Source de référence : Barthélémy l’Anglais, De proprietatibus rerum, XIII, cap. 26, Richter, Francfort-sur-le-Main, 1601

De proprietatibus rerum, lib. XIII, cap. 26

1. [α] Isid. orig. 12, 7, 1*
[β] Isid. orig. 12, 7, 1*
[α] Pisces a pascendo sunt dicti, ut dicit Isidorus. li. 12. c. 7 ; terram et herbas aquaticas lambunt et sic sibi victum quaerunt. [β] Dicuntur et reptilia eo quod natandi et reptandi speciem habeant. In natando enim repunt quamvis in profundum se demergant. Unde Ambrosius in Hexameron : Magna, inquit, inter pisces et aquam vicinitas et cognatio est ; extra enim aquas diu vivere non possunt, nec solo aeris spiraculo sine aquae attractu diu vivunt. Habent enim quandam reptandi speciem et naturam, quia dum piscis natat contractione corporis in minorem se colligit longitudinem, et iterum se extendens aquae innititur ; quo nisu repellens aquam in anterius se propellit, unde utitur quibusdam pennulis in natando sicut avis in volando, sed alio modo : quia piscis natans pennulas movet a parte posteriori in anterius et quasi quibusdam brachiis aut remis aquas amplectens et retinens in anterius se extendit. Avis vero movet pennas sursum et collectum aerem per expansam alarum amplitudinem compellit redire per partem posteriorem ; unde per violentam aeris propulsionem a parte posteriori movetur corpus in anteriorem.
2. Species autem piscium multipliciter variantur, scilicet quoad locum ubi generantur et quoad escam qua cibantur, et quoad colorem et formam variam qua ab invicem discernuntur, et quoad substantiam qua compatiuntur, et quoad virtutem qua diversimode operantur.
3. [γ] Isid. orig. 12, 6, 3*
[δ] Isid. orig, 12, 6, 5*
[ε] Ps.-Isid. ord. 9, 10*
Quantum igitur ad situm sive locum ubi procreantur, magna diversitas est, quidam enim in solis aquis : quidam vero partim in terris, partim in aquis conversantur. [γ] Et talium piscium genera sunt amphibola, id est dubia, ab Isidoro dicta, eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium retinent a natura, ut phocae et crocodili, castores et hippopotami, id est fluviales equi, et huiusmodi. [δ] A nominibus enim animalium terrestrium pisces nomina sunt sortiti ut canes marini et lupi, eo quod mordeant alios voracitate improba atque laedant (Isidorus). [ε] In solis aquis viventes, alii sunt in solo mari degentes, alii vero sunt in fluminibus et in stagnis et in aliis aquis dulcibus commorantes. Alii vero sunt inter hos medii, nunc ad dulces nunc ad salsas aquas, pastus gratia, divertentes. Pisces vero a mari ad dulces aquas egredientes in earum dulcedine delectantur et impinguantur, et e converso, et hi nunc in mari, nunc in aqua dulci conversantur. Multi autem pisces sunt fluviales qui, maris salsedinem non ferentes, gustata aqua salsa, subito moriuntur, vel sursum ventrem elevant et super aquae superficiem natant, quod in omnibus piscibus maris et aquae dulcis est signum mortis. Pisces vero in mari natantes squamas habent duras et grossas propter aquae salsae siccitatem, pisces vero fluviales squamas subtiles et spinas molles. Spinae vero in piscibus necessariae fuerunt ad sustentandum carnis eorum, propter fluidam molliciem naturalem.
4. [ζ] Avic. canon, 2.553*
[η] Avic. canon, 2.553*
Docet autem Avicenna eligere bonos pisces secundum naturam loci ubi nutriuntur, dicens sic lib. 2, cap. 7 : [ζ] In locis, inquit, in quibus morantur pisces est electio, quoniam illi qui morantur in locis petrosis sunt meliores vel dulciores, et in aquis dulcibus currentes, in quibus non sunt sordes, et non sunt limosae, neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, limosae neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, qui flumina non imbibunt et in quibus non sunt fontes. Item idem ibid.[η] Et pisces quidem marini sunt laudabiliores, qui sunt subtiles, et meliores sunt illi, qui sunt pelagini, non alias quam in alto pelago nutriti. Et qui mutantur in aquis discoopertis flatu ventorum supra se meliores sunt illis qui sunt e contrario, et illis qui in aquis multarum agitationum et vehementis exercitii meliores sunt illis qui habitant in aquis stantibus. Unde pisces pelagini sunt meliores quam fluviales, et ipsi meliores quam lacuales, maxime si sunt longe a fluvio et a mari. Habent enim quietem, nec eorum putredo lavatur a subintrante fluvio sive mari : unde tales pisces male sapiunt et cito computrescunt. Meliores etiam sunt pisces tam marini quam fluviales in pelago Aquilonari et Orientali quam in Australi, quia ex ventorum impetuoso flatu aquae plus moventur et amplius depurantur et subtiliantur, et ideo illarum aquarum pisces plus moventur et exercitantur, et a suis superfluis magis emundantur.
5. [θ] AS, 2, 4, 7.*
[ι] Arist. HA, 567 b 1 - b 4 MS*
[κ] AS, 2, 4, 7*
[λ] Arist. HA, 564 b 15 MS*
[μ] Arist. HA, 568 a 27 MS*
[ν] Arist. HA, 569 a 25 MS*
[ξ] Arist. HA, 570 a 25 MS*
[ο] Arist. HA, 570 b 4 MS*
[π] Arist. HA, 571 a 7 MS*
[ρ] AS, 2, 4, 7*
[ς] AS, 2, 4, 7*
[σ] Isid. orig. 12, 6, 43*
[τ] Isid. orig, 12, 6, 43*
[υ] Isid. orig. 12, 6, 43*
[φ] AS, 2, 4, 7*
[χ] Isid. orig. 12, 6, 32*
[ψ] AS. 2, 4, 7*
[ω] Isid. orig. 12, 6, 11*
Item diversificantur piscium species non solum secundum generationis suae locum, verum etiam quantum ad generationis suae modum. Quidam enim generantur per ovationem, et quidam per coitum et spermatis emissionem. Unde dicit Aristoteles li. 5. [θ] Accidit generibus piscium ovantium, quoniam quando foemina ouat sequitur masculus, oua et lac suum eiicit super ova, et omne quod tangit lac sive sperma masculi ex ovis erit piscis, et ideo quae non tanguntur ex spermate non pullificabunt. [ι] Foemina autem est multae ovationis, sed maior pars ovorum transglutitur a foemina, et multa ova damnantur in humido, et non salvantur ex eis, nisi quae ovantur in locis ubi sperma masculi eiicitur, quoniam si omnia salvarentur, nimis multiplicarentur. Servant autem pisces paritatem in suo genere, sicut Aristoteles ibidem dicit : [κ] Nunquam, inquit, inveniebatur piscis qui faceret coitum cum genere alterius piscis ; foetus autem suos diligunt et nutriunt longo tempore, ut dicit Aristoteles in eodem, [λ] omnes pisces nutriunt et custodiunt pullos suos praeter ranas. Item ibidem dicitur, quod pisces fluviales et palustres plus ovant et citius quam alii, quia in maiori parte post quinque menses. Alii autem omnes pullificant post 12, id est, annum, [μ] parvi enim pisces pullificant in locis ubi aqua est iuxta radices arborum et cannarum. Item idem ibidem maxima pars ovorum damnatur quando pisces ovant vagando, quia cum praesens non sit masculus, ab ipsius semine ova non informantur, ab avibus etiam et ab aliis piscibus diglutiuntur. Item ibidem dicitur, [ν] quod quidam pisces generantur sine ovis et sine coitu, ex limo et arena et ex putrefactione quae est super aquam. Item ibidem, [ξ] tempore coitus vagantur mares et foeminae piscium, sicut grex, et ambulant par cum pari, et multi ex eis, [ο] cum pullificant, infirmantur, et propter hoc tunc temporis maxime deprehenduntur. Item ibidem, [π] quidam pisces pariunt quando ad arenam fricant ventrem suum. In libro autem lorath de animalibus dicitur, quod [ρ] piscis ephemeron sine coitu nascitur, et cum vixerit per tres horas diei, tunc moritur ; [ς] piscis etiam Muraena non a suo simili concipitur, sed a serpente, quem sibilo provocat ad amplexandum ut dicit Isidorus lib. 12 cap. 6. [σ] Muraenam, inquit, Graeci stannam vocant, eo quod se complicet in circulos ; [τ] hanc foeminei sexus esse tradunt, et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus sibilo evocatur et capitur fuste percussa, vix interimitur, ferula vero statim. [υ] Hanc habere animam in cauda certum est, nam capite percusso, vix dicunt eam interfici, cauda vero percussa et amputata, statim dicitur mori. E contrario de serpente, nam contrito capite vel abscisso statim dicitur mori, cauda vero inde abscisa, diu vivit. Dicit etiam idem Iorath quod serpens deponat venenum antequam coeat cum muraena sed, completo generationis actu, resumit venenum suum. Et ideo muraena in concipiendo non contrahit venenum a serpente, nec generat aliquid serpentinum, sed sibi simile, ut dicit idem. Item quidam pisces concipiunt ex solo rore sine ovis et sine spermate, sicut ostreae et alii quidam pisces in conchis degentes, ut dicit Iorath. [φ] Pisces, inquit, elich per noctem egrediuntur aquam, et in terris ex rore matutino concipiunt et pariunt, quorum conchae in decremento Lunae semper manent vacuae. Quidam etiam pisces moventur ad conceptum et ortum, secundum ortum stellarum vel occasum, sicut dicit Iorath et etiam Isidorus. [χ] Unde dicit de pisce qui dicitur australis : tunc pisces illius generis oriuntur, quando pleiades incipiunt tendere ad occasum, nec apparet quousque pleiades iterum oriantur. [ψ] Quamvis autem pisces generentur, nullus tamen mundorum piscium habet testiculos, sicut nec aliquod genus serpentis, nec aliquod genus carens pedibus nec habet mamillas, nec lac, praeter delphinios, qui habent lac, et lactant foetus suos dum sunt parvi, ut dicit Aristoteles lib. 6. De quibus dicit Isidorus lib. 12 : [ω] delphines, qui et Symones nominantur : sic vocantur, eo quod voces hominum sequuntur, et ad vocem symphoniae gregatim conveniunt, et in harmonia delectantur, quibus in mari nihil est velocius, nam plerunque salientes navem transvolant, quorum saltus et ludus in fluctibus futuram signat tempestatem. Est etiam delphini genus in Nilo dorso serrato, qui tenera ventrium secantes interimunt crocodilos, (Isidorus).
6. [αα] Avic. canon, 2, 553*
[αβ] Ambr.  hex.  5, 5,13 *
[αγ] Arist. HA, 590 b 16 *
[αδ] Arist. HA, 591 a 26 MS*
[αε] Isid. orig. 12, 6, 22*
[αζ] Isid. orig. 12, 6, 18*
[αη] Ambr. hex. 5, 5, 12*
Item diversificantur genera piscium quoad cibationis modum. Nam Avicenna dicit lib. 2.[αα] Illi qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum, sunt meliores qui comedunt sordes, quae de civitatibus proiiciuntur ad loca infusionum. In Hexameron etiam dicitur, diversificantur etiam pisces in pastu, [αβ] nam quidam mutuo se devorant, et sua carne vicissim pascuntur, minor apud eos esca maioris est, rursus ille maior sit esca alterius, praedator alieni, et cum alium devoraverit, tandem ab alio devoratur. Vt dicit Aristoteles lib. 6: Carabus, inquit, [αγ] vincit pisces magnos et comedit ipsos, multipes autem vincit carabum et comedit ipsum. [αδ] Item ibidem, quidam pisces pascuntur in coeno et luto, sicut carabus, et propter hoc est ponderosus, et multum de luto in ipso invenitur, [αε] pisces vero qui alios praedantur dentes habent fortiores, sicut de pisce quodam quem Graeci phagion vocant, quod ita habet durosa dentes ut in mari ostreis nutriatur, dicit Isidorus ; [αζ] unde et dentrix prae granditate et fortitudine dentium appellatur, alii vero pisces, ut dicit Hexameron [αη] dentes habent minores, sed plures et densiores ac acutiores, ut cito cibum acceptum incidant et facile sine mora deglutiant, ne cibus in ore diutius detentus aquae alluvione auferatur.
7. [αθ] Isid. orig.  12, 6, 8*
[αι] Arist. HA, 591 a 18 MS*
[ακ] Arist. HA, 591 b 5 *
[αλ] Arist. HA, 591 b 8*
[αθ] Aliqui etiam pisces cibum suum in arena fodiendo quaerunt sicut dicit Isidorus lib. 12 de porco marino, qui vulgo suillus dicitur, qui, dum escam quaerit, more suis sub aquis fodit terram ; circa guttur enim habet orificium, et nisi rostrum arenis infigat, pastum non colligit. Item Aristoteles lib. 7.[αι] Pisces pro maiori parte comedunt carnes, et comedunt se tempore pullificationis excepto fuscaleon, et universaliter pisces sunt gulosi et avidi ad cibum, et praecipue piscis qui dicitur Habatue ; [ακ] et propter hoc extenditur venter suus, cum fuerit ieiunus, [αλ] et saepe inflat ventrem suum et eiicit a se alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum.
8. [αμ] Isid. orig. 12, 6, 21 *
[αν] Isid. orig. 12, 6, 21*
[αξ] Arist. HA, 602 a 32 MS*
[αο] Arist. HA, 533 b 4 MS *
[απ] AS, 2, 4, 8*
[αρ] AS, 2, 4, 8*
[ας] AS, 2, 4, 8*
[ασ] Arist. HA, 596 b 16 MS*
[ατ] Arist. HA, 597 a 16-18 MS*
[αυ] Arist. HA, 602 b 24*
[αφ] Arist. HA, 601 b 30*
Item differunt pisces quoad tempus et locum pastus. Nam quidam in aqua quaerunt cibum suum, et quidam de nocte super terram, sicut Hippopotamus, [αμ] equus scilicet fluvialis, sic dictus eo quod equo in dorso et in iuba sit similis, ut dicit Isidorus. [αν] Qui die in aquis commoratur, in nocte segetes depascitur ; hunc Nilus gignit, ut dicit Isidorus. Generaliter autem secundum Aristotelem libro 7, pisces plus laborant in die quam in nocte, et plus ante mediam noctem quam post, et ideo, ut dicit Aristoteles, [αξ] venantur ante ascensum Solis, et tunc ponunt venatores rete, quia pisces non bene vident hora illa et quando augmentatur lux, vident ; odore tamen quaerunt cibum nocturno tempore, in odoriferis enim delectantur, et ideo dicitur libro 4 : [αο] Genera piscium odorant et audiunt, et ideo ad vasa nova quibus venantur, citius accedunt, quam ad antiqua ; imo nisi fuerit novum, de facili ad vasculum non accedunt ; saepe enim per odorem decipiuntur, ut dicit Ioratha’. [απ] Est, inquit, belua in mari quae de faucibus suis respirat aquam cum vapore odorifero ; pisces sententies odorem sequuntur ipsam et intrant fauces eius post odorem ; quae ipsos deglutiens ab ipsis sic cibatur. Dicit etiam idem quod [αρ] est piscis nomine faste, in cuius ore aqua hausta dulcescit, quam pisces minores sequentes intrant in os eius, quos subito accipit et deglutit. Item dicit idem quod [ας] delphini per odorem sentiunt et cognoscunt si homo mortuus in mare unquam comederit de delphino ; quod si comederit, comedunt ipsum, si vero non comederit, a morsibus aliorum saluant eum et ad littus pellunt eum cum rostris suis. Idem dicit Aristoteles et Plinius. Item Aristoteles libro 7 : [ασ] pisces claras aquas et currentes inhabitantes non cadunt super res foetidas nisi habeant bonum saporem sicut nec aves. Et in hyeme fugiunt a fundo maris prope terram, quaerendo calorem, et ibi quaerunt pastum suum. In aestate vero e contrario a littoribus fugiunt, [ατ] calidum quaerendo fundum, et venantur in hyeme iuxta terram, sed in aestate in profundo, nam calor immoderatus laedit pisces. Item dicit in eodem. [αυ] Sunt pisces qui apud ascensum caniculae moriuntur pro calore, [αφ] similiter nocet eis magnum frigus, maxime habentibus lapidem in capite, ut cancri et huiusmodi, nam lapis in capite congelatur et coagulatur, et moritur de facili talis piscis.
9. [αχ] Isid. orig. 12, 6, 8*
[αψ]  Jon, 2, 2-3
[αω] Isid. orig. 12, 6, 33*
[βα] Isid.  orig.  12, 6, 40 *
[ββ] Isid. orig. 12, 6, 34*
[βγ] Ambr. hex. 5, 9, 24*
[βδ] Arist. HA, 538 b 1*
[βε] Avic. canon, 2, 553*
[βζ] Avic. canon, 2, 553*
[βη] Avic. canon, 2, 553*
[βθ] Avic. canon, 2, 553*
Variantur etiam piscium species quoad figuram et dispositionem tam in quantitate quam in qualitate. [αχ] Sunt enim ingentia quaedam beluarum genera, quorum corpora montibus sunt aequalia, ut dicitur, qualis fuit cetus qui excepit Ionam, cuius alvus tantae fuit magnitudinis ut instar inferni obtineret, dicente Propheta : [αψ] *De ventre inferni exaudivit me. [αω] Sunt et alii pisces ita parvuli quod vix hamo capiuntur, ut dicit Isidorus lib. 12. [βα] Aphorus est piscis qui propter exiguitatem capi non potest, ut ibidem dicitur. [ββ] Enchirius est piscis parvus vix semipedalis, ab haerendo sic dictus ; quamvis enim exigui corporis sit, maximae tamen est virtutis, navem enim adhaerendo retinet, nam navis cui adhaeret, licet ruant venti, saeviant procellae, quasi radicata stare in mari videtur, nec moveri potest ; non in retinendo sed tantum modo adhaerendo virtus eius est. Hunc Latini moron appellaverunt eo quod navigia stare compellat, ut dicitur ibidem. In Hexameron etiam dicitur [βγ] de eodem pisce quod ventorum praesentiens procellas, calculum arripit validum et tanquam anchoram ne excutiatur fluctibus, trahit, et non suis se liberat viribus sed alieno pondere munitur et contra futuram tempestatem stabilitur ; quod videntes nautae sibi praecavent ne turbo praeveniat eos improviso, sicut dicit Ambrosius et Beda. Dicit etiam Aristoteles lib. 4. [βδ] quod foeminei pisces sunt longiores masculinis et sunt durioris carnis, et anterius mascuIi durius est, et similiter superius. In foeminis vero interius et posterius durius. Dicit autem Avicenna libro 2 quod [βε] meliores sunt pisces qui non sunt magni valde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo nec mustillago, in quibus non est malus sapor vel odor, suavis autem saporis sunt convenientes, non nimis pingues, nec habentes superfluam pinguedinem, neque grossam maciem, sit in quibus non accidit post exitum de aqua cito foetor, et illi qui habent duram carnem salsi meliores efficiuntur, et in illis qui sunt durae carnis, melior est ille qui minus est mollis. Ex quo patet diversitas in piscibus quoad substantiam et qualitatem. [βζ] Omnis enim piscis, sicut dicit idem, generaliter frigidus est et humidus ; quidam tamen sunt in comparatione complexionis piscium caeteris calidiores, et maxime quando sunt saliti. [βη] Et ideo quando sunt valde recentes generant phlegma aquosum, et mollificant nervos et non sunt convenientes nisi valde calido stomacho. [βθ] Saliti vero magis conveniunt medicinae : capita enim salitorum piscium usta sanant morsum canis rabidi, et puncturam scorpionis eradicant ; carnem adulterinam in ulceribus, et conferunt ulceribus putridis et saniosis. Similiter ius omnis piscis confert venenis bibitis et puncturis. Multos enim habent alios effectus, sicut ibidem dicitur, sed haec dicta de eorum qualitate et substantia nunc sufficiant.
10. [βι] Isid. orig. 12, 6, 26*
[βκ] Isid. orig. 12, 6, 30*
[βλ] Plin. nat. 32, 11 (5)*
[βμ] Isid. orig. 12, 6, 44*
[βν] Isid. orig. 12, 6, 51*
[βξ] Isid. orig. 12, 6, 52*
[βο] Isid. orig. 12, 6, 48*
Item differunt pisces in vivacitate sensus et ingenii sagacitate. Multi enim sunt plurimum ingeniosi : aliqui enim miram astutiam habent evadendi quando sentiunt insidias piscatorum, ut dicit Isidorus Lib. 12. [βι] Mugil, inquit, est genus piscis multum agilis : nam ubi dispositas sentit piscatorum insidias, confestim retrorsum tendit et ita cito rete transilit, ut volasse ab astantibus videatur. Item dicit idem ibidem [βκ] de escario, eo quod escarius solus inter piscis escam ruminare perhibetur ; hunc dicit Plinius [βλ] esse ingeniosum, nam dum sentit se intrasse sportulam piscatoris, non ex fronte erumpit, nec infestis viminibus caput inserit, sed crebris caudae ictibus ex adverso fores laxare incipit atque retrorsum redit ; quem luctantem si alius escarius forte viderit exterius, ut erumpere satagentem adiuvet, caudam in ore eius apprehendens, prout potest ipsum liberare et extrahere, intendit vel contendit. Ad hoc dicit idem. [βμ] Congrus quidem plures nexus habet, ingeniosus est in solertia escam acquirendi, nam cibum in hamo appetens, sed aculeum timens, non morsu sed suis pinnulis hamum complectitur, et non prius ipsum dimittit quin escam circumroserit. [βν] Cancri etiam ostreis inimicantur ; earum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam qui fortem et validam eius testam aperire non possunt explorant quando ostrea claustra testarum suarum aperit, et tunc cancer, qui latitat in insidiis, latenter lapillum iniicit ne ostreum claudere se possit, et ita impedita clausura, carnes ostreae devorat et corrodit. [βξ] Ostrea autem a testa sunt dicta, qua interior carnis mollities munitur. Graeci enim ostream testam vocant, et dicitur totus ille piscis cum sua testa ostreum in neutro, sed ostrea in foeminino dicitur eius caro ; [βο] dicuntur etiam tales pisces conchae et conchylia, quia, deficiente luna, tales pisces cavantur, id est, evacuantur. Luna cum in augmento fuerit, auget humorem, diminuitur vero humor cum Luna fuerit in defectu, et ideo pisces clausi in conchis in Lunae incremento turgescunt, et in defectu evacuantur. In his autem conchylibus preciosae generantur margaritae, de quibus dicit Plinius et alii qui de animantium scripserunt naturis, quod tempore nocturno littora petunt, et coelesti rore margaritas concipiunt, unde et tales conchyliae margaritiferae et hereliae sunt dictae, in quorum carne preciosus calculus solidatur ; et est nobilissima gemma quae sic ex rore vernalis temporis generatur, quae quanto albior et lucidior, tanto efficacior aestimatur. Sunt et quaedam conchylae sive conchae murices dictae ab asperitate et acumine, quae alio nomine conchylia dicuntur, quae circumcisae ferro lacrymas purpurei coloris emittunt, ex quibus purpura coloratur, et inde ostrum est appellatum, quia ex humore testae elicitur haec tintura, ut dicit Isidorus. Has et multas alias piscium proprietates et naturas in libro Plinii et Aristotelis et in Isidoro. Et in Hexameron Ambrosii et Basilii poteris invenire, ne taedium inferamus legentibus ; de hac materia haec sufficiant.
11. [βπ] Isid. orig. 12, 6, 63*
[βρ] Isid. orig. 12, 6, 64*
[βς] Isid. orig. 12, 6, 7*
[βσ] Isid. orig. 12, 6, 8*
[βτ] AS, 2, 4, 7*
[βυ] AS, 2, 4, 7*
[βφ] AS, 2, 4, 8*
Dicit etiam Plinius, ut dicit Isidorus lib. 12, quod piscium sunt in aquis genera 144, [βπ] ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum cognoscunt ; quaedam in suis locis sine mutatione vagantur, quaedam sine temporis observatione vivunt, [βρ] quaedamb’ vero commixtione masculi et foeminae concipiunt catulos suos, ut cetus. Idem autem est Cetus et Balaena, [βς] et sunt Balaene immensae magnitudinis beluae, ab emittendo et fundendo aquas sic vocatae. Omnibus enim aliis beluis marinis altius iaciunt undas. Balaena enim emittere dicitur. [βσ] Cete autem dicuntur a corporis immanitate, ut dicit Isidorus lib. 12. Dicitur autem in libro Iorath. [βτ] Cetus abundat in spermate, et post eius coitum cum femina, quod superfluit supernatat aquae, quod collectum et desiccatum in ambrae substantiam commutatur ; quando enim multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectantur et propter vaporis redolentiam ipsius orificium ingrediuntur, et sic decepti ab ipso devorantur. In hoc pisce, ut dicit idem, [βυ] materia terrestris dominatur plus quam aquae et ideo multae est corpulentiae et pinguedinis. Unde in senectute prae magnitudine corporis in eius dorso coadunatur pulvis, et condensatur in tantum quod herbae et frutices ibi crescent, ita ut belua insulae similis esse videatur ; ad quam si navigantes incaute appropinquaverint, sine periculo vix evadunt. Nam aquam in tanta quantitate de ore eiicit super navim et diffundit quod ipsam aliquando obruit et submergit. Tantae etiam est pinguedinis, quod quando piscatorum percutitur venabulis sive telis, vulnus non sentit nisi prius pinguedo totaliter perforetur, sed quando caro interior laeditur, tunc facilime capitur quia amaritudinem aquae salsae non sufferens, littus petit. Tantae autem est quantitatis quod, quando capitur, tota patria ex sua captura emendatur. Catulos suos amore miro diligit et eos in pelago tempore circumducit ; quod si eos ab arenarum cumulis impedire contigerit, aquae multitudinem in ore collectam super eos fundit, et sic eos a periculo liberans ad profundum pelagi revocat et reducit. Contra omnes occursus ipsis nocivos pro eorum defensione opponit, et semper inter se et mare in parte tutiori eos ponit, et quando invalescit tempestas, foetus suos adhuc iuvenes et teneros, in ventrem suum contrahit, quos, serenitate facta, vivos evomit iterum et emittit, ut dicit idem. Item Iorath. [βφ] Contra cetum pugnat quidam piscis serpentinus et venenosus sicut crocodilus, et fugiunt pisces ad caudam ceti ; qui, si devictus fuerit, pisces praedicti moriuntur. Quod si non poterit ille piscis pestifer devincere cetum, a faucibus suis fumosum vaporem foetidissimum in aquam emittit. Cetus vero, fumo odorifero de ore emisso, foetidum odorem repellit, et sic se et suos protegit et defendit.