CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Plinius, libro IX. [α] Conger est piscis longus ut anguilla vel murena, flexuoso inpulsu corporis ita mari utens natando ut serpens terra rependo. [β] Conger et murena mutuo odio flagrant, caudam inter se praerodentes. [γ] Congri mensibus hiemis5apparathibernis VB. jacent in speluncis conditi ; nec capiuntur nisi diebus aestatis. [δ] Pinnae, quae7apparatpinnae quae : pinnaeque 1491 Prüss1 1536. vice pedum datae sunt piscibus, binae sunt omnino longis, ut anguillis et congris. [ε] Polippum sua rodere9apparatrodore 1536 per errorem. brachia falsa opinio est. [ζ] Id enim a congris evenit ei : nam polippum lacerant congri. Polippum vero locusta pavet, locustamconger. [η] In siccum repunt etiam congri.

Notes d’apparat :

5. hibernis VB. | 

7. pinnae quae : pinnaeque 1491 Prüss1 1536. | 

9. rodore 1536 per errorem.

Notes de source :

2. Binae omnino longis et lubricis, ut anguillis et congris, nullae, ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra, et in sicco quoque repunt. | 

3. Mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. | 

4. Itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. | 

6. Ideo pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum uice sunt datae piscibus, nullis supra quaternas, quibusdam binae, aliquis nullae. […] Binae omnio longis et lubricis, ut anguillis et congris. | 

8. Ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est – id enim a congris euenit ei. | 

10. Polypum in tantum locusta pauet, ut, si iuxta uideat omnino, moriatur, locustam conger. Rursus polypum congri lacerant. | 

11. Et in sicco quoque repunt.