CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Basilius Caesariensis - Hexaemeron.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amand de Mendieta (éd.), Stig Y. Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98.

<3>

1. 3, 1 Victus vero alius aliis secundum genus aptatus est. Nam certi limo aluntur ; nonnulli herbis quae nascuntur in aqua, contenti sunt ; plurimi autem devoratione satiantur alterna, semperque qui minor est apud eos, maiori fit cibus, et, siquando contigerit eum qui minorem ceperat morsu validioris absumi, in unum uterque alvum posterioris inicitur.
2. 3, 2 Quasi vero nos homines aliud quid agamus, dum inferiores | potentia premimus ? Aut quid distat a pisce illo novissimo vir qui, divitiarum amore flammatus, captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit ? 3, 3 Alter substantiam pauperis vi sublatam retentabat ; hunc tu minis ac terroribus circumventum tui fecisti patrimonii portionem, atque ita iniusto iniustior extitisti et raptore rapacior. 3, 4 Cave igitur, ne te idem qui pisces eventus excipiat, id est hamus aut rete vel cophinus, nam nos quoque necesse est, nefandis facinoribus inquinatos, suprema supplicia non vitare.
3. 3, 5 Praeterea, inbecillis etiam animalibus subesse dolos et insidias expertus, malo te callidorum fraudes effugere.
4. 3, 6 Ferunt namque carcinumostreae carnem concupiscere, cuius captio difficilis illi est, propter operimenta testarum quibus mollitudinem carnis eius natura consaepsit, unde etiam testicoria nominatur. 3, 7 Ergo, quia sunt concava, facile ostreae interiores partes complicata defendunt, et ob hoc inrita fit inpugnantis adgressio. 3, 8 Quid ergo molitur adversarius ? Quando viderit in apricis locis ostream se libenter sub sole pandentem, minutum tenens calculum, ei latenter adponit, cuius obiectu nequeat sua tegimenta concludere, atque ita quod efficere virtute non valuerat, astu potuit impetrare. Haec | igitur est malitia eorum quibus nec ratio nec vox ulla subpeditat.
5. 3, 9 Sed ego te cupio, lucrativa machinamenta carcini contemplatum, abstinere a laesionibus proximorum. Talis est enim qui subdolo animo pergit ad fratrem vel propinquorum bona devastat vel qui alienis calamitatibus oblectatur. Quapropter desine vituperatos aemulari : paupertas enim cum veritate maximis opibus a sapiente praefertur.
6. 3, 10 Itaque non praeteribo calliditatem fraudulenti furacisque polypodis qui, cum aliquod saxum porrectis crinibus amplexatur, illius adsumit colorem, multique pisces illuc inpreudentes adlapsi, velut ad petram simpliciter se trahentes, decipiuntur, facilem sui captionem maligno protinus exhibentes.
7. 3, 11 Tales sunt qui, summatibus obsequentes adsidue, mentis varietate mutantur, nec, in uno proposito perdurantes, alios atque alios se demonstrant, pudicitiam cum castis, luxuriam cum libidinosis exercentes, et omnino, ut cuiusque mens | fuerit, ita proprios aptantes mores. 3, 12 Quos etiam vitare difficile est propter nequitiam quae in simulatione latet officii. Huiusmodi homines lupos raptores dominus appellavit, vestitu se simplices oves esse fingentes. 3, 13 Fuge igitur eiusmodi morum varietatem et sectare potius veritatem, sinceritatem, innocentiam, quoniam et vipera varia est ; propter quod eam dominus ventre serpere condemnavit. Iustus nihil habet fictum sicut Iob ; propterea « dominus inhabitare faciet unius moris in domo ».
8. 3, 14 « Hoc mare magnum et spatiosum, illic serpentes quorum non est numerus, animalia pusilla et magna. » 3, 15 Sed tamen est in his sapiens quaedam et moderata dispositio. Non ergo totos pisces debemus arguere, sed etiam certos quosque laudare atque imitari.
9. 3, 16 Nam vide quomodo singula genera regiones sibi detinent deputatas nullusque alterius fines occupat sed suis quisque sedibus est contentus. Et certe nemo illis agrimensor habitacula defendenda distribuit, nec murorum circumscriptione signavit, nec terminos posuit observandos, sed omnibus utilitas in commune conlata est. 3, 17 Hic etenim sinus certum piscium genus nutrit, alter aliud, et qui in hoc abundant loco, minus litoribus habentur in aliis, non quod aliquibus montium iugis asperrimis separentur, aut fluviorum interpositis obicibus arceantur a transitu, sed lex naturae singulis aequabiliter, prout usus cuiusque postulat, quod necessarium est inpendendo, cunctos observatione suae sanctionis adstrinxit.