Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Tortuca (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 134, 1
[α] TC, nat. 6, 54
Ex Libro de naturis reruma’. [α] Tortuca maris est monstrum ingens, formatum ad instar tortucae terrestris, sed ejus magnitudinem in immensum excedens. Nam octo cubitorum est ejus longitudo, quattuor latitudo. Clipeum habet quo contra jacula tegitur ad instar usualis scuti triangularem sed multo majorema, utpote quinque cubitorum. Crura etiamb habet magna, ungues magnos et digitos in pede majores quam sint in leonibus. Fortitudine quoque et audacia mirabiliter viget, quippe quae tres homines invadere non timet. Fortitudine quoque frustratur, si dorsum ad terram vertatur. Difficulter enim surgit in dorsum conversa, propter latitudinem clipei quoc a dorso tanta belua includitur.
2. VB, SN, 17, 134, 2
[β] Arist. HA, 612 a 26-29 MS*
Aristoteles. [β] Tortuca, postquam comederit viperam, comedit origanum agreste, ne moriatur.