Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Mulus vel mullus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 69, 1
[α] TC, nat. 7, 56, 1-8
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Mulusa est piscis marinus, ut ait Plinius, modicae quantitatis, gratia nobilitatis in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labio velb labrob’ gemina barba insigniuntur ; victusque eorum est quod juxta ripas aeris serenitatec concreverit. Mulum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.
2. VB, SN, 17, 69, 2
[β] Sen. nat. 3, 17, 2*
[γ] VB, SN, 17, 69, 2
[δ] Sen. nat. 3, 17, 2
[ε] Sen. nat. 3, 18, 1*
[ζ] Sen. nat. 3, 18, 2*
Seneca, De naturalibus quaestionibus libro VII. [β] Incredibilia, [γ] sicut jam superius dictum estc’, [δ] sunt opera luxuriae : in cubili pisces natant, et sub ipsa mensa capitur qui statim in mensam transferatur. Parum recens videtur mulusd, nisi qui in convivae manu moritur. Observatur morientium color, queme in multas mutationes mors ipsa luctante spiritu vertit. [ε] Rubor primum, deinde pallor suffunditur. Longa, somniculosaf inertisque luxuriae expectatiod’. [ζ] Nolunt attingere nisi eodem dieg captum, qui ipsum, ut aiunt, mare sapiath ; etc.i.
3. VB, SN, 17, 69, 5
[η] Isid. orig. 12, 6, 25*
Isidorus. [η] Mulus vocatus est, eo quod mollis sitj ack tenerrimus. Cujus cibo tradunt libidinem inhiberie’ et oculorum aciem hebetari. Homines vero qui his saepe pasti sunt piscem olent ; mulo in vino necato, qui inde biberint, taedium vini habentf’.
4. VB, SN, 17, 69, 6
[θ] AN, 31*
Alexander. [θ] Mulusbovisl fimo delectatur, adeo ut in ipso jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.