Elegiae de peste de eaque medicinae parte quae in ratione victus consistit, recens editae, authore Ioanne Ursino, et doctore medico et poeta laureato., Viennae, Apud Matthiam Bonhomme, 1541. ,
Elegia XI - Piscina
Jam satis et caulas, sat chortes, sat quoque sylvas,Ad pisces neruos flecte Thalia lyrae.
Caula et sylva placent, arridet turba cohortis,Sed semper tales non licet esse dapes,
5
Forte quod undisono putrescent aequore pisces :Si numquam pisces mensa coacta ferat.Sive quod ad Venerem proritant corpora carnes,Sed contra, pisces hanc cohibere queant.
Ergo ferte pedem spumosi numina ponthi,
10
Qui noceant, qui non, ut mea musa canat.In natos valeant fulti pietate siluri,Attilus Eridani quiue fovetur aquis.
Aut quae se somno sternunt in littore phocae,Aequoreas agitans aut elephantus aquas.
15
Allobrogum valeant delphini insignia terrae,Hosteque devicto clara trophaea ferant.Mole sua similis balena Britannica montiOrcaque Byzantii quam vehit unda freti.
Sic draco, quem facile est tantum constringere dextra ;
20
Sic leo, sic tactu permetuende, vale !Quippe venenato dum vivunt corpora tactuSi laedunt, quantum mortua obesse putas ?
Sed sale fama refert coetos condire Britannos,Et fere jam toto id venditur orbe malum.
25
Orca sit, an coetus, porcum putat esse marinumVulgus. Et hoc suevit nobilitare dapes.Hos rude vulgus edat : scammosos aequoris altiQuaero vel in rapidis qui capiuntur aquis.
Et mihi pellamides et nantes ordine tinni
30
Sunt grati, his taetrum sic licet esca lutum.Nec minus, imo magis, ponthi qui ruminat herbasScarus et a sardo nunc vocitata salo.
Dente ferox pagrus, solea et laus maxima ponthi,Judice me, succi vim melioris habent.
35
Sed, reor, his praestant ex auro nomine dicti,Et congri, hinc rumbi et turba inimica lupis.Quamvis perplaceat, fert nervis plurima damnaMulus, luminibus saepeque sumptus obest.
Sic morem, contra cogor damnare lacertos
40
Cum fera tardigradi cornua Phoebus habet.Salpa nocet, virgis ni sit prius ictus acerbis,Sugilla hunc ferula si cupis igne coqui.
Non torpedo placet : nec magis nantulus alis,Nec quae ceruleas sanguine turbat aquas.
45
Nec placet in Siculo latitans murena profundoVel quae terrifico nomen ab angue tenet.Inter aves turdus, pisces in gloria salmo,Seu sale conditus, sive sit ille recens.
Huic certe accedit vitrei laus summa Benaci
50
Carpio : sed contra carpa lutosa nocet.Nec lampetra placet, quamvis sit grata palato,Ni coquus huic addat cynnama et acre piper.
Gaudet arenosis rapidisque innititur undis,Hinc est quod perdix trocta putatur aquae.
55
Denique saxosis quotquot capiuntur in undisCum scammis, praestant et bene corpus alunt.Sed sapor accedat, vitreo distincta coloreSic cutis, a vario si sapis ipse cave.
Nam qui pavonis referunt in pelle colores,
60
Ad nigrum et rubrum plurima damna creant.Namque nocent oculis : hinc viscere vomica furtimNascitur et putridus gignitur inde cruor.
Ergo vel anguillas et obeso cortice tincasAtque hujus classis non ede, si quis erit.
65
Sed mage fac fugias perpingui corpore pisces,Piscis adeps secum dira venena fovet.Scribimus experti : colerem dum littora Iani,Paene mihi pingues causa fuere necis.
Ergo quid excerpis cervicis ab osse medullas ?
70
Quid ventres, oculos, perdite asote, voras ?Plus satis illa nocent, quamvis sint grata palato,Sic misere interdum quae placet esca necat.
Et crebro occulitur dulci sub melle venenum,Sed gula nos memores non sinit esse necis.
75
Denique dum liceat, si vesci piscibus optas,Elige veliuoli quos maris unda tulit.Et calidis, usum contra, vescaris oportet,Ni vis, ut uidi, plurima damna pati.
Crebrius hins ingens cholicus dolor infima torquet,
80
Frigidus hinc sudor cum nece saepe uenit.Letifera hinc tolles gelidisque apsichia membris,Quando suam frixi praeteriere diem.
Et mihi rana placet, vitreis quae fertur ab undisCapta sed in putridis rana nocebit aquis.
85
Nam succi nimium pluvii et limosa maligniCreditur, et lautis non satis apta viris.Eligat elixas quem lepra aut regius urgetMorbus, vel pectus cui mala tussis agit.
Mansa phtisim putrem et durum testudo lienem
90
Soluit et ova sacro sunt medicina malo.Cancer in autumno pinguescens, vere vel imoAdsit, pulmoni mensa secunda putri.
Plus habet is pulpae, crescunt cum cornua lunae :Causa est, tunc crescunt alba medulla, cruor.
95
Saepe vices hujus pro lumine cornibus utensIpsa subit, cancris plus juvat illa iecur.Ostrea non damno pontho deducta profundoCum crescunt Triviae lumina magna deae.
Sunt quibus arrident cirres loligoque cruda,
100
Certe ego convivis non probo cruda meis.Imo Paeoniae Gallenus signifer artis,Cum cancris etiam cocta nocere putat.
Ignea vis salsis, sed edant quos publica BacchiNumina delectant, forteve pectus habent.
105
Consule me, tandem monachorum prandia piscesEffuge, cui Veneris gaudia crebra placent.Mollia phlegmatico disturbant corpora succoHinc scabies, crassus gignitur inde cruor.
Nam, scio, non prosunt quibus est vis parva teporis
110
Quosue suo fovit docta Minerva sinu.