CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Lepus marinus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 61, 3
[α] Isid. orig.12, 6, 232sourcesLepus a similitudine capitis nuncupatus.
Isidorus. [α] Lepus a similitudine leporini capitis nuncupatus est.
2. VB SN, 17, 61, 4
[β] Plin. nat.9, 1553sourcesNec uenena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens uomitum dissolutionemque stomachi protinus creat.
Plinius. [β] Venena dira non cessant in lepore. Qui in Indico4apparatindice 1491 Prüss1. mari, etiam tactu pestilens, vomitum dissolutionemque stomachi protinus creat.
3. VB SN, 17, 61, 5
[γ] Plin. nat.32, 8-95sourcesNon sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. […] Eadem res in mari ne tactu quidem nocet. […] Homines quibus inpactus est piscem olent ; hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur ; cetero moriuntur totidem in diebus quot uixerit lepus, incertique temporis ueneficium id esse auctor est Licinius Macer. In India adfirmant non capi uiuentem inuicemque ibi hominem illi pro ueneno esse ac uel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.
Idem in libro XXXII. [γ] Lepus marinus venenum est in cibo vel potu datus. Nullum est animal quin ejus tactu intereat. Homo tactus ab eo piscem olet6apparatpiscem olet : pisce dolet 1536. et moritur. Et lepus similiter ex eo tactus moritur. Sic uterque alteri venenum est. In India non capi viventem affirmant.

Notes d’apparat :

4. indice 1491 Prüss1. | 

6. piscem olet : pisce dolet 1536.

Notes de source :

2. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. | 

3. Nec uenena cessant dira, ut in lepore, qui in Indico mari etiam tactu pestilens uomitum dissolutionemque stomachi protinus creat. | 

5. Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. […] Eadem res in mari ne tactu quidem nocet. […] Homines quibus inpactus est piscem olent ; hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur ; cetero moriuntur totidem in diebus quot uixerit lepus, incertique temporis ueneficium id esse auctor est Licinius Macer. In India adfirmant non capi uiuentem inuicemque ibi hominem illi pro ueneno esse ac uel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.