CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ambrosius - Hexæmeron liber V, capitula I-XI.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, Karl Schenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), 32, 1, 1897.

III.

1. Multiplicem piscibus rationem esse generandi, ac singularem in prolem pietatis sensum. Quanta sit eorum puritas, qua non solum alia bruta, sed etiam homines ipsos superant.
2. [α] Gn, 211sourcesCreavitque Deus cete grandia.
7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, [α] et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera huiusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari ? Oscula nobis satietati sunt : illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere ; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat ? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus ? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios : aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est ; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat.
3. 8. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent : alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit.
4. 9. Tum deinde quam pura et inviolata successio ! Nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat. Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet ; non enim percutit scorpaena, sed reficit. Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur : vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae. Nam utique maius est quod in naturae colluvionem committitur, quam quod in personae iniuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii iumentalis ; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est ? Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas ! Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis ; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia.

Notes de source :

1. Creavitque Deus cete grandia.