Source de référence : Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amandde Mendieta (éd.), Stig Y.Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98

<2>

1. 2, 1 Eiciant aquae reptilia animarum vivarum. Uniuscuiusque generis originem nunc, velut quoddam semen, praecepit educi, nam multitudinem postmodum servavit in subole, quando eos crescere multiplicarique necesse est.
2. 2, 2 Itaque alterius generis sunt qui testicutes nominantur, sicut conchae, pectines et cochleae marinae ac diversorum ostreorum milia, et alterius ea quae mollitestia nominantur, id est astaci, carcini et his proxima. Aliud quoque genus est illorum quae graece malacia vocitantur, id est quorum caro tenerior habetur et laxior, sicut sunt sepiae et polypodes et his similia. 2, 3 In his iterum magna differentia est : dracones enim et murenae et anguillae quae in caenosis fluviis paludibusque nascuntur, venenosis potius serpentibus quam piscibus pro naturae similitudine copulantur.
3. 2, 4 Aliud etiam genus est ovificorum et aliud catuligenorum. Facit autem catulos mustela et asellus et omnia quae sine squamis | sunt, quae salatia Graeci nominant. 2, 5 Sed et beluarum pars maxima et delphini et phocae catulos pariunt quae fetus suos recens editos, cum ex aliqua causa territi fuerint, denuo sublapsos in uterum protegere ac fovere narrantur.
4. 2, 6 Eiciant aquae reptilia secundum genus. Aliud genus est inmanium et aliud minutorum piscium. 2, 7 Item in his ipsis multae differentiae pro generis qualitate divisae sunt, quibus et vocabula propria sunt et alimenta discreta et magnitudo membrorum dispar et diversa inter se specie separantur. 2, 8 Quis igitur thynnorum speculator tantorum nobis poterit explicare distantiam, quamquam eos adserant, conspectis piscium maximis gregibus, non solum genus sed etiam numerum posse signare ? 2, 9 Quis autem nobis eorum artificum qui in litoribus habitantes et in marinis diversoriis senescentes, notitiam subtiliter valebit patefacere singulorum ? Alios enim pisces noverunt hi qui in mare piscantur Indiacum, et alios qui pelagus rimantur Aegyptium ; alios | etiam sciunt insularum incolae, et alios Maurusii piscatores. 2, 10 Sed omnes tam tenues quam maiores similiter prima praeceptio et ineffabilis virtus illa produxit.
5. 2, 11 Magna est illis vivendi diversitas, nimia etiam in cuiusque generis successione discretio. 2, 12 Multi piscium non incubant suis ovis sicut aves nec nidos aedificant nec cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ovum facit animal manetque in singulis generibus inmutabilis ad aliam naturam inconfusaque progenies, ac non, sicut mulorum terrestrium vel alitum manifestarum, stirpem adulterina corrumpit admixtio.
6. 2, 13 Nullus piscium ex parte dimidia dentibus est armatus, sicut oves esse videmus et boves, nec ruminat quisquam piscium, praeter scarum, ut quidam prodiderunt. 2, 14 Cuncti vero pisces acutissima dentium acie condensantur, ut non esca diutius ore subacta difflueret, quae, nisi discerpta celeriter utero traderetur, facile minutata spargeretur a fluctibus.