Liber xii, vi. De Piscibus
1 Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. 2 Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam ; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Vnde et David ait : « [α] Hoc mare magnum et spatiosum : illic reptilia, quorum non est numerus. » 3 Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant.
[γ] Ambr. hex.5, 2, 64sourcesturdi alvo varii
[δ] Ambr. hex.5, 3, 76sourcesut varii maiores quos troctas vocant.
[ε] Plin. nat.32, 147sourcesRotundus est sine squamis totusque capite constat.
[ζ] Plin. nat.11, 16510sourcesMusculus marinus qui ballaenam antecedit.
4 Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria sive moribus seu colore, vel figura, aut sexu. 5 Ex similitudine terrestrium : ut ranae et vituli et leones [β] et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, [γ] et turdi alvo5apparatalbo Oxford. varii et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium : ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant ; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. 6 A colore : ut umbrae, quia colore umbrae sunt ; et auratae, quia in capite auri colorem habent ; [δ] et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura : [ε] ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat ; ut solia8apparatsolea Oxford., quod sit instar calciamentorum soliis9apparatsoleis Oxford.. A sexu, ut musculus, [ζ] quod sit ballenae masculus ; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae.
[θ] Jon.2, 2-313sourcesEt oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, 3 et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
8 Cete dicta
9 Equi marini, [ι] quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas dicunt esse boves marinos, quasi boacas.
10 Caerulei a colore appellati ; [κ] nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare.
[μ] Plin. nat.9, 2018sourcesPlerumque vela navium transvolent.
[ν] Ambr. hex.5, 1, 1219sourcesDelphines praeludebant in fluctibus.
[ξ] Solin mir.12, 520sourcesNam proprie simones nominantur.
[ο] Solin coll.32, 2621sourcesEt est delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas […] tenera ventrium subternatantes secant et interimunt.
11 Delphines [λ] certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari17apparatmare Oxford. velocius istis ; [μ] nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem [ν] praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. [ξ] Hi proprie simones nominantur. [ο] Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.
[ρ] Plin. nat.9, 5023sourcesId accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti.
14 Thynni Graecum nomen habent. Hi ingrediuntur veris tempore, [π] intrant dextro latere, laevo exeunt. [ρ] Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris.
15 Gladius dicitur [ς] eo quod rostro mucronato sit ; ob hoc naves perfossas mergit.
17 Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. [σ] Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari.
18 Aranea genus piscis, dictus quod aere26apparataure Oxford. feriat ; [τ] habet enim stimulos e quibus percutit.
[φ] Solin coll.32, 22-2430sourcesarmatus est etiam unguium immanitate.
[χ] Solin coll.32, 22-2431sourcesCircumdatur maxima cutis firmitate in tantum ut ictusquovis tormento adactos tergo repercutiat.
[ψ] Solin coll.32, 22-2432sourcesNoctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit.
[ω] Solin coll.32, 22-2433sourcesIn partu fovendo mas et femina vices servant.
19 Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, [υ] animal quadrupes in terra et in29apparatin non hab. Oxford. aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et [φ] unguium inmanitate armatum, [χ] tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. 20 [ψ] Nocte in aquis, die humi quiescit. [ω] Ova in terra fovet : masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.
21 Hippopotamus vocatus [αα] quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur ; et hunc Nilus gignit.
24 Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum : [αβ] denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete.
[αδ] Plin. nat.32, 13838sourcesMullus in vino necatus […] iis, qui inde biberint, taedium vini adfert.
25 Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, [αγ] oculorum autem aciem hebetari ; homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. [αδ] Mullus in vino necatus, hi qui inde biberint taedium vini habent.
26 Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens [αε] ita transilit rete ut volare piscem videas.
[αη] Ambr. hex.5, 2, 641sourcesQuod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras.
28 Glaucus a colore dictus, quod albus sit ; Graeci enim album
[αι] Plin. nat.32, 1143sourcescarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
30 Escarus dictus eo quod [αθ] solus escam ruminare perhibetur ; denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse ; [αι] namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire ; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
32 [ακ] Australis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit sive quia tunc hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint.
[αμ] Plin. nat.32, 2.49sourcesRuant venti licet, saeviant procellae, imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, […] non renitendo aut alio modo quam adhaerendo.
[αν] Plin. nat.32, 6.50sourcesE nostris quidam latine moram appellavere eum.
34 [αλ] Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. [αμ] Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. [αν] Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia.
35[αξ] Vranoscopus vocatur ab oculo, quem in capite habet, a quo semper supra intendit.
36 Millago nominatus, quia evolat super aquam. [αο] Quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari.
38 Civitas Syriae [απ] quae nunc Tyrus dicitur olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua « sar » appellant ; ex quo dirivatum54apparatderivatum Oxford. est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari.
[ας] Plin. nat.32, 13859sourcesMullus in vino necatus vel piscis rubellio vel anguillae II qui inde biberint, taedium vini adfert.
41 Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo huius ex limo ; unde et quando capitur, adeo levis57apparatlenis Oxford. est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem [αρ] Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. [ας] Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent.
42 Draco marinus [ασ] aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes ; qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit unde et vocatus.
[αυ] Plin. nat.32, 1463sourcesOb id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi .
[αφ] Plin. nat.32, 1464sourcesiactato fusti non interimi, easdem ferula protinus.
[αχ] Plin. nat.32, 1465sourcesAnimam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter.
43 Murenam61apparatMuraenam Oxford. Graeci
44 Congrus <…> Polippus66apparatPolypus Oxford., id est multipes ; plurimos enim nexus habet. [αψ] Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectitur68apparatconplectit Oxford., non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
[βα] Plin. nat.32, 770sourcesQuod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra.
45 Torpedo vocata eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus : « [αω] Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. » [βα] Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
[βγ] Plin. nat.32, 14173sourcesSepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.
46 Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ;[ββ] ore enim concipit sicut vipera. [βγ] Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant.
47 Lulligo. [βδ] Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint.
[βζ] Plin. nat.9, 10784sourcesPandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti.
48 Concae75apparatconchae Oxford. et cocleae76apparatcochleae Oxford. hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum77apparatconcharum Oxford. incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. [βε] Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae79apparatconchae Oxford. autem primae positionis nomen, cocleae80apparatcochleae Oxford. vero per diminutionem, quasi conchleae. 49 Concarum81apparatconcharum Oxford. multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis82apparatnaturis [eo] Oxford. quod nocturno tempore litora appetunt83apparatappetant Oxford., et [βζ] ex caelesti rore margaritum concipiunt ; unde et oceloe nominantur. 50 Murix85apparatmurex Oxford. coclea86apparatcochlea Oxford. est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine concilium87apparatconchilium Oxford. nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
[βθ] Plin. nat. 20, 12090sourcesQuin immo tradunt aliqui manipulo ocimi cum cancris decem marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes.
51 Cancros vocari, quia concae88apparatconchae Oxford. sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. [βη] Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. [βθ] Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum : fluviatiles91apparatfluviales Oxford. et marini.
53 [βι] Musculi sunt, ut praediximus, cocleae94apparatcochleae Oxford. quorum95apparatante quorum hab. a Oxford. lacte concipiunt ostreae ; et dicti musculi quasi masculi.
54 Pelorides a Peloro promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatae sunt : [βκ] Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.
55 Vngues [βλ] a similitudine humanarum unguium dictae.
[βν] Plin.nat.32, 41100sourcesEt, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire nauigia testudinis pedem dextrum uehentia.
56 Testudo dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. [βμ] Sunt autem quattuor genera : terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes ; quartum genus fluviatiles99apparatfluviales Oxford., quae in dulci aqua vivunt. [βν] Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
57 [βξ] Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem vulgus iricium vocant ; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis, †uris† tribus modis : ut testudo ac peloris et coclea102apparatcochlea Oxford.. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris.
[βπ] Plin. nat.32, 122104sourcesex ea rana, quam Graeci calamiten uocant, quoniam inter harundines fruticesque uiuat, minima omnium et uiridissima.
[βρ] Plin. nat.32, 75105sourcesmuta ac sine uoce.
[βς] Plin. nat.32, 140106sourcesNegant quidam canes latrate, quibus in offa rana uiua fuerit data.
58 [βο] Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae ob id quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. [βπ] Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae ; [βρ] mutae et sine voce sunt. 59 Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes ; unde et nuncupatae. [βς] Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.
[βτ] Cic. Sest.77107sourcese foro spongiis effingi sanguinem
[βυ] Plin. nat.31, 124108sourcesAnimal esse docuimus etiam cruore inhaerente. Aliqui narrant […] nec auelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere.
[βφ] Plin. nat.31, 123109sourcesAlias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura ; alias feminas maioribus fistulis et perpetuis ; maribus alias duriores, quas appellant tragos.
[βχ] Plin. nat.31, 125110sourcesMollissimum genus earum penicilli. Oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini utilissime ex aqua.
[βψ] Plin. nat.31, 123111sourcesCandidae cura fiunt.
60 [βσ] Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius : Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo, id est extergam. Cicero : « [βτ] Effingebatur sfungiis sanguis », id est extergebatur. [βυ] Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Vnde et dum absciditur sanguinem remittit. 61 Nam alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces ; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. [βφ] Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque ; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis ; alias duriores, quas Graeci appellant
[γα] Plin. nat.9, 71115sourcesHas intellegi ab iis causas seruarique temporum uices magis miretur.
63 [βω] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concarum113apparatconcharum Oxford., lucustarum, peloridum, polipporum114apparatpolyporum Oxford., solearum, lacertorum et lulliginum et huic similia ; [γα] ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur.
Notes d’apparat :
1. phocae Oxford. |
2. corcodilli Oxford. |
5. albo Oxford. |
8. solea Oxford. |
9. soleis Oxford. |
11. Graece Oxford. |
17. mare Oxford. |
26. aure Oxford. |
29. in non hab. Oxford. |
35.
45. hamio Oxford. |
46. hamio Oxford. |
47. amo Oxford. |
54. derivatum Oxford. |
55. aphorus Oxford. |
56. hamo Oxford. |
57. lenis Oxford. |
61. Muraenam Oxford. |
66. Polypus Oxford. |
68. conplectit Oxford. |
72. s<a>epiae Teubner. |
75. conchae Oxford. |
76. cochleae Oxford. |
77. concharum Oxford. |
79. conchae Oxford. |
80. cochleae Oxford. |
81. concharum Oxford. |
82. naturis [eo] Oxford. |
83. appetant Oxford. |
85. murex Oxford. |
86. cochlea Oxford. |
87. conchilium Oxford. |
88. conchae Oxford. |
91. fluviales Oxford. |
92. dicunt Oxford. |
93. genere non hab. Oxford. |
94. cochleae Oxford. |
95. ante quorum hab. a Oxford. |
99. fluviales Oxford. |
102. cochlea Oxford. |
113. concharum Oxford. |
114. polyporum Oxford. |
116. qui Oxford. |
117. perfunduntur Oxford.
Notes de source :
3. ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint. |
4. turdi alvo varii |
6. ut varii maiores quos troctas vocant. |
7. Rotundus est sine squamis totusque capite constat. |
10. Musculus marinus qui ballaenam antecedit. |
12. aequalia montibus corpora. |
13. Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, 3 et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. |
14. Equi enim marini prima parte equi sunt, postrema resolvuntur in piscem. |
15. Caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. |
16. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur. |
18. Plerumque vela navium transvolent. |
19. Delphines praeludebant in fluctibus. |
20. Nam proprie simones nominantur. |
21. Et est delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas […] tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. |
22. Thynni dextera ripa intrant, exeunt laeva. |
23. Id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. |
24. Xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi. |
25. Quin immo tradunt aliqui manipulo ocimi cum cancris decem marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. |
27. araneus, spinae in dorso aculeo noxius. |
28. Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter valet. |
30. armatus est etiam unguium immanitate. |
31. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum ut ictusquovis tormento adactos tergo repercutiat. |
32. Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. |
33. In partu fovendo mas et femina vices servant. |
34. Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur. |
36. Lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi dum transeat rete. |
37. Mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. |
38. Mullus in vino necatus […] iis, qui inde biberint, taedium vini adfert. |
39. Mugilum nihilo minus velocitas transilit. |
40. glaucum aestate numquam apparere. |
41. Quod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras. |
42. Denique non ruminant ; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur. |
43. carum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. |
44. Tunc enim hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pliades coeperunt. |
48. Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. Hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. |
49. Ruant venti licet, saeviant procellae, imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, […] non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. |
50. E nostris quidam latine moram appellavere eum. |
51. Uranoscopos vocatur ab oculo quem in capite habet. |
52. Milago quotiens cernatur extra aquam volitan tempestates mutari. |
53. Quae enim tunc Tyro dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat quem lingua sua sar appellant. |
58. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. |
59. Mullus in vino necatus vel piscis rubellio vel anguillae II qui inde biberint, taedium vini adfert. |
60. aculeos in branchiis habet caudam spectantes. |
62. Licinius Macer muraenas feminini tantum sexus esse tradit. |
63. Ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi . |
64. iactato fusti non interimi, easdem ferula protinus. |
65. Animam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter. |
67. polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere quam escam circumroserit. |
69. Quid ? non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo ? Etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes ? Quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est ? |
70. Quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra. |
71. sepiae72apparats<a>epiae Teubner. et lolligines linguis, conponentes inter se bra<c>chia et in contrarium nantes ; ore et pariunt. |
73. Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat. |
74. In oceano ad locum Mauretaniae, qui Cottae vocetur, non procul Lixo flumine idem lolligines evolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut navigia demergant. |
78. Lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui. |
84. Pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti. |
89. Difficilis est venatio, tum periculosa : difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur ; […] quia aperire clausum ostreum nulla vi potest : et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum ; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat : et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei ; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas visceraque interna depascitur. |
90. Quin immo tradunt aliqui manipulo ocimi cum cancris decem marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. |
96. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori. |
97. Dactyli ab humanorum unguium similitudine appellati. |
98. Sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae, lutariae et quae in dulci aqua uiuunt. |
100. Et, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire nauigia testudinis pedem dextrum uehentia. |
101. Echinus iste terrenus, quem uulgo iricium uocant. |
103. Ranae ab sua dicta uoce. |
104. ex ea rana, quam Graeci calamiten uocant, quoniam inter harundines fruticesque uiuat, minima omnium et uiridissima. |
105. muta ac sine uoce. |
106. Negant quidam canes latrate, quibus in offa rana uiua fuerit data. |
107. e foro spongiis effingi sanguinem |
108. Animal esse docuimus etiam cruore inhaerente. Aliqui narrant […] nec auelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere. |
109. Alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura ; alias feminas maioribus fistulis et perpetuis ; maribus alias duriores, quas appellant tragos. |
110. Mollissimum genus earum penicilli. Oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini utilissime ex aqua. |
111. Candidae cura fiunt. |
112. Peractis aquatilium dotibus non alienum videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non quit. |
115. Has intellegi ab iis causas seruarique temporum uices magis miretur.