CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Publius Ovidius Naso - Halieuticon liber.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/07/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ovide, Les Halieutiques, Eugène De Saint Denis (éd.), Paris, Les Belles Lettres (CUF), 1975, p. 30-38.

Halieuticon liber

[…]accepit mundus legem : dedit arma per omnesadmonuitque sui : vitulus sic namque minatur,qui nondum gerit in tenera iam cornua fronte ;
5
sic dammae fugiunt, pugnant virtute leones
et morsu canis et caudae sic scorpius ictu,concussisque levis pinnis sic evolat ales.Omnibus ignotae mortis timor, omnibus hostempraesidiumque datum sentire et noscere teli
10
vimque modumque sui. Sic et scarus arte sub undis
si n. […] decidit adsumptaque dolos tandem pavet esca,non audet radiis obnixa occurrere fronte :aversus crebro vimen sub verbere caudae
15
laxans subsequitur tutumque evadit in aequor.
Quin etiam, si forte aliquis, dum praenatat, artomitis luctantem scarus hunc in vimine vidit,aversi caudam morsu tenet atque ita […]†uberrer vato quem texit q: resultet.†
20
sepia tarda fugae, tenui cum forte sub unda
deprensa est — iam iamque manus timet illa rapacisinficiens aequor nigrum vomit illa cruoremavertitque vias oculos frustrata sequentis.Clausus rete lupus, quamvis inmitis et acer,
25
dimotis cauda submissus sidit harenis
[…]. in aurasemicat atque dolos saltu deludit inultus.Et muraena ferox teretis sibi conscia tergiad laxata magis conixa foramina retis
30
tandem per multos evadit lubrica flexus
exemploque nocet : cunctis intervenit una.At contra scopulis crinali corpore segnispolypus haeret et hac eludit retia fraudeet sub lege loci sumit mutatque colorem
35
semper ei similis, quem contegit, atque ubi praedam
pendentem saetis avidus rapit, hic quoque fallit,elato calamo cum demum emersus in aurasbracchia dissolvit populatumque expuit hamum.At mugil cauda pendentem everberat escam
40
excussamque legit ; lupus acri concitus ira
discursu fertur vario fluctusque ferentesprosequitur quassatque caput, dum vulnere saevuslaxato cadat hamus et ora patentia linquat.Nec proprias vires nescit muraena nocendi
45
auxilioque sui, morsu nec comminus acri
deficit aut animos ponit captiva minacis.Anthias his tergo, quae non videt, utitur armis,vim spinae novitque suae versoque supinuscorpore lina secat fixumque intercipit hamum.
50
Cetera quae densas habitant animalia silvas
aut vani quatiunt semper lymphata timoresaut trahit in praeceps non sana ferocia mentis :ipsa sequi natura monet vel comminus ire.Impiger ecce leo venantum sternere pergit
55
agmina et adversis infert sua pectora telis,
quoque venit fidens magis et sublatior ardetconcussitque toros et viribus addidit iram,procidit atque suo properat sibi robore letum.Foedus Lucanis provolvitur ursus ab antris ;
60
quid nisi pondus iners stolidaeque ferocia mentis ?
Actus aper saetis iram denuntiat hirtis :se ruit oppositi nitens in vulnera ferri,pressus et emisso moritur per viscera telo.Altera pars fidens pedibus dat terga sequenti,
65
ut pavidi lepores, ut fulvo tergore dammae
et capto fugiens cervus sine fine timore.Hic generosus honos et gloria maior equorum,nam capiunt animis palmam gaudentque triumpho :seu septem spatiis circo meruere coronam,
70
nonne vides victor quanto sublimius altum
adtollat caput et vulgi se venditet aurae ;celsave cum caeso decorantur terga leone,quam tumidus quantoque venit spectabilis actu conspissatque solum generoso concita pulsu
75
ungula sub spoliis grauiter redeuntis opimis ?
Quid laus prima canum quibus est audacia praecepsvenandique sagax virtus viresque sequendi,quae nunc elatis rimantur naribus auraset nunc demisso quaerunt vestigia rostro
80
et produnt clamore feram dominumque vocando
increpitant ? quam, si conlatis effugit armis,insequitur tumulosque canis camposque per omnes.Noster in arte labor positus, spes omnis in illa.Nec tamen in medias pelagi te pergere sedes
85
admoneam vastique maris temptare profundum :
inter utrumque loci melius moderabere funem[…]aspera num saxis loca sint — nam talia lentosdeposcunt calamos, at purum retia litus —
90
num mons horrentes demittat celsior umbras
in mare — nam varie quidam fugiuntque petuntque —num vada subnatis imo viridentur ab herbis,obiectetque moras et molli serviat algae.Discripsit sedes varie natura profundi
95
nec cunctos una voluit consistere pisces.
Nam gaudent pelago quales scombrique bovesque,hippuri celeres et nigro tergore milviet pretiosus elops nostris incognitus undisac durus xiphias ictu non mitior ensis
100
et pavidi magno fugientes agmine thunni,
parva echenais — at est, mirum, mora puppibus ingens —tuque, comes ratium tractique per aequora sulci,qui semper spumas sequeris, pompile, nitentes,cercyrosque ferox scopulorum fine moratus,
105
cantharus ingratus suco ; tum concolor illi
orphos caeruleaque rubens erythinus in unda,insignis sargusque notis, insignis iulis et super aurata sparulus cervice refulgenset rutilus phager et fulvi synodontes et ex se
110
concipiens channe gemino sibi functa parente,
tum viridis squamis parvo saxatilis oreet rarus faber et pictae mormyres et aurichrysophrys imitata decus, tum corporis umbraeliventis rapidique lupi percaeque tragique,
115
quin laude insignis caudae melanurus et ardens
auratis muraena notis merulaeque virentesinmitisque suae conger per volnera gentiset capitis duro nociturus scorpius ictuac nunquam aestivo conspectus sidere glaucus.
120
At contra herbosa pisces laetantur harena,
ut scarus, epastas solus qui ruminat escas, fecundumque genus maenae lamirosque smarisqueatque inmunda chromis, merito vilissima salpaatque avium dulces nidos imitata sub undis
125
et squamas tenui subfusus sanguine mullus,
fulgentes soleae candore et concolor illispasser et Hadriaco mirandus litore rhombus,tum epodes lati, tum molles tergore ranaeextremi †pareuc† […]
130
[…]
[…]lubricus et spina nocuus non gobius ulliet nigrum niveo portans in corpore viruslolligo durique sues sinuosaque caris
135
et tam deformi non dignus nomine asellus
tuque, peregrinis acipenser nobilis undis[…]