Source de référence : Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amandde Mendieta (éd.), Stig Y.Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98

INCIPIT LIBER SEPTIMUS

<1>

1. 1, 1 Et dixit deus : eiciant aquae reptilia animarum vivarum et volatilia volantia sub firmamento caeli.
2. 1, 2 Post luminariorum formationem, aqua etiam repletur animalibus, ut et hoc ornaretur videlicet elementum. Terra enim iam, dudum de propriis germinibus congruum decus acceperat ; caelum quoque stellarum flores adsumpserat, et, velut geminis oculis, id 1, 3 est coniunctione maximorum luminum fuerat venustatum. Reliquum erat ut aquis etiam familiaris decoratio redderetur. Venit praeceptio confestimque lacus et fluvii, pro suo | quique genere vel natura, perficiebantur uberrimi ; mare quin etiam ita diversorum natantium fetura complevit, ut caenosae paludes vadosaque stagna otiosam vel inritam minime vim generandi tenuerint : ranae enim et muscae culicesque inde sine dubio pullularunt. Nam ea quae modo videntur transactorum faciunt documentum. 1, 4 Ita omnis aqua cogebatur opificibus servire praeceptis, nam, quorum <nec> genera quidem quispiam sufficit explicare, eorum vitam mox vegetam | mobilemque monstravit ineffabilis et magnifica dei virtus, simulque praeceptionem quae data est aquis, oportunitas vivificationis insequitur.
3. 1, 5 Eiciant aquae reptilia animarum vivarum. Nunc primum animalia spirantia sensusque capacia generantur <***>, utpote alendi crescendique nancta virtutem, non tamen continuo animantia sunt intellegenda.
4. 1, 6 Et ob hoc dixit : eiciant aquae reptilia. Omne genus igitur natantium, sive quod summis fluctibus superfertur, sive quod in altis gurgitibus diversatur, profecto naturam reptandi sortitum est, dum per aquarum corpus trahitur, quamvis et pedibus nonnulla nitantur et gressibus ; et, licet multa de illis habeantur ambigua, sicut vituli marini et crocodili et ranae et cancri, tamen eis praecipuus est natatus. Propterea eiciant aquae reptilia.
5. 1, 7 In his igitur brevissimis sermonibus omnia genera continentur. Quid enim non conprehensum est praecepto creaturae ? Sive illa dixeris | quae catulos pariunt, id est vitulos marinos et torpedines et delphinos et his similia, sive ovifica nominaveris, qualia sunt omnia paene genera piscium. 1, 8 Et vox quidem praeceptionis exigua est, immo non vox, sed potius momentum solum et impetus voluntatis ; intellectus vero eius tam multiplex habetur quam ipsa piscium inter se potest esse discretio : quos omnes verbis adsequi non minus operosum est quam si undarum numerum designare coneris, vel quot amphoras habeat pelagus explicare.
6. 1, 9 Eiciant aquae reptilia. In his sunt aequorei, litorei, altivagi, petrei, gregales, beluini, inmanes minutique pisces, sub eademque virtute praecepti, tam maximi quam minimi continentur. 1, 10 Itaque, cum diceret : eiciant aquae, demonstravit quanta sit natantium cum aqua cognatio. | denique, si paulisper ad terram fuerint educti, deficiunt : neque enim subpetit illis spiramen quo possint auras vitales capere. Nam, sicut terrenis animantibus datus aër est, sic piscibus aqua. 1, 11 Et ratio manifesta est, quia nobis videlicet adiacet rarus et patulus pulmo qui, per distinctionem pectoris aërem trahens, interiorem calorem ventilando contemperat, illis autem faucium intersaeptio conplicabilis modo suscipiens, modo diffundens aquam, respirandi explet officium. 1, 12 Est etiam propria sors piscibus propriaque natura et cibus differens certaque vivendi condicio. Propterea nihil de aquariis mansuescit nec patitur hominum se manibus contrectari.

<2>

7. 2, 1 Eiciant aquae reptilia animarum vivarum. Uniuscuiusque generis originem nunc, velut quoddam semen, praecepit educi, nam multitudinem postmodum servavit in subole, quando eos crescere multiplicarique necesse est.
8. 2, 2 Itaque alterius generis sunt qui testicutes nominantur, sicut conchae, pectines et cochleae marinae ac diversorum ostreorum milia, et alterius ea quae mollitestia nominantur, id est astaci, carcini et his proxima. Aliud quoque genus est illorum quae graece malacia vocitantur, id est quorum caro tenerior habetur et laxior, sicut sunt sepiae et polypodes et his similia. 2, 3 In his iterum magna differentia est : dracones enim et murenae et anguillae quae in caenosis fluviis paludibusque nascuntur, venenosis potius serpentibus quam piscibus pro naturae similitudine copulantur.
9. 2, 4 Aliud etiam genus est ovificorum et aliud catuligenorum. Facit autem catulos mustela et asellus et omnia quae sine squamis | sunt, quae salatia Graeci nominant. 2, 5 Sed et beluarum pars maxima et delphini et phocae catulos pariunt quae fetus suos recens editos, cum ex aliqua causa territi fuerint, denuo sublapsos in uterum protegere ac fovere narrantur.
10. 2, 6 Eiciant aquae reptilia secundum genus. Aliud genus est inmanium et aliud minutorum piscium. 2, 7 Item in his ipsis multae differentiae pro generis qualitate divisae sunt, quibus et vocabula propria sunt et alimenta discreta et magnitudo membrorum dispar et diversa inter se specie separantur. 2, 8 Quis igitur thynnorum speculator tantorum nobis poterit explicare distantiam, quamquam eos adserant, conspectis piscium maximis gregibus, non solum genus sed etiam numerum posse signare ? 2, 9 Quis autem nobis eorum artificum qui in litoribus habitantes et in marinis diversoriis senescentes, notitiam subtiliter valebit patefacere singulorum ? Alios enim pisces noverunt hi qui in mare piscantur Indiacum, et alios qui pelagus rimantur Aegyptium ; alios | etiam sciunt insularum incolae, et alios Maurusii piscatores. 2, 10 Sed omnes tam tenues quam maiores similiter prima praeceptio et ineffabilis virtus illa produxit.
11. 2, 11 Magna est illis vivendi diversitas, nimia etiam in cuiusque generis successione discretio. 2, 12 Multi piscium non incubant suis ovis sicut aves nec nidos aedificant nec cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ovum facit animal manetque in singulis generibus inmutabilis ad aliam naturam inconfusaque progenies, ac non, sicut mulorum terrestrium vel alitum manifestarum, stirpem adulterina corrumpit admixtio.
12. 2, 13 Nullus piscium ex parte dimidia dentibus est armatus, sicut oves esse videmus et boves, nec ruminat quisquam piscium, praeter scarum, ut quidam prodiderunt. 2, 14 Cuncti vero pisces acutissima dentium acie condensantur, ut non esca diutius ore subacta difflueret, quae, nisi discerpta celeriter utero traderetur, facile minutata spargeretur a fluctibus.

<3>

13. 3, 1 Victus vero alius aliis secundum genus aptatus est. Nam certi limo aluntur ; nonnulli herbis quae nascuntur in aqua, contenti sunt ; plurimi autem devoratione satiantur alterna, semperque qui minor est apud eos, maiori fit cibus, et, siquando contigerit eum qui minorem ceperat morsu validioris absumi, in unum uterque alvum posterioris inicitur.
14. 3, 2 Quasi vero nos homines aliud quid agamus, dum inferiores | potentia premimus ? Aut quid distat a pisce illo novissimo vir qui, divitiarum amore flammatus, captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit ? 3, 3 Alter substantiam pauperis vi sublatam retentabat ; hunc tu minis ac terroribus circumventum tui fecisti patrimonii portionem, atque ita iniusto iniustior extitisti et raptore rapacior. 3, 4 Cave igitur, ne te idem qui pisces eventus excipiat, id est hamus aut rete vel cophinus, nam nos quoque necesse est, nefandis facinoribus inquinatos, suprema supplicia non vitare.
15. 3, 5 Praeterea, inbecillis etiam animalibus subesse dolos et insidias expertus, malo te callidorum fraudes effugere.
16. 3, 6 Ferunt namque carcinum ostreae carnem concupiscere, cuius captio difficilis illi est, propter operimenta testarum quibus mollitudinem carnis eius natura consaepsit, unde etiam testicoria nominatur. 3, 7 Ergo, quia sunt concava, facile ostreae interiores partes complicata defendunt, et ob hoc inrita fit inpugnantis adgressio. 3, 8 Quid ergo molitur adversarius ? Quando viderit in apricis locis ostream se libenter sub sole pandentem, minutum tenens calculum, ei latenter adponit, cuius obiectu nequeat sua tegimenta concludere, atque ita quod efficere virtute non valuerat, astu potuit impetrare. Haec | igitur est malitia eorum quibus nec ratio nec vox ulla subpeditat.
17. 3, 9 Sed ego te cupio, lucrativa machinamenta carcini contemplatum, abstinere a laesionibus proximorum. Talis est enim qui subdolo animo pergit ad fratrem vel propinquorum bona devastat vel qui alienis calamitatibus oblectatur. Quapropter desine vituperatos aemulari : paupertas enim cum veritate maximis opibus a sapiente praefertur.
18. 3, 10 Itaque non praeteribo calliditatem fraudulenti furacisque polypodis qui, cum aliquod saxum porrectis crinibus amplexatur, illius adsumit colorem, multique pisces illuc inpreudentes adlapsi, velut ad petram simpliciter se trahentes, decipiuntur, facilem sui captionem maligno protinus exhibentes.
19. 3, 11 Tales sunt qui, summatibus obsequentes adsidue, mentis varietate mutantur, nec, in uno proposito perdurantes, alios atque alios se demonstrant, pudicitiam cum castis, luxuriam cum libidinosis exercentes, et omnino, ut cuiusque mens | fuerit, ita proprios aptantes mores. 3, 12 Quos etiam vitare difficile est propter nequitiam quae in simulatione latet officii. Huiusmodi homines lupos raptores dominus appellavit, vestitu se simplices oves esse fingentes. 3, 13 Fuge igitur eiusmodi morum varietatem et sectare potius veritatem, sinceritatem, innocentiam, quoniam et vipera varia est ; propter quod eam dominus ventre serpere condemnavit. Iustus nihil habet fictum sicut Iob ; propterea « dominus inhabitare faciet unius moris in domo ».
20. 3, 14 « Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes quorum non est numerus, animalia pusilla et magna. » 3, 15 Sed tamen est in his sapiens quaedam et moderata dispositio. Non ergo totos pisces debemus arguere, sed etiam certos quosque laudare atque imitari.
21. 3, 16 Nam vide quomodo singula genera regiones sibi detinent deputatas nullusque alterius fines occupat sed suis quisque sedibus est contentus. Et certe nemo illis agrimensor habitacula defendenda distribuit, nec murorum circumscriptione signavit, nec terminos posuit observandos, sed omnibus utilitas in commune conlata est. 3, 17 Hic etenim sinus certum piscium genus nutrit, alter aliud, et qui in hoc abundant loco, minus litoribus habentur in aliis, non quod aliquibus montium iugis asperrimis separentur, aut fluviorum interpositis obicibus arceantur a transitu, sed lex naturae singulis aequabiliter, prout usus cuiusque postulat, quod necessarium est inpendendo, cunctos observatione suae sanctionis adstrinxit.

<4>

22. 4, 1 Sed nos tales non sumus, nam et maiorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus | transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris adiungimus et aliena iura mutilamus.
23. 4, 2 Sciunt marini cetus concessum sibi a natura diversorium quod in extremis pelagi situm est partibus, cui nulla penitus in con spectu terra monstratur quodque innavigabile penitus habetur, nam nec quale sit, vel historia referente, conpertum est, utpote nemine inde confidente transire. 4, 3 In hoc igitur loco memoratae beluae quae sunt instar montium, commorantur, neque urbibus aliquibus neque insulis infestantes. 4, 4 Ita singula genera in stationibus | a natura sibi datis, velut in regionibus terrarum, larem proprium incolere coguntur.
24. 4, 5 Certi sane pisces, quasi communi quodam decreto civium ad exteriora directi, laborem peregrinationis adripiunt simulque omnes, tamquam signo dato, ad longinqua discedunt. Nam, cum fetandi coeperit tempus vigere, alii ex alio sinu, naturae legibus excitati, profectionem mox ad partes pelagi borealis intendunt. Quos in revertendo, cum videris densissima glomeratione confertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis litus ad mare commeantes Euxinum. 4, 6 Quis igitur eos exagitat ? Quae imperantis auctoritas ? Quae edicta proposita statutum illis tempus adnuntiant ? 4, 7 Qui sunt duces eorum ? Nonne vides ordinationem divinam cuncta conplentem et per haec etiam parva diffusam ?
25. 4, 8 Pisces igitur dei legibus non repugnant, et homines doctrinam minime recipiunt salutarem. Non spernas pisces, quia muti sunt et inrationabiles, sed verere potius, ne et illis inrationabilior aestimeris, praeceptionibus creatoris obsistens. 4, 9 Ausculta pisces qui tantum quod vocem non emittunt, nam certis significationibus fateri videntur quia propter inmortalitatem generis desiderabilem peregrinationem subire coguntur.
26. 4, 10 Hi non utuntur suis sermonibus sed habent legem naturae fortiter illis haerentem et quae sunt agenda monstrantem. Pergamus, inquiunt, ad Borinum pelagus. 4, 11 Dulcior enim ceteris aequoribus est eius aqua, quoniam brevi tempore sol ibidem commoratus non totas penitus radiis potabiles exhaurit undas. Nam dulcioribus aquis etiam marina animalia delectantur, unde procul a pelago venientes pisces per fluvios saepe cernuntur ascendere. 4, 12 Propterea Pontum libentius expetunt quam sinus alios, quia magis oportunus est eis ad edendam fovendamque progeniem. 4, 13 Qui, cum sufficienter destinata peregerint, catervatim cuncti simul revertuntur ad propria. Quae autem ratio sit, a tacitis audiamus. 4, 14 Quia | humile videlicet est Arctoum pelagus et devexum et ob hoc expositum violentiae commotionique ventorum, quod, tempestatibus exortis, ab imo fundo concutitur, adeo ut harena inferior nonnumquam summis fluctibus misceatur, sed et frigidum nimis est hiemali tempore, utpote multis ac maximis amnibus repletum. 4, 15 Quo cum fuerint aestivis potiti mensibus, rursus, asperitate | succedentis hiberni deterriti, in altiora maris loca quae sunt tranquilliora, se conferunt.

<5>

27. 5, 1 Spectavi haec ego et admiratus sum dei sapientiam, quia inrationabiles animantes providae custodesque salutis habentur propriae, et intellegunt quid sibi sit conveniens, quid adversum. 5, 2 Nos igitur quid dicemus, qui ratione sumus honestati, promissionibus invitati, spiritaliter eruditi, piscibus inrationabilius nostra negotia disponentes, licet illis etiam studium sit scientiae futurorum. Nos autem, infidelitate venturi saeculi depravati, nostram vitam per actus foedissimos et inlicitas voluptates expendimus. 5, 3 Pisces igitur tot maris intervalla transcurrunt, ut possint invenire quod utile est. Quid tandem tu dicturus es, habens cohaerentem tibi desidiam quae nequitiae princeps est ? 5, 4 Nullus igitur de ignoratione causetur : naturalis enim nobis insita est ratio vel in adpetendam bonorum familiaritatem vel in declinandam noxiorum laesionem.
28. 5, 5 Itaque non recedam ab exemplis animalium marinorum, quoniam haec nobis examinanda proposuimus. 5, 6 Audivi ego quendam de litoreis habitatoribus referentem quia maritimus echinus, cum sit vilissimus ac sprebilis, sit index saepe navigantibus futurae serenitatis aut hiemis. Nam, cum praesenserit flatus inminere ventorum, sub lapide se conlocat, quo, velut ancorae dente subnixus, quassationem tempestatis enitet, patiturque se tantisper deprimi pondere superposito, dummodo non iactetur a fluctibus. 5, 7 Hoc cum viderint signum nautici, sciunt mox ventorum fremitum concitandum.
29. 5, 8 Et certe nullus astrologus aut Chaldaeus, ortu siderum colligens aëris qualitatem, docuit echinum, sed maris tempestatumque dominus huic quoque animali exiguo magnificae sapientiae suae vestigia manifesta signavit. 5, 9 Ita nihil inprovidum, nihil praetermissum est apud deum : cuncta enim speculatur oculus ille insopitus et omnibus praesto est, remedia salutis adportans. Qui, si echinum suae visitationis non reliquit exortem, te tuaque, o homo, non respiciet ?
30. 5, 10 « Viri, diligite vestras coniuges. » Quod, etsi terrarum interiecta prolixitas disiungere vos ad tempus forte videbitur, naturae tamen foedus et | benedictionis iugum sit vobis indiscreta coniunctio.
31. 5, 11 Vipera, cum sit saevissima, serpentium, pergit ad conubium murenae, sibilisque | significans se venisse, provocat eam de profundo maris ad consortium nuptiale procedere, quae mox oboediens copulatur ei.
32. 5, 12 Quid igitur iste sermo desiderat ? Quia, licet asper sit vir et moribus habeatur inmitis, hunc tamen uxor ferre necessario debet, nullis occasionibus contractam semel dirimens affectionem. 5, 13 At vero dicis illum iracundum esse vel crudelem sed maritus est ; vinolentum sed coniunctus tibi est per naturam ; durum et inplacabilem sed corporis tui pars habetur pretiosior.

<6>

33. 6, 1 Audiat et maritus congruam sibi monitionem. Vipera pestiferum virus evomit nuptialis causa reverentiae. Tu feritatem animi et amaritudinem non deponis, coactus pudore coniugii ?
34. 6, 2 Fors autem viperae nobis exemplum alias etiam reperiemus esse conveniens, quia magis adulterium naturae facit coitio viperae cum murena. Recognoscant igitur qui alienis matrimoiis insidias parant, quali bestiae conparantur.
35. 6, 3 Itaque unum semper est propositum quo possit ecclesia fabricari, et ob hoc hortor, ut cessent libidines flagitiosorum marinis exemplis et terrestribus castigandae.
36. 6, 4 Hic me sermonem statuere tam vespertinum tempus quam corporis cogit infirmitas. 6, 5 Nam plura forent quae tractatui deberemus adicere, praecipue cum studiosi sint auditores, et super his quae in mari nascuntur admiratione dignissimis, vel de ipso mari quomodo aqua eius gelatur in salem ; vel quomodo lapis ille pretiosus qui corallius nominatur, herba est dum habetur in pelago, postquam vero in aërem fuerit educta, mox mutatur in lapidem ; vel unde vilissimis animantium ostreis margaritam pretio gravem natura subiecit, ut eam quam reges magnopere, desiderant, per litus et asperas cautes testa inclusam conchae, pauper piscator inveniat ; unde aurosam lanam maritimae nutriunt pinnae ; vel unde purpuram conchylia ministrant imperatoribus, quae florum omnium pulchritudinem venustate proprii coloris exuperat.
37. 6, 6 Eiciant aquae. Quid non necessarium factum est aut quid non opimum vitae nostrae conlatum est ? Quorum pars ministeriis hominum proficit, alia sibi contemplatio mirabilis vindicat creaturae, nonnulla terribilia quae nostram scilicet desidiam coërcerent.
38. 6, 7 Fecit deus cetos magnos. Non vero quia ab aliis piscibus exiguis maius est, | idcirco magnum dicitur, sed quia inmanitate membrorum montibus coaequatur excelsis, quod etiam saepe putatur esse insula, cum se ad summas undas | levi natatu sustulerit. Hoc tamen non in litoribus usitatis aut in locis habitabilibus diversatur, sed antiquum pontum fertur incolere. Tales igitur ad incutiendum nobis timorem atque terrorem beluae sunt formatae.
39. 6, 8 Cum vero audieris quia naves ingentes, sinu tumente velorum ventoque prospero volitantes in pelago, piscis tenuissimus ita retardat ac retinet, ut diutius efficiantur inmobiles, velut quibusdam fundatae radicibus in profundo, nonne et per hoc minimum animal divinae virtutis accipies documentum ?
40. 6, 9 Neque enim solus canis aut xiphias aut ballaena formidolosa est, sed etiam pastinacae aculeus, et certe defunctae, lepusque marinus pari timore caventur, indeclinabilem celeremque portando perniciem.
41. 6, 10 Quae cum ita sint, maluit te providentia conditoris semper esse pervigilem, quatenus in eum fidens cunctas subinde noxias pestes effugias.
42. 6, 11 Sed iam de gurgite pelagi remeantes revertamur ad terram, nam alia nobis ex aliis occurrentia creaturae miracula, velut quidam fluctus, crebris alternisque iactationibus nostrum submersere sermonem. Et sane mirabor si non sensus noster, causis ingentioribus occupatus in terram, denuo sicut Ionas in mare refugiat.
43. 6, 12 Quamobrem videtur mihi disputationis nostrae series, multis implexa miraculorum milibus ac suae mediocritatis oblita, similis esse navigantibus in alto, qui, ad certum locum cursum minime dirigentes, ignorant quantum spatii velificando peregerint. 6, 13 Quod utique nostro sermoni provenisse probavimus, qui, dum per creaturae tramites latius evagatur, multitudinem relatorum sensu non percipit. 6, 14 Sed, quamquam sit cupidus audiendi coetus adstantium, iocundissimaque cordibus eorum videatur dominicorum narratio mirabilium, tamen hic finem facimus disserendi, sequenti die residua fenoris soluturi.
44. 6, 15 Nunc vero simul omnes gratias super his quae dicta sunt referamus, et supplementum eorum quae minus explicuimus postulemus, fiatque vos inter ipsas epulas reminisci quae, vel mane vel ad vesperam, noster affatus exprompsit eorumque memoriam cohaerere vobis, etiam cum somno quiescitis, et suavitatem quam interdiu percepistis, noctis | quoque tempore ruminare, ut ita liceat vobis dicere : « ego dormio et cor meum vigilat », meditando die noctuque legem domini, cui gloria et | honor, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
45. EXPLICIT LIBER SEPTIMUS