Source de référence : Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, KarlSchenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), , 32, 11897

X.

1. Cuique piscium generi praescripta esse sua domicilia, unde humana levitas, ac luxuria condemnantur : tamen quosdam pisces ad sobolem loca mutare ; cuius rei ratio expenditur, et hominis reprehenditur incontinentia. Item de specialibus aliquorum piscium virtutibus.
2. 26. An vero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus ? Quis geometra his divisit habitacula nullis rumpenda temporibus ? Sed geometram audivimus, thalassometram numquam audivimus ; et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram eius quod oporteat ; ut tantum satis sit unicuique, quantum ad usum abundet, non quantum aviditas quaedam immoderata sibi vindicet. Lex quaedam naturae est tantum quaerere, quantum sufficiat ad victum, et alimentorum modo sortem censere patrimonii. Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. Denique non reperies confusa genera piscium : sed quod hic abundat, alibi deest. Et iterum ille sinus maris cephalos alit, lupos ille : ille saxatiles, locustas alius. Non est libera vagandi potestas ; nec tamen aut interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus transitus impeditur, sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum.
3. [α]  Pr, 22, 28*
[β]  Is, 5, 8*
27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, [α] transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum iungere, domum ad domum. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria. Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta : spatia maris sibi vindicant iure mancipii, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitii subiecta commemorant. Iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur : his in vivario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. Itaque aetates earum numerant, et piscium receptacula instruunt ; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus ! Quibus oculis intuentur possessiones eorum ! Quemadmodum dies noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant ! [β] Numquid soli habitabitis super terram ? clamat propheta. Cognoscit haec Dominus, et vindictae reservat.
4. 28. Quantum aliena a piscibus aviditatis rapina ! Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interiacet, vel ulterius ulla sit posita. Illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis, qui videre potuerunt : illic quietum aevum exigunt discreta ab insulis, et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa. Manent in his inoffenso vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quaerunt locorum : sed tamquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. Quae ideo elegerunt, ut solitariam vitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere.
5. 29. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate ; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora ? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi ? Homines suum imperatorem habent, cuius exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur ; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit ? Quis doctor hanc tribuit disciplinam ? Qui metatores itinera disponunt ? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus ? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat ; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt ! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta ! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers ? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur ? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur ? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris iudicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.
6. 30. Quaenam ista sit ratio consideremus. Obiectus est Ponti sinus boreae caeterorumque ventorum violentissimis flatibus ; unde si gravis illic procella furit, et tempestates moventur, ita ut de profundo arena vertatur : cuius rei fluctus arenosus indicio est, qui ventorum motu insurgens altius, tum pondere gravior, haud dubie non solum navigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. Accedit illud, cum quod plurima et maxima Ponto flumina misceantur, tum hyberno tempore sinus ipse frigidior torrentium rigescat allapsu ; propterea pisces tamquam arbitri fluentorum, aestate illic aspirantis aurae clementiam captare consueverunt : cuius amoenitate perfuncti, rursus hyemis aspera declinare contendunt ; et Septentrionalis plagae saeva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Solomonis Sapientia : Novit tempus eundi atque redeundi : novit tempus perfunctionis et iactationis, et novit ut non queat falli ; quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis. Denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt. Vaga enim et intemperans libido generandi vagam pariendi aetatem exhibet. Pisces tanta maria transmittunt, ut utilitatem aliquam generi suo quaerant. Nos quoque diffusa aequora transfretamus : sed quanto honestius, quod successionis amore, quam quod pecuniae aviditate suscipitur ? Denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur. Illi sobolem referunt omnibus mercibus cariorem : nos mercem longe imparem ad periculi vicem misera lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt : nos derelinquimus. Illis nando incrementum generis acquiritur : nobis minuitur navigando.
7. 31. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque virtutem ? Cum videat istos in Aquilonem tam solemnem obeundae fecunditatis peregrinationem vivaci ingenio componere ; alios in exiguo corpore tantum validitatis assumere, ut maximas navium plenis currentes velis in mediis fluctibus sistant : sicut brevis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere ; ut quasi radicatam mari haerere videas, nec moveri. Aliquamdiu enim immobilem servat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis ? Quid gladios loquar, aut serras, aut canes maritimos, aut balenas, aut zygaenas ? Quid etiam turturis centrum, et hoc mortuae ? Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens dumtaxat, gravius quam venenum nocere fertur, et immedicabile vulnus serpere : ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur. Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit. Voluit enim te creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum ; ut propter pauca quae noceant, quasi in excubiis positus, armis fidei semper et scuto devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare praesidium.