Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Salmo et salpa (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 87, 1
[α] AN, 42*
Physiologusa’. [α] Salmo dicitur a saltu. Caudam enim ore replicat et reflectit, firmiter eam ore tenens, donec saltus agilitate locum etiam abruptum conscendit. Sed nec colorea multum valet aut sapore antequam gustaverit mare. Ad quod tendens contra fluminis impetum [seseb praeparat, et] a proposito non desistit quousque [saloc] reficiatur. Deinde add nota domiciliae revertitur.
2. VB, SN, 17, 87, 2
[β] TC, nat. 7, 69, 2-6
[γ] TC, nat. 7, 69, 18-19
[δ] TC, nat. 7, 69, 6-9
Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Salmo piscis est in latitudinemf et longitudinem magnam excrescens. Robore quoque fortis est, sed ponderosus et gravis omnisqueg quamh habet agilitas a potentia virtutis ejus est potiusquam a levitate corporis. Hic, ut dicit Pliniusc’, olim praeferebatur omnibus piscibus fluvialibus, et maxime in Aquitania. [γ] Carnes ejus rubeae sunt, quae, licet dulces et grataei sint valde, tamen satietatem cito manducantibus ingerunt. [δ] Piscis iste fetus facit ; nec diu vivere potest in aquis dulcibus stagnorum nisi liberum habeat transitum ad dulces undas fluviorum. Quin etiam ubi in transitu sepemj vel aliquid hujusmodi obstaculum invenerit, caput caudae conjungit flexoque corpore pervolat ad optata.
3. VB, SN, 17, 87, 2
[δ] compil.
[ε] TC, nat. 7, 77, 1-3
Ink libro ut suprad’.[ε] Salpa piscis est obscenus et vilis. Hic miraculum sui praebet, ut numquam decoqui possit nisi prius fortiter fuste vel ferula verberetur.