CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ambrosius - Hexæmeron liber V, capitula I-XI.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, Karl Schenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), 32, 1, 1897.

VI.

1. Hominem esse piscem : sed piscem alium bonum, alium malum inveniri : bonum vero Petri hamum, ac sinum timere non debere.
2. [α] Mt, 13, 47-501sourcesIterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.
[β] Mt, 24-262sourcesQuid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es : [α] Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit. Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant ; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi. Sic enim scriptum est, dicente Domino : [β] Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? A filiis suis, an ab alienis ? Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus : Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius invenies ibi staterem ; illum sumens dabis eis pro me et te.
3. [γ] Lc, 5, 43sourcesDuc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
[δ] Lc, 5, 104sourcesNoli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
[ε] Act, 7, 555sourcesEcce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere : non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum : habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. Noli timere Petri retia, cui dicit Iesus : [γ] Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut iussus a Christo est. Noli timere sinum eius, quia dictum est ei : [δ] Ex hoc eris homines vivificans. Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem iustitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens : [ε] Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Pro hoc pisce stabat Dominus Iesus ; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri iudicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit.

Notes de source :

1. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. | 

2. Quid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. | 

3. Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. | 

4. Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens. | 

5. Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.