme kylon pour ce poisson, la graphie kylone du titre des éditions de l’Hortus provenant de la forme à l’ablatif présente dans le titre de Vincent de Beauvais.
Notes de source :
2. Et est etiam aliud genus quod dicitur mollis teste, et est omne, quod est durum extra et molle intra ; et non est contritibile illud durum, immo recipit ignem ut karabo et cancer. |
3. Accipit cum duobus suis labiis et dividit ea in duas partes et ducit ad os suum, sicut facit cancer. |
4. Moventur [locustae] cum sua cauda motu veloci sicut motus alarum suarum. |
6. Halkato vero ponit ova in istis temporibus et ex eis generatur karabo. Et antequam ponit ova est bonae carnis, et post est malae carnis. Et istud genus exuit spolium in vere, sicut serpens, cum ponit subito, cancer vero et karabo similiter. |
7. Animal vero mollis testae, sicut carabo, coit et impregnatur, et sunt in eo ova per tres menses, deinde ovat et crescunt illa ova sicut vermes. Et similiter accidit malakie. |
9. Et huiusmodi generatio est malakie sicut sepiae et sibi similis, et animalis mollis testae sicut karabo et sibi similis in genere, quoniam ista ovant etiam ex coitu. |
10. […] mares autem custodiunt ova tantum. Et malakie ovat extra, et mas eicit super feminas sperma, sicut faciunt mares piscium sperma super ova. |
13. Et quando non timuerit, ambulat naturaliter ad anterius et ejicit cornua ad unum latus. Et cum timuerit, retrocedet.