CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Ambrosius - Hexæmeron liber V, capitula I-XI.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Ambroise, Sancti Ambrosii opera pars prima qua continentur libri Exameron, De Paradiso, De Cain et Abel, De Noe, De Abraham, De Isaac, De bono mortis, Karl Schenkl (éd.), Prague, Academiae Litterarum Caesareae Vindobonensis (CSEL), 32, 1, 1897.

VIII.

1. De astutia polypi, et cancri, quibus fraudulenti homines adumbrantur ; cum exhortatione ad fugiendam cupiditatem.
2. [α] Verg. Aen.7, 337-3381sourcesTibi nomina mille / mille nocendi artes.
21. Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere ; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat : fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque eius nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, casibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, [α] et diversas nocendi artes movent ; ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris ; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant ; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt qui crines suae fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.
3. 22. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit ! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis eius epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi : quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa : difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur ; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit ; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest : et periculosum est si chelam eius includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum ; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat : et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei ; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas visceraque interna depascitur.
4. [β] Verg. georg.2, 458-4593sourcesO fortunatos nimium, si sua bona norin / Agricolas !
23. Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, [β] si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris ; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat ? Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.

Notes de source :

1. Tibi nomina mille / mille nocendi artes. | 

3. O fortunatos nimium, si sua bona norin / Agricolas !