Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ambrosius - Hexæmeron liber V, capitula I-XI. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, Karl Schenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), 32, 1, 1897. ,
V.
1. Pisces cur tam bene dentati. Hi sibi invicem in escam cedunt : quod imitantur avari, qui vehementi obiurgatione castigantur.
2. 12. Quid autem de densitate dicam dentium ? Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent : sed utraque pars armata est dentibus ; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant ; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere.
3. 13. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potiorum subiecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca maioris est : rursus ipse maior a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsis sponte forte haec accrevit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla ; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum iniuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat.
4. [α] Lc, 16, 221sourcesMortuus est autem et dives.
14. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat. Quid interest inter divitem improbae cupiditatis ingluvie absorbentem infirmorum patrimonia, et silurum de minorum piscium visceribus alvum repletum ? [α] Defunctus est dives, et nihil ei sua spolia profuerunt, imo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus, et inutilis praeda detecta est. Quanti in eo reperiuntur, qui alios devoraverant ? Et tu dives habes in sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis quas invaserat : tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti, et adhuc tanto non satiaris augmento ; et dicis quod alios vindicaveris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior, et iniquo iniquior, et avaro avarior. Vide ne idem te qui piscem illum finis inveniat : hamum cave, cave retia. Sed praesumis de potentia, quod nemo tibi possit resistere : praesumebat et silurus quod hamum nemo sibi iaceret, nemo retia tenderet, et, si incidisset, universa dirumperet ; et tamen fuscinam non evasit, aut nexus vinculi validioris incurrit, quibus se non posset exuere. Sine dubio et hominum iniquitas quo graviora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit ; quin aliquando dissolvat quod pro scelerum pretio constat difficile posse vitari.

Notes de source :
1. Mortuus est autem et dives.