Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Nereides et orcha (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 121, 1-2
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 36
VB, SN, 17, 121, 2
Isidorusaa’.[α] Nereides sunt beluaeb marinae toto corpore hirsutiisc hispidae. Habentque speciem aliquam formatam cum homine. Horum aliqua cum mortalis conditionis imitatrix emori debet, auditur procul gemitus ejus ac planctusd.[β] De hise pleniusf dictum est superius in capitulo Balaenagb’.
2. VB, SN, 17, 121, 3
[γ] TC, nat. 6, 39, 1-9
Ex Libro de naturis rerumc’. [γ] Orchumh monstrum marinum est, ut ait Plinius ; ejusi imago nulla potest exprimi representatione, nisi quod sit mollisjd’, carnis immensae. Haeck balaenas gravi odio persequitur : dentibus truculentis secreta feminarum irrumpitl ac morsu lacerat. Illae vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, pondere suo oneratae ac pinnis invalidae, solum noverunt auxilium in altum mare refugere seque toto oceano defendere. Econtra vero orchaem in malitia pertinaces laborant fugientibus occurrere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illideree’, etc.n.