CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ambrosius - Hexæmeron liber V, capitula I-XI.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, Karl Schenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), 32, 1, 1897.

II.

1. Virtute huius vocis, producant aquae reptilia, multo plura in mari quam in terra esse producta ; eamque gratiam aquis additam, ut quae in terris noxia, in mari innoxia generentur.
2. [α] Gn, 201sourcesProducant aquae reptile animae viventis.
[β] Verg. Aen.5, 8222sources[…] immania cete.
5.[α] Producant aquae reptilia, dixit Dominus. Brevis sermo, sed vehemens, et late patens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana eiusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis. Nec doluit natura parturiens delphinas ; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas ? Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, [β] cete immania, delphinas, phocas, leones. Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt ? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit.
3. [γ] Ph, 3, 23sourcesVidete canes, videte malos operarios.
[δ] Verg. georg.4, 1695sources[…] redolentque thymo flagrantia mella.
[ε] Is, 11, 66sourcesHabitabit lupus cum agno.
[ζ] Is, 11, 77sources[…] et leo quasi bos comedet paleas.
[η] Verg. Aen.1, 6398sources[…] arte laboratae vestes ostroque superbo.
6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat ; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens : [γ] Cavete canes, cavete malos operarios. Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci : haec non minorem habet gratiam capta, quam libera. Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit : seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit : Aut piscem olet aut florem ; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius ? Quid suavitate iucundius ? Quid odore fragrantius ? [δ] Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines ? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate iure conveniat : [ε] Tunc lupi et agni simul pascentur, [ζ] leo et bos simul paleas manducabunt. Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, [η] quae ornant regum convivia, amictus imbuunt ? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur : aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Iudaeis gratos ; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.

Notes de source :

1. Producant aquae reptile animae viventis. | 

2. […] immania cete. | 

3. Videte canes, videte malos operarios. | 

5. […] redolentque thymo flagrantia mella. | 

6. Habitabit lupus cum agno. | 

7. […] et leo quasi bos comedet paleas. | 

8. […] arte laboratae vestes ostroque superbo.