CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Basilius Caesariensis - Hexaemeron.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Eustathius, Ancienne version latine des neuf homélies sur l'Hexaéméron de Basile de Césarée, Emmanuel Amand de Mendieta (éd.), Stig Y. Rudberg (éd.), Akademie-Verlag, Berlin, 1958, p. 88-98.

<4>

1. 4, 1 Sed nos tales non sumus, nam et maiorum nostrorum fines audacter excedimus et saltus | transgredimur vicinorum et domos domibus et agros agris adiungimus et aliena iura mutilamus.
2. 4, 2 Sciunt marini cetus concessum sibi a natura diversorium quod in extremis pelagi situm est partibus, cui nulla penitus in con spectu terra monstratur quodque innavigabile penitus habetur, nam nec quale sit, vel historia referente, conpertum est, utpote nemine inde confidente transire. 4, 3 In hoc igitur loco memoratae beluae quae sunt instar montium, commorantur, neque urbibus aliquibus neque insulis infestantes. 4, 4 Ita singula genera in stationibus | a natura sibi datis, velut in regionibus terrarum, larem proprium incolere coguntur.
3. 4, 5 Certi sane pisces, quasi communi quodam decreto civium ad exteriora directi, laborem peregrinationis adripiunt simulque omnes, tamquam signo dato, ad longinqua discedunt. Nam, cum fetandi coeperit tempus vigere, alii ex alio sinu, naturae legibus excitati, profectionem mox ad partes pelagi borealis intendunt. Quos in revertendo, cum videris densissima glomeratione confertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis litus ad mare commeantes Euxinum. 4, 6 Quis igitur eos exagitat ? Quae imperantis auctoritas ? Quae edicta proposita statutum illis tempus adnuntiant ? 4, 7 Qui sunt duces eorum ? Nonne vides ordinationem divinam cuncta conplentem et per haec etiam parva diffusam ?
4. 4, 8 Pisces igitur dei legibus non repugnant, et homines doctrinam minime recipiunt salutarem. Non spernas pisces, quia muti sunt et inrationabiles, sed verere potius, ne et illis inrationabilior aestimeris, praeceptionibus creatoris obsistens. 4, 9 Ausculta pisces qui tantum quod vocem non emittunt, nam certis significationibus fateri videntur quia propter inmortalitatem generis desiderabilem peregrinationem subire coguntur.
5. 4, 10 Hi non utuntur suis sermonibus sed habent legem naturae fortiter illis haerentem et quae sunt agenda monstrantem. Pergamus, inquiunt, ad Borinum pelagus. 4, 11 Dulcior enim ceteris aequoribus est eius aqua, quoniam brevi tempore sol ibidem commoratus non totas penitus radiis potabiles exhaurit undas. Nam dulcioribus aquis etiam marina animalia delectantur, unde procul a pelago venientes pisces per fluvios saepe cernuntur ascendere. 4, 12 Propterea Pontum libentius expetunt quam sinus alios, quia magis oportunus est eis ad edendam fovendamque progeniem. 4, 13 Qui, cum sufficienter destinata peregerint, catervatim cuncti simul revertuntur ad propria. Quae autem ratio sit, a tacitis audiamus. 4, 14 Quia | humile videlicet est Arctoum pelagus et devexum et ob hoc expositum violentiae commotionique ventorum, quod, tempestatibus exortis, ab imo fundo concutitur, adeo ut harena inferior nonnumquam summis fluctibus misceatur, sed et frigidum nimis est hiemali tempore, utpote multis ac maximis amnibus repletum. 4, 15 Quo cum fuerint aestivis potiti mensibus, rursus, asperitate | succedentis hiberni deterriti, in altiora maris loca quae sunt tranquilliora, se conferunt.