Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Sepia (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 89, 1
[α] Isid. orig. 12, 6, 46*
Isidorus. [α] Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus : nam ore concipit, sicuta vipera. Hujus atramenti tanta vis est ut, lucernae additum, Aethiopes videri ablato priori lumineb quidam tradunta’.
2. VB, SN, 17, 89, 3
[β] TC, nat. 7, 78
Ex Libro de naturis rerumb’. [β] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt. Hae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant, et in quadraginta noctibus ova sua complent. Femina cum ovat, mas eamc sequitur et super ova semen insufflat ut vivificentur.
3. VB, SN, 17, 89, 4
[γ] Arist. HA, 524 b 14-18 MS*
[δ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS*
[ε] Arist. HA, 525 a 11-12 MS*
[ζ] Arist. GA, 758 a 21-23 MS*
Aristoteles. [γ] Sepia membrum habet sub ore positum quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum, et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [δ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ε] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [ζ] Pullus sepiae continuus est cum ovod in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse : anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.