Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Mus marinus, musculus et mustela (Valognes, BM, R 99)

1. VB, SN, 17, 74, 1
[α] TC, nat. 7, 55, 10-13
[α] Musa marinus ad terram exit ibique, fossam faciens, ova parit ac rursus terra obruit. Post tricesimamb vero diem rediens, iterum fossam aperit et fetus in aquam ducit. Horum fetus inter initia visu carent, sicut fetus omnium fere aquatiliuma’.
2. VB, SN, 17, 74, 2
[β] Isid. orig. 12, 6, 6*
Isidorus. [β] Musculus dictus est, eo quod sit balaenae masculus. Ejus enimc coitu haec belua concipere perhibeturd. Sunt autem musculicochleae, quorum lacte concipiunt ostreaeb’.
3. VB, SN, 17, 74, 3
[γ] Plin. nat. 9, 186*
Plinius libro IX. [γ] Amicitiae sunt exempla musculus et balaenae : quandoque praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculisf, infestantia magnitudinem ing vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
4. VB, SN, 17, 74, 4
[δ] Plin. nat. 11, 165*
Idem libroh XI. [δ] Musculus marinus, quii balaenam antecedit, nullasj habet dentes, sed pro his saetas intus ; ob id etiam hirsutumk dicunt appellatumc’.
5. VB, SN, 17, 74, 5
[ε] Plin. nat. 9, 63*
Idem in libro IX. [ε] Mustelae pisces mensae deputantur ; quas inter Alpes lacus Rethiael Bigrantinusd’ aemulas murenise’ generat.
6. VB, SN, 17, 74, 6
[ζ] Ambr. hex. 5, 3, 7*
Aristotelesf’. [ζ] Mustela sicut delphinus et focam vivos fetus de corpore suo eduntg’. Et, cum partus ediderint, si erga suos catulosn insidias quemquam molirio praesenserint, ipsos tuentur, aetatis tenerae pavorem affectu materno comprimunt oraque aperiunt et innoxio dente partus suos suspendunt. Internop quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere, donec illos adq securitatem deferant aut sui corporis objectu defendant.