Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Serra et scilla (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 127, 2
[α] Isid. orig. 12, 6, 16*
Isidorus. [α] Serra dictaa est quia serratamb habet cristam et subtus natans navem secat.
2. VB, SN, 17, 127, 3
[β]  Physiol. B 4, 1-4*
Physiologus. [β] Serra est marina belua pennas habens immanes. Quaec cum viderit in mari navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem cucurrerit stadiis XXX vel XL, laborem [nond] sustinens deficit et pennas deponens ad se trahit. Undaee vero maris eam jam lassam reportant ad pristinum suumf locum in profundum.
3. VB, SN, 17, 127, 4
[γ] TC, nat. 6, 45
[δ] TC, nat. 6, 44, 2-4
Ex Libro de naturis reruma’. [γ] Serra cristam habet serratam quag, navibus occulte subternatansh, eas in fundo secat, ut, intrante aqua, homines astutia dolosa mergat eorumque carnibus satietur. [δ] Alia quoque est ejusdem nominis marina belua ingens pinnasque latissimas habens, quibus contra naves velificare contenditb’.
4. VB, SN, 17, 127, 1
[ε] TC, nat. 6, 47
Ex Libro de naturis rerumc’. [ε] Scillaimonstrum est habitans in eo mari quod Italiamj et Siciliamk intercludit. Nautis quidem et omnibus hominibus inimicuml est, et eorum sanguine carnibusquem delectatur. Caput et pedesn habet ad modum virginis formata, sicut sireneso, et rictus et oris hiatumd’ ac dentes horridos, uterum bestialem et delphini caudame’. Mirae fortitudinis est nec in aqua facile vincitur ; in terra vero prope imbellisp. Habet et vocem aliquantulum musicam, ipsaque belua carmine mirifice delectatur.