Source de référence : Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amandde Mendieta (éd.), Stig Y.Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98

<1>

1. 1, 1 Et dixit deus : eiciant aquae reptilia animarum vivarum et volatilia volantia sub firmamento caeli.
2. 1, 2 Post luminariorum formationem, aqua etiam repletur animalibus, ut et hoc ornaretur videlicet elementum. Terra enim iam, dudum de propriis germinibus congruum decus acceperat ; caelum quoque stellarum flores adsumpserat, et, velut geminis oculis, id 1, 3 est coniunctione maximorum luminum fuerat venustatum. Reliquum erat ut aquis etiam familiaris decoratio redderetur. Venit praeceptio confestimque lacus et fluvii, pro suo | quique genere vel natura, perficiebantur uberrimi ; mare quin etiam ita diversorum natantium fetura complevit, ut caenosae paludes vadosaque stagna otiosam vel inritam minime vim generandi tenuerint : ranae enim et muscae culicesque inde sine dubio pullularunt. Nam ea quae modo videntur transactorum faciunt documentum. 1, 4 Ita omnis aqua cogebatur opificibus servire praeceptis, nam, quorum <nec> genera quidem quispiam sufficit explicare, eorum vitam mox vegetam | mobilemque monstravit ineffabilis et magnifica dei virtus, simulque praeceptionem quae data est aquis, oportunitas vivificationis insequitur.
3. 1, 5 Eiciant aquae reptilia animarum vivarum. Nunc primum animalia spirantia sensusque capacia generantur <***>, utpote alendi crescendique nancta virtutem, non tamen continuo animantia sunt intellegenda.
4. 1, 6 Et ob hoc dixit : eiciant aquae reptilia. Omne genus igitur natantium, sive quod summis fluctibus superfertur, sive quod in altis gurgitibus diversatur, profecto naturam reptandi sortitum est, dum per aquarum corpus trahitur, quamvis et pedibus nonnulla nitantur et gressibus ; et, licet multa de illis habeantur ambigua, sicut vituli marini et crocodili et ranae et cancri, tamen eis praecipuus est natatus. Propterea eiciant aquae reptilia.
5. 1, 7 In his igitur brevissimis sermonibus omnia genera continentur. Quid enim non conprehensum est praecepto creaturae ? Sive illa dixeris | quae catulos pariunt, id est vitulos marinos et torpedines et delphinos et his similia, sive ovifica nominaveris, qualia sunt omnia paene genera piscium. 1, 8 Et vox quidem praeceptionis exigua est, immo non vox, sed potius momentum solum et impetus voluntatis ; intellectus vero eius tam multiplex habetur quam ipsa piscium inter se potest esse discretio : quos omnes verbis adsequi non minus operosum est quam si undarum numerum designare coneris, vel quot amphoras habeat pelagus explicare.
6. 1, 9 Eiciant aquae reptilia. In his sunt aequorei, litorei, altivagi, petrei, gregales, beluini, inmanes minutique pisces, sub eademque virtute praecepti, tam maximi quam minimi continentur. 1, 10 Itaque, cum diceret : eiciant aquae, demonstravit quanta sit natantium cum aqua cognatio. | denique, si paulisper ad terram fuerint educti, deficiunt : neque enim subpetit illis spiramen quo possint auras vitales capere. Nam, sicut terrenis animantibus datus aër est, sic piscibus aqua. 1, 11 Et ratio manifesta est, quia nobis videlicet adiacet rarus et patulus pulmo qui, per distinctionem pectoris aërem trahens, interiorem calorem ventilando contemperat, illis autem faucium intersaeptio conplicabilis modo suscipiens, modo diffundens aquam, respirandi explet officium. 1, 12 Est etiam propria sors piscibus propriaque natura et cibus differens certaque vivendi condicio. Propterea nihil de aquariis mansuescit nec patitur hominum se manibus contrectari.