CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Bartholomeus Anglicus - De proprietatibus rerum XIII cap. 26.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Barthélémy l’Anglais, De proprietatibus rerum, XIII, cap. 26, Richter, Francfort-sur-le-Main, 1601.

De proprietatibus rerum, lib. XIII, cap. 26

1. [α] Isid. orig.12, 7, 11sourcesPisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet.
[β] Isid. orig.12, 7, 12sourcesReptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam ; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt.
[α] Pisces a pascendo sunt dicti, ut dicit Isidorus. li. 12. c. 7 ; terram et herbas aquaticas lambunt et sic sibi victum quaerunt. [β] Dicuntur et reptilia eo quod natandi et reptandi speciem habeant. In natando enim repunt quamvis in profundum se demergant. Unde Ambrosius in Hexameron : Magna, inquit, inter pisces et aquam vicinitas et cognatio est ; extra enim aquas diu vivere non possunt, nec solo aeris spiraculo sine aquae attractu diu vivunt. Habent enim quandam reptandi speciem et naturam, quia dum piscis natat contractione corporis in minorem se colligit longitudinem, et iterum se extendens aquae innititur ; quo nisu repellens aquam in anterius se propellit, unde utitur quibusdam pennulis in natando sicut avis in volando, sed alio modo : quia piscis natans pennulas movet a parte posteriori in anterius et quasi quibusdam brachiis aut remis aquas amplectens et retinens in anterius se extendit. Avis vero movet pennas sursum et collectum aerem per expansam alarum amplitudinem compellit redire per partem posteriorem ; unde per violentam aeris propulsionem a parte posteriori movetur corpus in anteriorem.
2. Species autem piscium multipliciter variantur, scilicet quoad locum ubi generantur et quoad escam qua cibantur, et quoad colorem et formam variam qua ab invicem discernuntur, et quoad substantiam qua compatiuntur, et quoad virtutem qua diversimode operantur.
3. [γ] Isid. orig.12, 6, 34sourcesAmphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. ἀμφὶ enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt : ut focae, corcodrilli, hippopotami, hoc est equi fluviales.
[δ] Isid. orig, 12, 6, 55sourcesEx moribus terrestrium : ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant ; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur.
[ε] Ps.-Isid. ord.9, 106sourcesIn solis aquis viventes, alii sunt in solo mari degentes, alii vero sunt in fluminibus et in stagnis et in aliis aquis dulcibus commorantes.
Quantum igitur ad situm sive locum ubi procreantur, magna diversitas est, quidam enim in solis aquis : quidam vero partim in terris, partim in aquis conversantur. [γ] Et talium piscium genera sunt amphibola, id est dubia, ab Isidoro dicta, eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium retinent a natura, ut phocae et crocodili, castores et hippopotami, id est fluviales equi, et huiusmodi. [δ] A nominibus enim animalium terrestrium pisces nomina sunt sortiti ut canes marini et lupi, eo quod mordeant alios voracitate improba atque laedant (Isidorus). [ε] In solis aquis viventes, alii sunt in solo mari degentes, alii vero sunt in fluminibus et in stagnis et in aliis aquis dulcibus commorantes. Alii vero sunt inter hos medii, nunc ad dulces nunc ad salsas aquas, pastus gratia, divertentes. Pisces vero a mari ad dulces aquas egredientes in earum dulcedine delectantur et impinguantur, et e converso, et hi nunc in mari, nunc in aqua dulci conversantur. Multi autem pisces sunt fluviales qui, maris salsedinem non ferentes, gustata aqua salsa, subito moriuntur, vel sursum ventrem elevant et super aquae superficiem natant, quod in omnibus piscibus maris et aquae dulcis est signum mortis. Pisces vero in mari natantes squamas habent duras et grossas propter aquae salsae siccitatem, pisces vero fluviales squamas subtiles et spinas molles. Spinae vero in piscibus necessariae fuerunt ad sustentandum carnis eorum, propter fluidam molliciem naturalem.
4. [ζ] Avic. canon, 2.5538sourcesIn aquis, inquit, in quibus morantur pisces est electio, quoniam illi qui morantur in locis petrosis sunt meliores, deinde in arenosis et aquis dulcibus currentibus, in quibus non sunt sordes, et non sunt de lacubus parvis, limosae neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, qui flumina non imbibunt et in quibus non sunt fontes.
[η] Avic. canon, 2.5539sourcesPisces quidem marini sunt laudabiles subtiles. Et melior species eorum est illorum qui non sunt nisi in mari et pelagini et illi qui morantur in aquis discoopertis flatui ventorum super se sunt meliores eis qui sunt e contrario et illi qui morantur in aquis multarum agitationum et undarum sunt meliores et vehementiori indigent exercitio quam illi qui habitant in aquis stantibus.
Docet autem Avicenna eligere bonos pisces secundum naturam loci ubi nutriuntur, dicens sic lib. 2, cap. 7 : [ζ] In locis, inquit, in quibus morantur pisces est electio, quoniam illi qui morantur in locis petrosis sunt meliores vel dulciores, et in aquis dulcibus currentes, in quibus non sunt sordes, et non sunt limosae, neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, limosae neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, qui flumina non imbibunt et in quibus non sunt fontes. Item idem ibid.[η] Et pisces quidem marini sunt laudabiliores, qui sunt subtiles, et meliores sunt illi, qui sunt pelagini, non alias quam in alto pelago nutriti. Et qui mutantur in aquis discoopertis flatu ventorum supra se meliores sunt illis qui sunt e contrario, et illis qui in aquis multarum agitationum et vehementis exercitii meliores sunt illis qui habitant in aquis stantibus. Unde pisces pelagini sunt meliores quam fluviales, et ipsi meliores quam lacuales, maxime si sunt longe a fluvio et a mari. Habent enim quietem, nec eorum putredo lavatur a subintrante fluvio sive mari : unde tales pisces male sapiunt et cito computrescunt. Meliores etiam sunt pisces tam marini quam fluviales in pelago Aquilonari et Orientali quam in Australi, quia ex ventorum impetuoso flatu aquae plus moventur et amplius depurantur et subtiliantur, et ideo illarum aquarum pisces plus moventur et exercitantur, et a suis superfluis magis emundantur.
5. [θ] AS 2, 4, 7.11sourcesAccidit generibus piscium ovantium, quoniam quando femina ouat, subito mas sequitur ova et eicit sperma super ipsa, et omne quod tangitur spermate ex ovis, eicit piscis. Ex ea quae non tanguntur ex spermate non pullificabunt.
[ι] Arist. HA, 567 b 1 - b 4 MS12sourcesEt maior pars ovorum, sicut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampnantur in humido et non salvantur ex eis, nisi que ovantur in locis, ubi eicitur fetus; quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur.
[κ] AS 2, 4, 713sourcesEt nuncquam inveniebatur piscis qui facit coitum cum pisce alterius generis.
[λ] Arist. HA, 564 b 15 MS14sourcesEt omnes pisces nutriunt suos filios preter ranas.
[μ] Arist. HA, 568 a 27 MS15sourcesEt alkaz pullificat in anno ter et residui pullificant semel, et pullificant in ripis fluviorum et lacuum et precipue, ubi inveniunt materiam arborum et cannarum.
[ν] Arist. HA, 569 a 25 MS16sourcesManifestum est ergo ex hoc, quod diximus, quod quidam pisces generantur per se sine ovis et sine coitu, et quidam a limo et quidam ab harena et quidam per putrefactionem, que est super aquam.
[ξ] Arist. HA, 570 a 25 MS17sourcesEt non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari.
[ο] Arist. HA, 570 b 4 MS18sourcesEt omnes isti, cum pullifi[fi]cant, infirmantur, et propter hoc deprehenduntur plus in tempore sue pullificationis, et cadunt super terram.
[π] Arist. HA, 571 a 7 MS19sourcesEt abareni parit, quando fricat ventrem ad arenam.
[ρ] AS 2, 4, 720sources[…] piscis effymeron sine coitu nascitur, et cum vixerit per tres horas diei, tunc moritur.
[ς] AS 2, 4, 721sourcesPiscis murena non a suo simili sed a serpente sibilo concipit nec quid gignit serpenti simile sed sibi.
[σ] Isid. orig.12, 6, 4322sourcesMurenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos.
[τ] Isid. orig, 12, 6, 4323sourcesHanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus.
[υ] Isid. orig.12, 6, 4324sourcesAnimam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
[φ] AS 2, 4, 727sourcesEt pisces elich per noctem egrediuntur aquam, et in terris ex rore matutino concipiunt et pariunt, quorum conchae in decremento Lunae semper manent vacuae.
[χ] Isid. orig.12, 6, 3228sourcesAustralis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit sive quia tunc hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint.
[ψ] AS. 2, 4, 729sourcesNullus modus piscium habet testiculos, nec aliquod genus serpentum, nec aliquod genus carens pedibus. Et omnia animalia ovantia non habent mamillas aut [π] lac, ut pisces et aves. Et delfin et corave habent lac, et lactant fettus, et cibant eos, dum sint parvi.
[ω] Isid. orig.12, 6, 1130sourcesDelphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.
Item diversificantur piscium species non solum secundum generationis suae locum, verum etiam quantum ad generationis suae modum. Quidam enim generantur per ovationem, et quidam per coitum et spermatis emissionem. Unde dicit Aristoteles li. 5.[θ] Accidit generibus piscium ovantium, quoniam quando foemina ouat sequitur masculus, oua et lac suum eiicit super ova, et omne quod tangit lac sive sperma masculi ex ovis erit piscis, et ideo quae non tanguntur ex spermate non pullificabunt. [ι] Foemina autem est multae ovationis, sed maior pars ovorum transglutitur a foemina, et multa ova damnantur in humido, et non salvantur ex eis, nisi quae ovantur in locis ubi sperma masculi eiicitur, quoniam si omnia salvarentur, nimis multiplicarentur. Servant autem pisces paritatem in suo genere, sicut Aristoteles ibidem dicit : [κ] Nunquam, inquit, inveniebatur piscis qui faceret coitum cum genere alterius piscis ; foetus autem suos diligunt et nutriunt longo tempore, ut dicit Aristoteles in eodem, [λ] omnes pisces nutriunt et custodiunt pullos suos praeter ranas. Item ibidem dicitur, quod pisces fluviales et palustres plus ovant et citius quam alii, quia in maiori parte post quinque menses. Alii autem omnes pullificant post 12, id est, annum, [μ] parvi enim pisces pullificant in locis ubi aqua est iuxta radices arborum et cannarum. Item idem ibidem maxima pars ovorum damnatur quando pisces ovant vagando, quia cum praesens non sit masculus, ab ipsius semine ova non informantur, ab avibus etiam et ab aliis piscibus diglutiuntur. Item ibidem dicitur, [ν] quod quidam pisces generantur sine ovis et sine coitu, ex limo et arena et ex putrefactione quae est super aquam. Item ibidem, [ξ] tempore coitus vagantur mares et foeminae piscium, sicut grex, et ambulant par cum pari, et multi ex eis, [ο] cum pullificant, infirmantur, et propter hoc tunc temporis maxime deprehenduntur. Item ibidem, [π] quidam pisces pariunt quando ad arenam fricant ventrem suum. In libro autem lorath de animalibus dicitur, quod [ρ] piscis ephemeron sine coitu nascitur, et cum vixerit per tres horas diei, tunc moritur ; [ς] piscis etiam Muraena non a suo simili concipitur, sed a serpente, quem sibilo provocat ad amplexandumut dicit Isidorus lib. 12 cap. 6. [σ] Muraenam, inquit, Graeci stannam vocant, eo quod se complicet in circulos ; [τ] hanc foeminei sexus esse tradunt, et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus sibilo evocatur et capitur fuste percussa, vix interimitur, ferula vero statim. [υ] Hanc habere animam in cauda certum est, nam capite percusso, vix dicunt eam interfici, cauda vero percussa et amputata, statim dicitur mori. E contrario de serpente, nam contrito capite vel abscisso statim dicitur mori, cauda vero inde abscisa, diu vivit. Dicit etiam idem Iorath quod serpens deponat venenum antequam coeat cum muraena sed, completo generationis actu, resumit venenum suum. Et ideo muraena in concipiendo non contrahit venenum a serpente, nec generat aliquid serpentinum, sed sibi simile, ut dicit idem. Item quidam pisces concipiunt ex solo rore sine ovis et sine spermate, sicut ostreae et alii quidam pisces in conchis degentes, ut dicit Iorath. [φ] Pisces, inquit, elich per noctem egrediuntur aquam, et in terris ex rore matutino concipiunt et pariunt, quorum conchae in decremento Lunae semper manent vacuae. Quidam etiam pisces moventur ad conceptum et ortum, secundum ortum stellarum vel occasum, sicut dicit Iorath et etiam Isidorus. [χ] Unde dicit de pisce qui dicitur australis : tunc pisces illius generis oriuntur, quando pleiades incipiunt tendere ad occasum, nec apparet quousque pleiades iterum oriantur. [ψ] Quamvis autem pisces generentur, nullus tamen mundorum piscium habet testiculos, sicut nec aliquod genus serpentis, nec aliquod genus carens pedibus nec habet mamillas, nec lac, praeter delphinios, qui habent lac, et lactant foetus suos dum sunt parvi, ut dicit Aristoteles lib. 6. De quibus dicit Isidorus lib. 12 : [ω] delphines, qui et Symones nominantur : sic vocantur, eo quod voces hominum sequuntur, et ad vocem symphoniae gregatim conveniunt, et in harmonia delectantur, quibus in mari nihil est velocius, nam plerunque salientes navem transvolant, quorum saltus et ludus in fluctibus futuram signat tempestatem. Est etiam delphini genus in Nilo dorso serrato, qui tenera ventrium secantes interimunt crocodilos, (Isidorus).
6. [αα] Avic. canon, 2, 55331sourcesIlli qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum sunt meliores his qui comedunt sordes, quae proiiciuntur in civitatibus ad loca infusionum.
[αβ] Ambr. hex. 5, 5,13 32sourcesSunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca majoris est: rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur.
[αγ] Arist. HA, 590 b 16 33sourcesKarabo etiam vincit magnos pisces et comedit ipsos. Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum.
[αδ] Arist. HA, 591 a 26 MS34sourcesEt kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum; et non comedit pisces omnino et sepe natat, ut abluat lutum carnis sue.
[αε] Isid. orig.12, 6, 2235sourcesPagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
[αζ] Isid. orig.12, 6, 1837sourcesDentix pro multitudine et granditate dentium dictus.
[αη] Ambr. hex. 5, 5, 1238sourcesIdeo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant.
Item diversificantur genera piscium quoad cibationis modum. Nam Avicenna dicit lib. 2.[αα] Illi qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum, sunt meliores qui comedunt sordes, quae de civitatibus proiiciuntur ad loca infusionum. In Hexameron etiam dicitur, diversificantur etiam pisces in pastu, [αβ] nam quidam mutuo se devorant, et sua carne vicissim pascuntur, minor apud eos esca maioris est, rursus ille maior sit esca alterius, praedator alieni, et cum alium devoraverit, tandem ab alio devoratur. Vt dicit Aristoteles lib. 6: Carabus, inquit, [αγ] vincit pisces magnos et comedit ipsos, multipes autem vincit carabum et comedit ipsum. [αδ] Item ibidem, quidam pisces pascuntur in coeno et luto, sicut carabus, et propter hoc est ponderosus, et multum de luto in ipso invenitur, [αε] pisces vero qui alios praedantur dentes habent fortiores, sicut de pisce quodam quem Graeci phagion vocant, quod ita habet duros36apparatLe texte de Richter donne duos ; nous corrigeons à partir d’Isid. orig. 12, 6, 22. dentes ut in mari ostreis nutriatur,dicit Isidorus ; [αζ] unde et dentrix prae granditate et fortitudine dentium appellatur, alii vero pisces, ut dicit Hexameron[αη] dentes habent minores, sed plures et densiores ac acutiores, ut cito cibum acceptum incidant et facile sine mora deglutiant, ne cibus in ore diutius detentus aquae alluvione auferatur.
7. [αθ] Isid. orig. 12, 6, 839sourcesPorci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt.
[αι] Arist. HA, 591 a 18 MS40sourcesEt omnes pisces comedunt se preter fastaleoz.
[ακ] Arist. HA, 591 b 5 41sourcesEt propter hoc extenditur venter suus. Et cum non fuerit ieiunus est malus.
[αλ] Arist. HA, 591 b 842sources[…] et sepe inflat ventrem suum piscis qui dicitur hahanie et eicit ab eo alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum.
[αθ] Aliqui etiam pisces cibum suum in arena fodiendo quaerunt sicut dicit Isidorus lib. 12 de porco marino, qui vulgo suillus dicitur, qui, dum escam quaerit, more suis sub aquis fodit terram ; circa guttur enim habet orificium, et nisi rostrum arenis infigat, pastum non colligit. Item Aristoteles lib. 7.[αι] Pisces pro maiori parte comedunt carnes, et comedunt se tempore pullificationis excepto fuscaleon, et universaliter pisces sunt gulosi et avidi ad cibum, et praecipue piscis qui dicitur Habatue ; [ακ] et propter hoc extenditur venter suus, cum fuerit ieiunus, [αλ] et saepe inflat ventrem suum et eiicit a se alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum.
8. [αμ] Isid. orig.12, 6, 21 43sourcesHippopotamus vocatus quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa.
[αν] Isid. orig.12, 6, 2144sourcesDie in aquis commoratur, nocte segetes depascitur ; et hunc Nilus gignit.
[αξ] Arist. HA, 602 a 32 MS45sourcesPisces autem venantur ante ascensionem solis, et propter hoc etiam ponunt venatores rete in illo tempore. Quoniam pisces non vident bene illa hora, et quando augmentatur lux, vident.
[αο] Arist. HA, 533 b 4 MS 46sourcesEt manifestum est, quod genera piscium odorant et audiunt.
[απ] AS 2, 4, 848sourcesBelua piscis est utriusque sexus. De faucibus suis aquam respirat cum vapore odorifero. Et hic, cum tempuc cibandi negligit. Pisces vero, cum vaporem sentiunt, secuntur ipsam, et intrant fauces ipsius. Ipse vero continue sic cibatur ab eis.
[αρ] AS 2, 4, 849sourcesPiscis fastech cum coartat in ore suo aquam fit dulcis ex eo. Pisces ergo minores secuntur ipsum in os ipsius. Ille vero sic capit eos et deglutit.
[ας] AS 2, 4, 850sourcesSi comederit uncquam homo ex hoc pisce, qui si post in mare reicitur, morsus sentiunt. Et propter hoc isti pisces, si comederit ex eis, a morsibus aliorum piscium ipsum salvant et ad terram rostris eum propellunt.
[ασ] Arist. HA, 596 b 16 MS51sourcesSole autem apes non cadunt super rem fetidam, nisi habet bonum saporem; et diligit etiam aquas claras et currentes.
[ατ] Arist. HA, 597 a 16-18 MS52sourcesEt ex eis sunt, qui vadunt a profundo maris in hieme ad prope terram querendo calorem.
[αυ] Arist. HA, 602 b 2453sourcesSunt pisces qui moriuntur ex calore aput ascensionem Canis.
[αφ] Arist. HA, 601 b 3054sourcesEt piscis habens lapidem in capite nocet ei hiems […] et lapidei cavant illam terram et condunt se quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur et cadit ille piscis.
Item differunt pisces quoad tempus et locum pastus. Nam quidam in aqua quaerunt cibum suum, et quidam de nocte super terram, sicut Hippopotamus, [αμ] equus scilicet fluvialis, sic dictus eo quod equo in dorso et in iuba sit similis, ut dicit Isidorus. [αν] Qui die in aquis commoratur, in nocte segetes depascitur ; hunc Nilus gignit, ut dicit Isidorus. Generaliter autem secundum Aristotelem libro 7, pisces plus laborant in die quam in nocte, et plus ante mediam noctem quam post, et ideo, ut dicit Aristoteles, [αξ] venantur ante ascensum Solis, et tunc ponunt venatores rete, quia pisces non bene vident hora illa et quando augmentatur lux, vident ; odore tamen quaerunt cibum nocturno tempore, in odoriferis enim delectantur, et ideo dicitur libro 4 : [αο] Genera piscium odorant et audiunt, et ideo ad vasa nova quibus venantur, citius accedunt, quam ad antiqua ; imo nisi fuerit novum, de facili ad vasculum non accedunt ; saepe enim per odorem decipiuntur, ut dicit Iorath47philologieL’édition donne « Iohannes », alors que les manuscrits donnent Iorath (exemple : Autun, BM, ms. S036 [32], f. 152). La citation correspond à un passage d’Arnold de Saxe, qui cite nommément Iorach comme source.. [απ] Est, inquit, belua in mari quae de faucibus suis respirat aquam cum vapore odorifero ; pisces sententies odorem sequuntur ipsam et intrant fauces eius post odorem ; quae ipsos deglutiens ab ipsis sic cibatur. Dicit etiam idem quod [αρ] est piscis nomine faste, in cuius ore aqua hausta dulcescit, quam pisces minores sequentes intrant in os eius, quos subito accipit et deglutit. Item dicit idem quod [ας] delphini per odorem sentiunt et cognoscunt si homo mortuus in mare unquam comederit de delphino ; quod si comederit, comedunt ipsum, si vero non comederit, a morsibus aliorum saluant eum et ad littus pellunt eum cum rostris suis. Idem dicit Aristoteles et Plinius. Item Aristoteles libro 7 : [ασ] pisces claras aquas et currentes inhabitantes non cadunt super res foetidas nisi habeant bonum saporem sicut nec aves. Et in hyeme fugiunt a fundo maris prope terram, quaerendo calorem, et ibi quaerunt pastum suum. In aestate vero e contrario a littoribus fugiunt, [ατ] calidum quaerendo fundum, et venantur in hyeme iuxta terram, sed in aestate in profundo, nam calor immoderatus laedit pisces. Item dicit in eodem. [αυ] Sunt pisces qui apud ascensum caniculae moriuntur pro calore, [αφ] similiter nocet eis magnum frigus, maxime habentibus lapidem in capite, ut cancri et huiusmodi, nam lapis in capite congelatur et coagulatur, et moritur de facili talis piscis.
9. [αχ] Isid. orig.12, 6, 855sourcesSunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora ; qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta : « Exaudivit me de ventre inferni. »
[αψ] Jon, 2, 2-356sourcesDe ventre inferni exaudivit me.
[αω] Isid. orig.12, 6, 3357sourcesdictus amio quia non capitur nisi amo.
[βα] Isid. orig. 12, 6, 40 58sourcesAforus pisciculus, qui propter exiguitatem amo capi non potest.
[ββ] Isid. orig.12, 6, 3459sourcesEchenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia.
[βγ] Ambr. hex.5, 9, 2460sourcesDenique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere.
[βδ] Arist. HA, 538 b 161sourcesEt femine piscium sunt longiores masculis, quoniam femine deprehenduntur et sunt dure carnis plus quam masculi. Et anterius masculorum est durius et meliorum castarum, et similiter superius, in feminis vero inferius et posterius.
[βε] Avic. canon, 2, 55362sources[…] meliores sunt pisces illi qui non sunt magni valde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo ita quod quasi frangatur, nec mucilago, in quibus non est malus sapor vel odor et quorum sapor est suavis. Suavis enim saporis sunt convenientes et qui sunt pingues, non superfluam pinguedinem habentes, neque grossam neque ut sepum neque acrem, et illi quibus non cito advenit fetor cum ab aqua separantur, et eligitur quidem ex piscibus duram carnem habentibus ille qui est minor. Et ex habentibus mollem carnem melior qui est maior ad terminum aliquem. Et ille qui habet duram carnem salitus melior est eo qui est recens.
[βζ] Avic. canon, 2, 55363sourcesOmnis piscis frigdus est et humidusverum quidem pisces sunt calidiores secundum comparationem et complexionem piscium […] et aliti quidem sunt calidi et sicci.
[βη] Avic. canon, 2, 55364sourcesQui sunt recentes generant phlegma aequosum et mollififcant nervos.
[βθ] Avic. canon, 2, 55365sourcesCapita sumeros salitorum adusta ponuntur super morsum canis rabiosi et puncturam scorpionis. Conferunt et similiter omnes pisces et iura eorum et ius omnis piscis confert in venenis bibitus et puncturis.
Variantur etiam piscium species quoad figuram et dispositionem tam in quantitate quam in qualitate. [αχ] Sunt enim ingentia quaedam beluarum genera, quorum corpora montibus sunt aequalia, ut dicitur, qualis fuit cetus qui excepit Ionam, cuius alvus tantae fuit magnitudinis ut instar inferni obtineret, dicente Propheta : [αψ] De ventre inferni exaudivit me. [αω] Sunt et alii pisces ita parvuli quod vix hamo capiuntur, ut dicit Isidorus lib. 12. [βα] Aphorus est piscis qui propter exiguitatem capi non potest, ut ibidem dicitur. [ββ] Enchirius est piscis parvus vix semipedalis, ab haerendo sic dictus ; quamvis enim exigui corporis sit, maximae tamen est virtutis, navem enim adhaerendo retinet, nam navis cui adhaeret, licet ruant venti, saeviant procellae, quasi radicata stare in mari videtur, nec moveri potest ; non in retinendo sed tantum modo adhaerendo virtus eius est. Hunc Latini moron appellaverunt eo quod navigia stare compellat,ut dicitur ibidem. In Hexameron etiam dicitur[βγ] de eodem pisce quod ventorum praesentiens procellas, calculum arripit validum et tanquam anchoram ne excutiatur fluctibus, trahit, et non suis se liberat viribus sed alieno pondere munitur et contra futuram tempestatem stabilitur ; quod videntes nautae sibi praecavent ne turbo praeveniat eos improviso, sicut dicit Ambrosius et Beda. Dicit etiam Aristoteles lib. 4.[βδ] quod foeminei pisces sunt longiores masculinis et sunt durioris carnis, et anterius mascuIi durius est, et similiter superius. In foeminis vero interius et posterius durius. Dicit autem Avicenna libro 2 quod [βε] meliores sunt pisces qui non sunt magni valde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo nec mustillago, in quibus non est malus sapor vel odor, suavis autem saporis sunt convenientes, non nimis pingues, nec habentes superfluam pinguedinem, neque grossam maciem, sit in quibus non accidit post exitum de aqua cito foetor, et illi qui habent duram carnem salsi meliores efficiuntur, et in illis qui sunt durae carnis, melior est ille qui minus est mollis. Ex quo patet diversitas in piscibus quoad substantiam et qualitatem. [βζ] Omnis enim piscis, sicut dicit idem, generaliter frigidus est et humidus ; quidam tamen sunt in comparatione complexionis piscium caeteris calidiores, et maxime quando sunt saliti. [βη] Et ideo quando sunt valde recentes generant phlegma aquosum, et mollificant nervos et non sunt convenientes nisi valde calido stomacho. [βθ] Saliti vero magis conveniunt medicinae : capita enim salitorum piscium usta sanant morsum canis rabidi, et puncturam scorpionis eradicant ; carnem adulterinam in ulceribus, et conferunt ulceribus putridis et saniosis. Similiter ius omnis piscis confert venenis bibitis et puncturis. Multos enim habent alios effectus, sicut ibidem dicitur, sed haec dicta de eorum qualitate et substantia nunc sufficiant.
10. [βι] Isid. orig.12, 6, 2666sourcesMugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut uolare piscem uideas.
[βκ] Isid. orig.12, 6, 3067sourcesEscarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur: denique alii pisces non ruminant.
[βλ] Plin. nat.32, 11 (5)68sourcesMihi videntur mira et quae Ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod Halieuticon inscribitur : scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis.
[βμ] Isid. orig.12, 6, 4469sourcesCongrus <…> Polippus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectitur, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit.
[βν] Isid. orig.12, 6, 5170sourcesCancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit.
[βξ] Isid. orig.12, 6, 5271sourcesOstrea dicta [est] a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicuntur apparat dicunt Oxford genere.
[βο] Isid. orig.12, 6, 4872sourcesConcae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conchleae. Concarum multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt ; unde et oceloe nominantur. Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conciliumae nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
Item differunt pisces in vivacitate sensus et ingenii sagacitate. Multi enim sunt plurimum ingeniosi : aliqui enim miram astutiam habent evadendi quando sentiunt insidias piscatorum, ut dicit Isidorus Lib. 12. [βι] Mugil, inquit, est genus piscis multum agilis : nam ubi dispositas sentit piscatorum insidias, confestim retrorsum tendit et ita cito rete transilit, ut volasse ab astantibus videatur. Item dicit idem ibidem[βκ] de escario, eo quod escarius solus inter piscis escam ruminare perhibetur ; hunc dicit Plinius[βλ] esse ingeniosum, nam dum sentit se intrasse sportulam piscatoris, non ex fronte erumpit, nec infestis viminibus caput inserit, sed crebris caudae ictibus ex adverso fores laxare incipit atque retrorsum redit ; quem luctantem si alius escarius forte viderit exterius, ut erumpere satagentem adiuvet, caudam in ore eius apprehendens, prout potest ipsum liberare et extrahere, intendit vel contendit. Ad hoc dicit idem. [βμ] Congrus quidem plures nexus habet, ingeniosus est in solertia escam acquirendi, nam cibum in hamo appetens, sed aculeum timens, non morsu sed suis pinnulis hamum complectitur, et non prius ipsum dimittit quin escam circumroserit. [βν] Cancri etiam ostreis inimicantur ; earum enim carnibus vivunt miro ingenio. Nam qui fortem et validam eius testam aperire non possunt explorant quando ostrea claustra testarum suarum aperit, et tunc cancer, qui latitat in insidiis, latenter lapillum iniicit ne ostreum claudere se possit, et ita impedita clausura, carnes ostreae devorat et corrodit. [βξ] Ostrea autem a testa sunt dicta, qua interior carnis mollities munitur. Graeci enim ostream testam vocant, et dicitur totus ille piscis cum sua testa ostreum in neutro, sed ostrea in foeminino dicitur eius caro ; [βο] dicuntur etiam tales pisces conchae et conchylia, quia, deficiente luna, tales pisces cavantur, id est, evacuantur. Luna cum in augmento fuerit, auget humorem, diminuitur vero humor cum Luna fuerit in defectu, et ideo pisces clausi in conchis in Lunae incremento turgescunt, et in defectu evacuantur. In his autem conchylibus preciosae generantur margaritae, de quibus dicit Plinius et alii qui de animantium scripserunt naturis, quod tempore nocturno littora petunt, et coelesti rore margaritas concipiunt, unde et tales conchyliae margaritiferae et hereliae sunt dictae, in quorum carne preciosus calculus solidatur ; et est nobilissima gemma quae sic ex rore vernalis temporis generatur, quae quanto albior et lucidior, tanto efficacior aestimatur. Sunt et quaedam conchylae sive conchae murices dictae ab asperitate et acumine, quae alio nomine conchylia dicuntur, quae circumcisae ferro lacrymas purpurei coloris emittunt, ex quibus purpura coloratur, et inde ostrum est appellatum, quia ex humore testae elicitur haec tintura, ut dicit Isidorus. Has et multas alias piscium proprietates et naturas in libro Plinii et Aristotelis et in Isidoro. Et in Hexameron Ambrosii et Basilii poteris invenire, ne taedium inferamus legentibus ; de hac materia haec sufficiant.
11. [βπ] Isid. orig.12, 6, 6373sourcesex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur.
[βρ] Isid. orig.12, 6, 6474sourcesIn piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos.
[βς] Isid. orig.12, 6, 776sourcesBallenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae.
[βσ] Isid. orig.12, 6, 877sourcesCete dicta τὸ κῆτος καὶ τὰ κὴκη, hoc est ob inmanitatem.
[βτ] AS 2, 4, 778sourcesCetus vel aspedo, cum sperma proicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate, supernatat aque, et colligitur ambra.
[βυ] AS 2, 4, 779sourcesIn hoc pisce magis terrestritas quam aquea natura dominat. Nam quando senescit, colligit supra se radices fruticis et arbuste et herbarum, que crescunt super ipsum et multiplicantur.
[βφ] AS 2, 4, 880sourcesIn eodem Iorach. Est piscis serpentinus, levin vel leviathan, qui pisci aspedo, id est ceto, frequenter insidiatur. Et pugnat cum eo. Et omnes pisces maris, qui pugnam vident inter ipsos, subito ad caudam ceti confluunt. Et si cetus devictus fuerit ab eo, morientur et ipsi statim. Nam quos eius cauda ferit, mox deglutiet. Quod si superari non poterit cetus, tunc levin a faucibus suis fetidissimum odorem cum aqua emittit. Cetus econtraria vero aquam haurit et respuit et fetidum odorem repellit et sic se et suos defendit et salvat.
Dicit etiam Plinius, ut dicit Isidorus lib. 12, quod piscium sunt in aquis genera 144, [βπ] ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum cognoscunt ; quaedam in suis locis sine mutatione vagantur, quaedam sine temporis observatione vivunt, [βρ] quaedam75philologieIl y a là, à l'intérieur même de la phrase, un brusque changement de sujet lié à un changement de source. Alors que Barthélemy commence à traiter de la notion du temps et de l'espace chez les poissons, reprenant le passage d'Ambroise sur ce sujet, il enchaîne soudain, par le biais d'un vero, avec la reproduction et l'éducation des petits chez les baleines. vero commixtione masculi et foeminae concipiunt catulos suos, ut cetus. Idem autem est Cetus et Balaena, [βς] et sunt Balaene immensae magnitudinis beluae, ab emittendo et fundendo aquas sic vocatae. Omnibus enim aliis beluis marinis altius iaciunt undas. Balaena enim emittere dicitur. [βσ] Cete autem dicuntur a corporis immanitate, ut dicit Isidorus lib. 12. Dicitur autem in libro Iorath. [βτ] Cetus abundat in spermate, et post eius coitum cum femina, quod superfluit supernatat aquae, quod collectum et desiccatum in ambrae substantiam commutatur ; quando enim multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectantur et propter vaporis redolentiam ipsius orificium ingrediuntur, et sic decepti ab ipso devorantur. In hoc pisce, ut dicit idem, [βυ] materia terrestris dominatur plus quam aquae et ideo multae est corpulentiae et pinguedinis. Unde in senectute prae magnitudine corporis in eius dorso coadunatur pulvis, et condensatur in tantum quod herbae et frutices ibi crescent, ita ut belua insulae similis esse videatur ; ad quam si navigantes incaute appropinquaverint, sine periculo vix evadunt. Nam aquam in tanta quantitate de ore eiicit super navim et diffundit quod ipsam aliquando obruit et submergit. Tantae etiam est pinguedinis, quod quando piscatorum percutitur venabulis sive telis, vulnus non sentit nisi prius pinguedo totaliter perforetur, sed quando caro interior laeditur, tunc facilime capitur quia amaritudinem aquae salsae non sufferens, littus petit. Tantae autem est quantitatis quod, quando capitur, tota patria ex sua captura emendatur. Catulos suos amore miro diligit et eos in pelago tempore circumducit ; quod si eos ab arenarum cumulis impedire contigerit, aquae multitudinem in ore collectam super eos fundit, et sic eos a periculo liberans ad profundum pelagi revocat et reducit. Contra omnes occursus ipsis nocivos pro eorum defensione opponit, et semper inter se et mare in parte tutiori eos ponit, et quando invalescit tempestas, foetus suos adhuc iuvenes et teneros, in ventrem suum contrahit, quos, serenitate facta, vivos evomit iterum et emittit, ut dicit idem. Item Iorath. [βφ] Contra cetum pugnat quidam piscis serpentinus et venenosus sicut crocodilus, et fugiunt pisces ad caudam ceti ; qui, si devictus fuerit, pisces praedicti moriuntur. Quod si non poterit ille piscis pestifer devincere cetum, a faucibus suis fumosum vaporem foetidissimum in aquam emittit. Cetus vero, fumo odorifero de ore emisso, foetidum odorem repellit, et sic se et suos protegit et defendit.

Notes d’apparat :

36. Le texte de Richter donne duos ; nous corrigeons à partir d’Isid. orig. 12, 6, 22.

Notes philologiques :

47. L’édition donne « Iohannes », alors que les manuscrits donnent Iorath (exemple : Autun, BM, ms. S036 [32], f. 152). La citation correspond à un passage d’Arnold de Saxe, qui cite nommément Iorach comme source. | 

75. Il y a là, à l'intérieur même de la phrase, un brusque changement de sujet lié à un changement de source. Alors que Barthélemy commence à traiter de la notion du temps et de l'espace chez les poissons, reprenant le passage d'Ambroise sur ce sujet, il enchaîne soudain, par le biais d'un vero, avec la reproduction et l'éducation des petits chez les baleines.

Notes de source :

1. Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. | 

2. Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam ; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. | 

4. Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. ἀμφὶ enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt : ut focae, corcodrilli, hippopotami, hoc est equi fluviales. | 

5. Ex moribus terrestrium : ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant ; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. | 

6. In solis aquis viventes, alii sunt in solo mari degentes, alii vero sunt in fluminibus et in stagnis et in aliis aquis dulcibus commorantes. | 

8. In aquis, inquit, in quibus morantur pisces est electio, quoniam illi qui morantur in locis petrosis sunt meliores, deinde in arenosis et aquis dulcibus currentibus, in quibus non sunt sordes, et non sunt de lacubus parvis, limosae neque lacuales, neque campestres, et qui non sunt de lacubus parvis, qui flumina non imbibunt et in quibus non sunt fontes. | 

9. Pisces quidem marini sunt laudabiles subtiles. Et melior species eorum est illorum qui non sunt nisi in mari et pelagini et illi qui morantur in aquis discoopertis flatui ventorum super se sunt meliores eis qui sunt e contrario et illi qui morantur in aquis multarum agitationum et undarum sunt meliores et vehementiori indigent exercitio quam illi qui habitant in aquis stantibus. | 

11. Accidit generibus piscium ovantium, quoniam quando femina ouat, subito mas sequitur ova et eicit sperma super ipsa, et omne quod tangitur spermate ex ovis, eicit piscis. Ex ea quae non tanguntur ex spermate non pullificabunt. | 

12. Et maior pars ovorum, sicut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampnantur in humido et non salvantur ex eis, nisi que ovantur in locis, ubi eicitur fetus; quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur. | 

13. Et nuncquam inveniebatur piscis qui facit coitum cum pisce alterius generis. | 

14. Et omnes pisces nutriunt suos filios preter ranas. | 

15. Et alkaz pullificat in anno ter et residui pullificant semel, et pullificant in ripis fluviorum et lacuum et precipue, ubi inveniunt materiam arborum et cannarum. | 

16. Manifestum est ergo ex hoc, quod diximus, quod quidam pisces generantur per se sine ovis et sine coitu, et quidam a limo et quidam ab harena et quidam per putrefactionem, que est super aquam. | 

17. Et non faciunt fetum pisces omnes uno tempore, neque est tempus sue inpregnationis equale, quoniam ante tempus coitus vagantur mares et femine ante coitum sicut grex. Et tempore coitus et partus ambulat par cum pari. | 

18. Et omnes isti, cum pullifi[fi]cant, infirmantur, et propter hoc deprehenduntur plus in tempore sue pullificationis, et cadunt super terram. | 

19. Et abareni parit, quando fricat ventrem ad arenam. | 

20. […] piscis effymeron sine coitu nascitur, et cum vixerit per tres horas diei, tunc moritur. | 

21. Piscis murena non a suo simili sed a serpente sibilo concipit nec quid gignit serpenti simile sed sibi. | 

22. Murenam Graeci μύραιναν vocant eo quod conplicet se in circulos. | 

23. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. | 

24. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. | 

27. Et pisces elich per noctem egrediuntur aquam, et in terris ex rore matutino concipiunt et pariunt, quorum conchae in decremento Lunae semper manent vacuae. | 

28. Australis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit sive quia tunc hic piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint. | 

29. Nullus modus piscium habet testiculos, nec aliquod genus serpentum, nec aliquod genus carens pedibus. Et omnia animalia ovantia non habent mamillas aut [π] lac, ut pisces et aves. Et delfin et corave habent lac, et lactant fettus, et cibant eos, dum sint parvi. | 

30. Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt. | 

31. Illi qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum sunt meliores his qui comedunt sordes, quae proiiciuntur in civitatibus ad loca infusionum. | 

32. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca majoris est: rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur. | 

33. Karabo etiam vincit magnos pisces et comedit ipsos. Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum. | 

34. Et kakabo cibatur a sceno, et propter hoc ponderosum est, et invenitur in eo multum lutosum; et non comedit pisces omnino et sepe natat, ut abluat lutum carnis sue. | 

35. Pagrum, quem Graeci phagrum ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. | 

37. Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. | 

38. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. | 

39. Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium et, nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt. | 

40. Et omnes pisces comedunt se preter fastaleoz. | 

41. Et propter hoc extenditur venter suus. Et cum non fuerit ieiunus est malus. | 

42. […] et sepe inflat ventrem suum piscis qui dicitur hahanie et eicit ab eo alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum. | 

43. Hippopotamus vocatus quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. | 

44. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur ; et hunc Nilus gignit. | 

45. Pisces autem venantur ante ascensionem solis, et propter hoc etiam ponunt venatores rete in illo tempore. Quoniam pisces non vident bene illa hora, et quando augmentatur lux, vident. | 

46. Et manifestum est, quod genera piscium odorant et audiunt. | 

48. Belua piscis est utriusque sexus. De faucibus suis aquam respirat cum vapore odorifero. Et hic, cum tempuc cibandi negligit. Pisces vero, cum vaporem sentiunt, secuntur ipsam, et intrant fauces ipsius. Ipse vero continue sic cibatur ab eis. | 

49. Piscis fastech cum coartat in ore suo aquam fit dulcis ex eo. Pisces ergo minores secuntur ipsum in os ipsius. Ille vero sic capit eos et deglutit. | 

50. Si comederit uncquam homo ex hoc pisce, qui si post in mare reicitur, morsus sentiunt. Et propter hoc isti pisces, si comederit ex eis, a morsibus aliorum piscium ipsum salvant et ad terram rostris eum propellunt. | 

51. Sole autem apes non cadunt super rem fetidam, nisi habet bonum saporem; et diligit etiam aquas claras et currentes. | 

52. Et ex eis sunt, qui vadunt a profundo maris in hieme ad prope terram querendo calorem. | 

53. Sunt pisces qui moriuntur ex calore aput ascensionem Canis. | 

54. Et piscis habens lapidem in capite nocet ei hiems […] et lapidei cavant illam terram et condunt se quoniam lapis infrigidatur in capite et coagolatur et cadit ille piscis. | 

55. Sunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora ; qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta : « Exaudivit me de ventre inferni. » | 

56. De ventre inferni exaudivit me. | 

57. dictus amio quia non capitur nisi amo. | 

58. Aforus pisciculus, qui propter exiguitatem amo capi non potest. | 

59. Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia. | 

60. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. | 

61. Et femine piscium sunt longiores masculis, quoniam femine deprehenduntur et sunt dure carnis plus quam masculi. Et anterius masculorum est durius et meliorum castarum, et similiter superius, in feminis vero inferius et posterius. | 

62. […] meliores sunt pisces illi qui non sunt magni valde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo ita quod quasi frangatur, nec mucilago, in quibus non est malus sapor vel odor et quorum sapor est suavis. Suavis enim saporis sunt convenientes et qui sunt pingues, non superfluam pinguedinem habentes, neque grossam neque ut sepum neque acrem, et illi quibus non cito advenit fetor cum ab aqua separantur, et eligitur quidem ex piscibus duram carnem habentibus ille qui est minor. Et ex habentibus mollem carnem melior qui est maior ad terminum aliquem. Et ille qui habet duram carnem salitus melior est eo qui est recens. | 

63. Omnis piscis frigdus est et humidusverum quidem pisces sunt calidiores secundum comparationem et complexionem piscium […] et aliti quidem sunt calidi et sicci. | 

64. Qui sunt recentes generant phlegma aequosum et mollififcant nervos. | 

65. Capita sumeros salitorum adusta ponuntur super morsum canis rabiosi et puncturam scorpionis. Conferunt et similiter omnes pisces et iura eorum et ius omnis piscis confert in venenis bibitus et puncturis. | 

66. Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut uolare piscem uideas. | 

67. Escarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur: denique alii pisces non ruminant. | 

68. Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod Halieuticon inscribitur : scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. | 

69. Congrus <…> Polippus, id est multipes ; plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectitur, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. | 

70. Cancros vocari, quia concae sunt crura habentes ; inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio ; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. | 

71. Ostrea dicta [est] a testa, quibus mollities interior carnis munitur ; Graeci enim testam ὀστρα vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicuntur apparat dicunt Oxford genere. | 

72. Concae et cocleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concarum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem ; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur ; hoc enim Physici dicunt. Concae autem primae positionis nomen, cocleae vero per diminutionem, quasi conchleae. Concarum multa genera sunt ; inter quas et margaritiferae, quae oceloe dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis quod nocturno tempore litora appetunt, et ex caelesti rore margaritum concipiunt ; unde et oceloe nominantur. Murix coclea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conciliumae nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur ; et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. | 

73. ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur. | 

74. In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos. | 

76. Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae. | 

77. Cete dicta τὸ κῆτος καὶ τὰ κὴκη, hoc est ob inmanitatem. | 

78. Cetus vel aspedo, cum sperma proicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate, supernatat aque, et colligitur ambra. | 

79. In hoc pisce magis terrestritas quam aquea natura dominat. Nam quando senescit, colligit supra se radices fruticis et arbuste et herbarum, que crescunt super ipsum et multiplicantur. | 

80. In eodem Iorach. Est piscis serpentinus, levin vel leviathan, qui pisci aspedo, id est ceto, frequenter insidiatur. Et pugnat cum eo. Et omnes pisces maris, qui pugnam vident inter ipsos, subito ad caudam ceti confluunt. Et si cetus devictus fuerit ab eo, morientur et ipsi statim. Nam quos eius cauda ferit, mox deglutiet. Quod si superari non poterit cetus, tunc levin a faucibus suis fetidissimum odorem cum aqua emittit. Cetus econtraria vero aquam haurit et respuit et fetidum odorem repellit et sic se et suos defendit et salvat.