Source de référence : Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, KarlSchenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), , 32, 11897

I.

1. Ornatis superioribus duobus elementis, mari propria praerogativa conceditur. Describitur aquarum obedientia, ac mira fecunditas, qua homo gustatis interdictis abutitur. Demum ostenditur reptilia non modo serpentes vocitari, sed etiam pisces.
2. [α] Verg.  Aen. 6, 726*
1. Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet ; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere. [α] Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat : et maxime tunc primum verbo Dei iussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur. Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare : reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant. Aqua iubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.
3. [β]  Gn, 20*
2. Dixit itaque Deus, [β] Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli. Venit mandatum et subito aqua iussos fundebatur in partus : generare fluvii, vivificare lacus, mare ipsum coepit diversa reptilium genera parturire, et secundum genus effundere quodcumque formaverat. Non exigui gurgites, non coenosae paludes vacabant, quin omnia datam sibi creandi assumerent potestatem. Pisces exsiliebant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, conchae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. Vae mihi ! ante hominem coepit illecebra, abundantia copiarum, nostrae mater luxuriae. Ante hominem deliciae. Prior ergo hominum tentatio, quam natura : sed nihil natura deliquit ; alimenta dedit, non vitia praescripsit. Haec communia dedit, ne tibi aliqua velut propria vindicares. Tibi suos fructus terra producit ; tibi scaros et accipenseres, et omnes fetus suos generant aquae : et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. Ad invidiam tuam omnia congeruntur, ut praevaricatio tuae aviditatis oneretur.
4. [γ]  Gn, 20*
3. Sed neque quam multae species et nomina sint, possumus enarrare, quae omnia momento divinae praeceptionis animata sunt. Simul coibat forma corporis et operabatur anima, vitalis etiam vigor reliquae virtutis. Repleta erat terra germinibus, mare impletum animantibus. Ibi insensibilia pullulabant, hic sensibilia versantur. In terris quoque aqua suas sibi vindicat portiones. Lambunt terram pisces aquarum, et ex ea sibi praedam requirunt. Culices quoque et ranunculi circa genitales strepunt paludes, et ipsae audierunt Domini mandatum dicentis : [γ] Producant aquae reptilia animarum viventium.
5. [δ]  Ps, 103, 25*
[ε] Verg. Aen. 5, 158*
4. Scimus reptilia dici genera serpentum, eo quod super terram repant : sed multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam. Nam etsi in profundum qui se demerserint, aquam videantur findere ; tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Unde et David ait : [δ] Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus. Quinetiam cum pleraque pedes habeant, et ambulandi usum, eo quod sint amphibia, quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluviales, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur Nilo in flumine ; tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. Siquidem et navis acta remis labitur, et [ε] aquas sulcat carina.