CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Sepia (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 89, 1
[α] Isid. orig.12, 6, 462sourcesSepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant.
Isidorus. [α] Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus : nam ore concipit, sicut3apparatpost sicut add. et 1536. vipera. Hujus atramenti tanta vis est ut, lucernae additum, Aethiopes videri ablato priori lumine4apparatpriori post lumine hab. 1536. quidam tradunt5philologieIsidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141 : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine..
2. VB SN, 17, 89, 3
[β] TC nat.7, 78
Ex Libro de naturis rerum6philologieVincent de Beauvais a repris très fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré.. [β] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt. Hae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant, et in quadraginta noctibus ova sua complent. Femina cum ovat, mas eam7apparatea VBd. sequitur et super ova semen insufflat ut vivificentur.
3. VB SN, 17, 89, 4
[γ] Arist. HA, 524 b 14-18 MS8sourcesEt nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam.
[δ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS9sourcesSepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa [plena] ovis, similibus grandini in albedine.
[ε] Arist. HA, 525 a 11-12 MS10sourcesEt corpora marium su[n]t magis aspera corporibus feminarum.
[ζ] Arist. GA, 758 a 21-23 MS11sourcesEt pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.
Aristoteles. [γ] Sepia membrum habet sub ore positum quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum, et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [δ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ε] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [ζ] Pullus sepiae continuus est cum ovo12apparatova 1536. in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse : anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.

Notes d’apparat :

3. post sicut add. et 1536. | 

4. priori post lumine hab. 1536. | 

7. ea VBd. | 

12. ova 1536.

Notes philologiques :

5. Isidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141 : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine. | 

6. Vincent de Beauvais a repris très fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré.

Notes de source :

2. Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant. | 

8. Et nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam. | 

9. Sepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa [plena] ovis, similibus grandini in albedine. | 

10. Et corpora marium su[n]t magis aspera corporibus feminarum. | 

11. Et pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.